Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | imaginum | Next | Timeline |
This digital edition Copyright © 2005 by Joseph H. Peterson. All rights reserved.
This is the final work of Bruno, before he was imprisoned and burned at the stake by the Inquisition.
For another edition, see bfn.fr.
IORDANI BRVNI NOLANI DE IMAGINUM, SIGNORVM ET IDEARVM COMPOSITIONE AD OMNIA INVENTIONVM, DISPOSITIONVM ET MEMORIAE GENERE LIBRI TRES AD ILLVSTREM ET GENEROSISS. IOAN. HAINRICVM HAINCELLIVM ELCOVIAE DOMINVM. CREDITE ET INTELLIGETIS. FRANCOFVRTI APVD IOAN. WECHELVM ET PETRVM FISCHERVM CONSORTES. 1591. |
[89]
N0BILISSIMO ILLVSTRIQVE
D. HEINRICO1 EINCELLIO ELCOVIAE DOMINO IORDANVS BRVNVS NOLANVS S. |
1. HEINRICO] così qui, ma HAINRICVM nel frontespizio e a p. 94, 4. Similmente EINCELLIO qui, ma HAINCELLIVM nei luoghi ora citati, e inoltre Enceli più giù v. 8. |
Nobilissimae tuae indolis specimen, vivacissima ingenii
sublimitas, exactaeque generositas humanitatis me, illustris
Domine Enceli, provocavit, compulit et adduxit ut
in perenne eius qua to complector observantiae testimonium
hanc de praecipuis ingenii mei foeturis unam iamdiu
conceptam, atque retentam, tibi parerem. Propositum est
de imaginum, signorum et idearum compositione
principale, propter universalis inventionis; dispositionis
et memoriae finem. Heic si quod propono,
perquiro, contrecto, evenit ut etiam adsequar, comprehendam
atque teneam, ita ut negotium sit facile quo non
possit esse facilius, sit breve quo non potest esse compendiosius,
sit sufficiens quo vix possit esse (vel credi saltem)
sufficientius et in genere isto dignius, rem sane minime
vulgarem adsequutus esse videbor. Idea, imaginatio, adsimulatio,
configuratio, designatio, notatio est universum
[90]
Dei, naturae et rationis opus, et penes istorum analogiam
est ut divinam actionem admirabiliter natura referat, naturae
subinde operationem humanum (quasi et altiora
praetentans) aemuletur ingenium. Quis non videt quam
paucis usque adeo multa natura faciat elementis? Id vero
nemo est qui nesciat inde fieri, quod quattuor eadem varie
adsituet, ordinet, componat, moveat, applicet, subque variis
formata figurataque signis de profundo potentiae ad
actus promoveat sublimitatem. At, per Deum immortalem,
quid homini numeratione facilius esse potest? Primo quod
sit unum, duo, tria, quatuor; secundo quod unum non
sit duo, duo non sint tria, tria non sint quatuor; tertio
quod unum et duo sint tria, quod unum et tria sint quatuor:
hoc facere est facere omnia, hoc dicere est dicere [3r]
omnia, hoc imaginari, significare et retinere, omnia facit
obiecta apprehendisse, apprehensa intellexisse, intellecta
meminisse. Haec tota lux magis est praesens, clara2
et exposita nostrae intelligentiae, quam externis lux solis
exposita possit esse oculis; haec enim oritur et occidit,
neque quoties ad eam convertimur adest, altera vero non
minus nobis praesens est quam ipsi nobis, tam praesens
est nostrae menti, ut et ipsa sit mens. Vis interea dicam
quare tam pauci sciunt et apprehendunt? Cur (inquam)
adeousque3 nobis praesens tanto caelo existimatur a
nobis esse remotum? Quia oculus videt alia, se non videt.
At quis est ille oculus, qui ita videt alia ut et se
videat? Ille qui in se videt omnia, quique est omnia idem.
Illi sublimi ratione similes essemus, si nostrae speciei
substantiam cernere possemus; ut noster oculus se ipsum
cerneret, mens4 nostra se complecteretur ipsam. Tunc
[91]
ut possibile esset intelligere omnia, non esset etiam difficile
omnia facere. Atqui compositorum corporeorumque
hoc non patitur natura; eius enim substantia in motu et
quantitate versatur, etiam si per se neque mobilis neque
quanta sit. Hinc quemadmodum non nosmet ipsos in profundo [3v]
et individuo quodam consistentes, sed nostri quaedam
externa de superficie possumus (colorem scilicet atque
figuram) accidentia et oculi ipsius similitudinem in speculo
videre; ita etiam neque intellectus noster se ipsum in se
ipso et res ipsas omnes in se ipsis, sed in exteriore quadam
specie, simulacro, imagine, figura, signo. Hoc est quod ab
Aristotele relatum ab5 antiquis prius fuit expressum, et a
neotericorum paucis capitur: 'intelligere nostrum (id est
operationes nostri intellectus) aut est phantasia aut non
sine phantasia', rursum: 'non intelligimus, nisi phantasmata
speculemur'. Hoc est quod non in simplicitate quadam, statu
et imitate, sed in compositione, collatione, terminorum pluralitate,
mediante discursu atque reflexione comprehendimus.
Quod si tale est nostrum ingenium, talia nimirum
eiusdem esse oportet opera, ut scilicet inquirens, inveniens,
iudicans, disponens, reminiscens non extra speculum divagetur,
non absque imaginibus agitetur. Heic si per naturam
speculum tersum subiiciatur atque planum, nec non
per artem in horizonte ratiocinii lux canonum vigeat et
splendeat, illico iuxta elargitam facultatem ex imaginibus
rerum [4r] claris atque perspicuis in prospectum venientibus
ad summam in multiplici genere actus felicitatem6 dirigemur
illam, quae homini maxime quatenus homo est adpropriatur.
|
2. praesens clara 3. adeuosque 4. cerneret mens 5. relatum, ab 6. faelicitatem |
Ad huius ergo doctrinae complementum tres compilavi
[92]
libros. In quorum primo habentur generalia ea, quae versantur
circa diversa significandi genera; conditiones item
variae, quibus subiecta parantur ac disponuntur, et imagines
imprimuntur et appinguntur, sunt explicitae; atria diversorum
generum atque campos aedificare tum docemus,
tum aedificata damus; in iis tandem7 omnia sunt quae dici,
sciri et imaginari possunt; omnes ibi artes, linguae, opera,
signa. In secundo imagines duodecim principum; qui rerum
omnium secundi mediique (sub uno optimo maximo ineffabili
infigurabili) sunt effectores, significatores, elargitores;
quidque eorum singulis adsistat, circumstet, adiaceat, inhaereat8
et insit ad tantum exploramus usum, ut grammaticis
grammaticum, poetis, oratoribus, physicis, astrologis,
divinis, mechanicis, theoricis, tandem omnibus omnimodum
se praebeat. Ubi neminem praetereat velim me non
nugas synonymizando9 tractare et logodaedalorum10 (cum illa
sensus inopia) copiam; diversae quippe [4v] voces quae grammatico
oculo perspectae synonymae sunt, eae nobis alia atque
alia vel saltem aliter atque aliter significant, sicut dominus,
possessor, herus, non sunt idem ignorantiae, servo
et equo; quoniam in curia philosopbiae non ulla possunt
esse synonyma, praeterquam si velimus grammaticales internumerare
in hoc seculo philosophos, quibus eximium
decus est vocum proprietate contempta, stylum concinnando
psittacorum simiarumque in morem, Ciceronem in scientiarum
professione aemulari, verbicula graeca latinis intermiscendo
linguarum peritiam inter alia nundinari; quos
omnes hisce ex ungulis notos potius inter bruta computamus
animalia, utpote quibus multum humani desit ratiocinii,
quam inter homines meliore titulo dignos quam arrogantis
[93]
sciolique grammatici. In tertio vero libro imagines
obiicio triginta sigillorum, quorum species et explicationes
alias11 edidi. Horum multa viri disciplinati et ingenii acumine
natura donati sola poterunt attenta lectione comperire;
heic quippe non Oedipum requiro vel Tiresiam.12 Omnia
vero modisque omnibus fortasse intelliget nullus, nisi vel
sic forsitan crediderit. Nullus tamen a lectione frustrabitur,
nisi caecus. Vale, et eum qui te observat ama.
|
7. tadê 8. inhereat 9. synonimizando 10. logodedalorum 11. aliàs (e indicate cioè l' avverbio) 12. Tyresiam |
[94]
IORDANI BRVNI NOLANI
DE COMPOSITIONE IMAGINVM LIBER AD ILLVSTREM IO. HAINRICVM HAINCELLIVM ELCOVIAE DOMINVM. CAPVT PRIMVM.De luce, radio et speculo.Ens in tria capita distributum intelligitur, metaphysicum, physicum et logicum universaliter dictum; ut tria sunt omnium principia, Deus, natura atque ars; et tres sunt effectus, divinus, naturalis, artificialis. Omne agens proposito et non necessitate quadam constitutum speciem rei efficiendae ut praeconcipiat oportet. Quae sane species ante naturalia appellatur idea, in naturalibus forma sive vestigium idearum, in postnaturalibus ratio seu intentio, quae in primam atqne secundam distinguitur, quam nos aliquando idearum umbram consuevimus appellare. Ideae sunt causa rerum ante res, idearum vestigia sunt ipsae res seu quae in rebus, idearum umbrae sunt ab [2] ipsis rebus seu post res, quae tanto minori ratione esse dicuntur quam res ipsae quae a naturae gremio proficiscuntur, quanto res ipsae quam mens, idea atque principium [95] effectivum, supernaturale, substantificum, superessentiale.
Distinguuntur ergo entia in ea quae sunt seu res, et
in haec quae eorum quae sunt seu signa vel indicationes,
quae distinctio fere eadem est atque quae vulgo circumfertur,
in substantiam et accidens.
| |
Nos in proposito haudquaquam de rebus, sed de rerum
significativis methodum instituimus, in quibus sane
virtutem rerum omnium producendarum sitam esse facile
comperietur iis, qui vel mediocriter naturae undique conclamantis
et rerum species describentis vocem atque characteres
contemplabuntur. Quandoquidem non tantum ad
rei producendae specificationem materia conferre videtur,
quantum idea atque forma. In eo enim principio omnia
conveniunt unumque sunt, in hoc vero atque per hoc omnia
per genera atque species suosque tandem numeros distribuuntur.
Quod patet ex eo quod idem omnino nutrimentum
in cane fit substantia canis et semen, in homine hominis,
in simia simiae, propter praesentem ideam, quam non a rebus
separatam, sed rebus ipsis coniunctissimam esse deprehendimus.
Sic nos omnia sive primae srve mediae sive
proximae materiae rationem habentia in actu inventivae
vel memorativae facultatis et applicationis iuxta1 assumptae
rei significandae conditionem specificamus, invertimus, accommodamus,
ut ex omnibus omnia eliciantur, omnia omnibus
significentur, et in omnibus omnia contemplemur; et
ut uno verbo colligam, omnia per applicationem se habeant
ut unum, et unum per informabilitatem se habeat2 ut
omnia; veluti per subsequentis artificii praxin melius et
aptius insinuabitur.
|
1. iuxa 2. habeat] habet |
[96]
Rursus ergo velut a capite incipientes dicimus circa
materiam atque species, postquam3 supranaturaliter unum
ens [3] infinitum, intensive totum ubique atque totaliter in
immenso repertum intelleximus, unum item extensive infinitum
universum, quod in partibus aliis atque aliis, alibi atque
alibi corporaliter est perspicuum, ante oculos obiecimus;
rursumque species substantiae atque ea quae realiter
in substantia4 reperiuntur accidentia; sequitur ordo mundi
rationalis, qui est ad similitudinem naturalis cuius est umbra,
qui est imago divini cuius est vestigium.
|
3. species postquã 4. substatia |
CAPUT SECVNDVSDe iis quae ad speculum et in speculo. | |
Actum praesentis considerationis proponimus in universo
iuxta tertiam significationem,1 quod est veluti speculum
quoddam vivens, in quo est imago rerum naturalium
et umbra divinarum.
|
1. gnificationem |
Hoc sane speculum concipit ideam tanquam causam
rerum, sicut imago rei faciendae in mente efficientis imbuit
efficientis rationem. Concipit formam tanquam rem
ipsam, nempe speciem; tota enim rei substantia ad hanc refertur,
licet physice non sine materia consistat, si in atrio
Peripatetico contineamur, aliter si cum physicis materiam
rerum omnium substantiam intelligentibus, quae de sinu
propriisque visceribus formas educat, veluti mater propriam
prolem vicissitudinibus quibusdam emittit, parturit,
concipit item atque recondit. Concipit2 imaginem tanquam
rei ipsius effectum a rei quodammodo superficie emanantem,
et potentiam cognoscitivam informantem primum quidem
[97]
sensitiva, subinde vero rationali luce. Hie generaliter
loquentibus rerum sunt imagines atque figurae tanquam
propria in sede, ubi servantur, conduntur, postquam alibi
fuerint tanquam a fontibus productae atque propagatae.
Quarum nomina licet vulgo confundantur, [4] et etiam interdum
a sapientioribus indiscrete usurpentur, neque in omni
proposito conveniens sit rigorem in ipsa dictione constituere,
ubi rerum certa atque evidentior est significatio; tamen
in praesentiarum. quod et in libro De umbris idearum
fecimus, non iniuria repetendum ducimus esse, nempe uti
distinguamus haeo nomina: 1. ideam, 2. vestigium, 3. umbram,
4. notam, 5. characterem, 6. signum,3 7. sigillum, 8. indicium,
9. figuram, 10. similitudinem, 11. proportioned, 12. imaginem.
|
2. recondit, concipit 3. signuum |
Primo enim idea proprie dicitur forma ante res et metaphysicum
quiddam, nempe species ipsa mundi et eorum
quae in mundo sunt supersubstantialis, cui tanto convenit
verius esse quam mundo physice constitute, quanto istis
naturalibus et realiter existentibus, physico nempe mundo,
verius conveniet esse quam mundi similitudini, quae internis
numeris in sensibus inscribitur. Sicut enim nostrae
intentiones habent originem a rebus naturalibus, quibus
non existentibus et ipsae non essent,4 velut nullo existente
corpore nulla esset umbra; ita res ipsae naturales, mundus
nempe physicus nequaquam esse posset, si metaphysicus
ille, nempe idea portans omnia, ex actu mentis et voluntatis
divinae se ipsam communicantis non praeexisteret.
|
4. non essent] nû essent |
Post ideam ergo sequitur mundus physicus, quern idearum
vestigium appellamus cum Zoroastre, ubi essentiae
formarum nomen sibi peculiariter5 usurpat.
|
5. peculariter |
[98]
Tertio succedit mundus rationalis, nempe rerum universitas
in intentione, qui speciebus a physicis rebus
abstractis coalescit, et propter minorem entitatis rationem
plus ab ideali veritate distat quam vestigium, et ideo iure
optimo umbrae notione concipitur; et eius universitatis
partes nomine specierum et generum logicaliter significantum
circumferuntur. Itaque cum subtilius philosophantibus
et proprie loquentibus haec tria nomina, [5] idea,6
forma et species, tribus admodum differentibus significatis
attribuimus.
|
6. Idaea |
CAPVT TERTIVM.Variorum notaminum rationes.Mox in lioc tertio genere consistentibus convenit ulterius distincte aliorum nominum notiones usurpare, ut nota dicatur omne illud quod quomodocunque ex prima vel secunda, proxima vel remota, immediata vel mediata ratione aliquid demonstrat. Character quod certo linearum tractu vel punctorum situations aliquid significat, sicut elementa.
Signum est quodammodo genus ad omnia quae significant,
sive ut idea sive ut vestigium sive ut umbra sive aliter.
| |
Sigillum (quod signi quoddam diminutivum1 est)
signi partem notabiliorem vel signum contractius acceptum
sigificat, sicut solo capite vel sola manu hominem vel hominis
operationem significamus.
|
1. deminutivum |
Indicium, sicut et signum et sigillum, est cuius
munus non tam est repraesentare,2 significare, quam ostendere,
[99]
sicut index non rem quam indicat per se significat
vel notat, sed ad eius tantum intuitum seu obtutum invitat
vel appellit.
|
2. representare |
Figura differt ab omnibus praecedentibus, quia ideae vestigia et umbrae sunt, tum relata ad intrinsecum tum ad extrinsecum rerum, figura vero ad extrinsecum tantum. Nota, character, signum, sigillum et indicium dici possunt tum, lineae, tum puncta, tum omnia quae spacium non concludunt, figura vero est quam spacium concludere oportet.
Similitudo vero differt ab omnibus praedictis, quia
eorum non est necessario eadem species; quandoquidem significatur [6]
homo literis et characteribus tanquam signis, indiciis,
notis, non tanquam simili, simile vero erit pictura
vel statua vel species per sensum accepta et in phantasia
reservata.
| |
Proportio differt a similitudine, quia haec perpetuo
inter duos terminos esse intelligitur, ut sicut A est litera,
ita B est, vel mulus est similis equo; illa vero inter
quatuor vel plures vel saltem tres terminos perpetuo intelligitur,
ut sicut est alpha inter Graecos, ita est A inter
Latinos, ubi sunt quatuor termini: 1. alpha, 2. Graecus,
3. A, 4. Latinus. Proportio vero saltem inter tres terminos
conspicua est, ut sicut se habent duo ad quatuor, ita [quatuor]3
se habent octo ad sexdecim (hîc sunt quatuor termini:
2. 4. 8. 16), vel sicut se habet4 duo ad quatuor, ita quatuor
ad octo, ubi sunt tres termini: duo, quatuor, octo.
|
3. abbiamo cancellato quatuor (dopo ita) 4. l. habent |
Imago tandem differt a similitudine, quia maiorem
quandam energiam, emphasin et universalitatem complectitur;
plus enim est esse ad imaginem, quam ad similitudinem.
[100]
Imago enim plus accedit ad univocationem, quam
similitudo. Similia enim differunt non solum quae in eodem
genere, sed et quae extra genus. Sicut et artificium
simile dicitur quodammodo artifici, non tamen ad eius imaginem
vel in eius imagine dicitur, nisi vel in proximo genere
vel in eadem sit specie.
| |
CAPVT QVARTVM.Omne notamen ad atrium sensus et ad tribunal visus revocandum.
In arte hac omnia sub nomine imaginis solent usurpari,
sive notae sive signa sive indicia1 sive commodins et aliter
proprius2 nominitentur, quod propria ratione [7] non carere
diligentius rem ipsam perpendentibus apparebit. Omnia
enim quomodocunque3 significent et repraesentent, ad speciem
sensu comprehensibilem revocantur4 et reducuntur, et
omnium specierum sensibilium genera ad visibiles, nempe
vivacissimas et efficacissimas species, demum contrahuntur;
visus enim spiritualissimus sensuum universorum est. Quod
facile apparebit, quando gradus quibus isti ad obiecta propria
referuntur examinabimus. Tactus enim, tum internis
tum externs organis, tum haerentia tum penetrantia concipit,
gustus haerentia tantum, olfactus eminentius5 positorum
spiritus a corpore diffusos, auditus longe semotiora,
visus vero semotissima promptissime comprehendit; et ideo
hoc sensu apprehensa animo facilius revocamus et efficacius
retinemus quam aliis, et per huius sensus obiecta aliorum
tum sensuum tum quarumcumque appetentium et cognoscentium
facultatum obiecta significamus, sicut visibilibus
litteris omnia describimus et aperimus.
|
1. inditia 2. proprius] propius 3. quomodocuque 4. revocautur: et 5. emimêtius |
[101]
CAPVT QVINTVM.De imaginum momento physico, mathematico, logico, iuxta universas modorum istorum acceptiones
Conferunt imagines, sigilla et characteres ad agendum,
percipiendum et significandum tum physice, tum
mathematice, tum logice. Naturae enim comparatum est
per praesentem sen inexistentem ideam ac formam ex indefinita
materia definitam educere speciem; indefinita inquam
materia non prima in proposito sed proxima, quale
est commune nutrimentum,1 quod in certae speciei substantiam
atque semen convertitur. [8] Mathematice subinde simulacra,2
imagines et characteres ad multa producenda atque
comparanda conducunt, cum observatum sit triplicem esse
mundum, archetypum, physicum et umbratilem, ut a primo
detur per medium descensus ad tertium, et a tertio per medium
ascensus ad primum, sicut a sole descendimus ad
aspectum lucis lunae, astris et aeri communicatae, et ab
hac ad lucem umbratilem, seu ut in speculo, non obstante
quod et a sole immediate in speculum valeat immitti, et a
speculo ad solem directo et immediato tractu retorqueri.
Ita animus sensusque noster species atque favores quosdam
immediate a superno mundo sibi procurat, comparat et
recipit, quosdam vero per medium rerum naturalium atque
sensibilium. Quae omnia, sive uno sive alio modo sint, non
nisi certis signis, archetypis, gestibus et, ut aiunt, sacramentis
comparamus et assequimur.
|
1. nutrimentrum 2. simulachra e similmente altrove |
Itaque formae, simulacra, signacula vehicula sunt et vincula veluti quaedam, quibus favores rerum superiorum [102] inferioribus tum emanant, procedunt, immittuntur, tum concipiuntur, continentur, servantur. Mitto de his specialius recensere, ne plus quam par est a proposito videar evagari. | |
Unum tamen in memoria revocari volo, quod3 planetae
similes, facies in rebus subiectis et informandis Magorum
consilio at que ipsa praxi exquirere videntur. Idem Cabalistarum
doctrina confirmat et exemplum Mosia, qui
interdum, veluti necessitate quadam coactus, ad Cereris atque
Iovis favorem comparandum, vitulum aureum erexit,
ad Martis item temperandam simul atque Saturni violentiam,
aëneum4 serpentem adorandum obiecit; et multa alia
videre est, quae occulta atque velata in eius tum operibus
tum dictis esse perhibentur.
|
3. revocari, volo quod 4. æneum |
Similis ratio est in iis quae de Prometheo referuntur,
qui luteo figmento lucem atque ignem, id est scientiam et
artes, ad5 humanae vitae emolumentum dicitur Iovi [9] suffuratus,
eque6 caelo ad terras eduxisse; ubi simulacri virtutem,
deorum favorem seu super ministerium quodammodo rapientem
atque subripientem intelligunt, propter nescio
quam superiorum formarum cum inferiori materia compertam
expertam simul atque occultam analogiam; unde
imaginibus et similitudinibus quibusdam veluti illecta descendunt
seseque communicant.
|
5. artes ad 6. eque [i.e. e-ogonek -JHP] |
Adde quemadmodum sicut species omnis ab altera, specie
imagine quadam atque figura discernitur, ita et species
cum specie eodem concurrit, convenit, immittitur, immiscetur.
In omnibus autem his situs, dispositio et figuratione
quadam aptata constitutio praefertur, sicut cylindri
species ex crystallo7 formam iridis recipit et in oppositum
[103]
parietem appingit, speculum concavum solis atque lunae radios
in unum centrum veluti colligens eorundem8 virtutem
participat efficacius, conoidali figura efformatum foramen
rerum quae circum fiunt et moventur species in tenebris
fingit. Tanti momenti est figura.
|
7. cristallo 8. eorûdê |
Accedunt caelestium effectus potentissimi considerandi,
qui in cardinibus orientis, occidentis et meridiei virtutem,
principium et perfectionem concipere censentur. Hinc ea
quae de solstitialibus, aequinoctialibus,9 mediae diei mediaeque
noctis punctis, in quibus se circuli maiores intersecant,
astrologi et omnis generis divini summopere commendant.
Unde cruces illae, illae in quadriviis excantationes
et invocationes, illa item tempora quibus luna vel sol vel
certus planeta in quatuor angulorum coeuntium synodo
constituitur.
|
9. aequinotialibus |
Hinc hisce figuris muniuntur, ut se defendant ab adversis,
contraria propellant, favores sibi concilient rerum
assistentium et superiorum, et10 alia.
|
10. superiorum et |
Hoc quod physice fieri videmus, nec divine contemni;
ita, sicut paulo ante innuimus, etiam rationaliter ad mentis,
intellectus, rationis atque sensus11 demum informationem
facere videntur; unde veritate, etsi non certa scientia, et12
aperta [10] ratione coactus dicit Aristoteles: oportet scire volentem
phantasmata speculari, intelligere13 item aut phantasiam
esse aut phantasiare quiddam. Ideoque non sine
formis quibusdam seu figuris, quae per sensus externos ab
obiectis sensibilibus concipiuntur et in interioribus collocantur
atque digeruntur, operationem aliquam naturae nostrae
convenientem perficere posse cognoscimus.
|
11. veritate et si non certa scientia et 12. speculari. Intelligere |
Multa sunt quae ad subsequentis differentiae elucidationem
[104]
ex proxime dictis, quasi inductive concludendo et
topice applicando possemus adducere, nisi superciliosorum
quorundam cum perniciosa ignorantia censuram formidaremus.
| |
Illud tamen tantummodo melioribus ingeniis significatum
esse volumus, quod multiplex est vis in propositorum
principiorum luce et vegeto quodam sale.13 Rursum et in
his quae ex huiusmodi principiis leviter atque sobrius et
quasi non pro eorum latitudine concludere et inferre videmur,
utpote qui ab ampliori quam par sit universali ad
particulare descendimus, regula dialectica obsistente, quae
a proximo genere, non autem a remoto atque primo, particularem
scientiam, definitionemque ex propria differentia
praecipit assumere.
|
13. l. sole? |
Sed bene intelligenti pauca. Reliquum est ut ad ea
quae in proposito signorum atque imaginum specificandarum
adducere necessarium est, quae non ad omnes modo
potentiae cognoscitivae operationes pertinere, et non modicum
emolumenti adferre videbuntur, verum et ad alias
quas non nominamus operationes nihilominus, quod applicatione,
intentione conceptioneque perfacili solertius ingenium
assequetur.
CAPVT SEXTVM.De distinctione imaginum et signorum.Imagines atque signa alia sunt sensibilium, alia intelligibilium; quaedam substantiarum, quaedam accidentium, quaedam magnitudinis, quaedam virtutis, quaedam numeri, actionis, passionis, potentiae, actus, cognitionis, appetitus, [105] habitudinis seu relationis, dantis, accipientis, habentis loci, temporis, oppositionis, contrarietatis, intentionis dictionisque, et eorum quae ad isthaec reducuntur. Adde principiorum, mediorum, instrumentorum, differentiarum, concordantiae, comparationum secundum maius, minus, aequale, superius, inferius, consors.
Imagines rursum, ut signa, aliae sunt in rebus, aliae in
intentione, aliae in voce, aliae in graphica delineatione;
aliae inquam (ut ad duo haec capita reducam) rerum, aliae
verborum seu vocum articulatarum.
CAPVT SEPTIMVM.De imaginibus rerum. | |
Rerum non modo imagines, sed formas, virtutes,
ipsam denique substantiam eo quo participabiles communicabilesque
sunt modo consequimur ex his quae in nobis
praeexistunt. Sic ex notis ignota comparamus, secundum
argumentationem et discursum. Ex praehabitis et praeconceptis
ea quibus caremus et quae appetimus assequimur.
Sic nemo colligit, nisi qui seminaverit, et nihil habenti nihil
dabitur. Ex comparatis ergo imaginibus seu praeapparatis
tum alias imagines, tum ea quorum sunt imagines
atque simulacra persequimur, compositione,1 ut certis definitis
paucisque elementis [12] innumerabilia coalescunt elementata,
transmutatione,2 sicut iuxta aliam viam ex igne
vel aqua vel aere penes duarum differentiarum gradus corporum
species in actum producuntur omnium, sicut transfiguratione
ex eadem cera quascunque possumus educere
figuras, sicut item separatione ex eodem chaos3 rerum innumerabilium
[106]
species emigrant, sicut compositione quatuor
ex contrariis varie graduatis omnia constituuntur. Principia
igitur quaedam praeesse oportet atque semina, unde
infinita imaginum seu imaginandorum copia proficiscatur.
|
1. persequimur. Compositione 2. elementata transmutatione 3. chaos] sic |
CAPVT OCTAVVM.De modis quibus variae fiunt figurationes et indicationes.
Figuramus ergo aliquid et describimus ad externum
oculum seu ad internum:
| |
I. Ex eo quod singulare est in eo et propriam facit
differentiam, sicut serpentem ex spirali tractu seu lineae
ductu, Arietem ex suo modo incurvis cornibus, Geminos
ex duabus comparibus lineis adnexis, Leonem ex celebri
cauda, Cancrum ex chelis; uti caelestium signorum characteres1
ab Aegyptiis primum ordinatos habent astrologi.
|
1. charecteres |
II. Ex ratione gestus, sicut amorem duabus figuris
vel characteribus vel lineis se invicem complectentibus,
odium ab invicem aversis, disiunctis et divulsis, quae et
similia excantatores et malefici et in eodem genere medici
solent observare, et non modicum ad rerum efficaciam faciunt,
sicut simplicia quaedam purgativa, si sursum evulsis
ramis seu frondibus capiantur, virtutem expellendi per superiora
concipiunt, si vero contra, per inferiora, ut sumus experti.
| |
III. A simplici instituto ad intentionem significandam [13]
profundamus2 tum visibilium tum invisibilium specierum,
ad quod genus stemmata, insignia et certa hominum
[107]
vel numimum sigilla referuntur, quae non ex ratione quadam
vel etymologia vel natura, sed ex simplici demanant
institutionis decreto.
|
2. forse profundimur? |
IV. Ex constituto, quod aliud ab instituto intelligimus,
nempe ex eo quod rem, negocium vel historiam quandam
consequitur; sicut per olivam significamus pacem, non
quia vis vel significatio pacis in oliva sit per se, sed ab eo
quod in mentem revocamus apologum, quo Atheniensibus
Neptunus ad usum belli equum e terra tridente percussa
dono dederit, quibus Minerva tellure hasta propria percussa
olivam communicavit, quae in pacis archetypum,
saltem ex eo quod contra signum belli distinguebatur,
devoluta est.
| |
V. Ex similitudine fortunae seu vitae; unde prophetae
ex iudicio, non ex furore, per ordinem unius imperii vel
sacerdotii vel reipublicae,3 quae aliis seclis floruit, alterius consimiliter
constitutae reipublicae3 vel imperii fortunam quasi
propriis ordinibus examinant et maiori ex parte divinant.
Sed in istis interdum fortuna unius plurium fortunarum
imagines comprehendit, sicut Romana fortuna Babyloniorum
et Persarum et Graecorum regnorum non solum comprehendit
conditionem, sed excellit; rerum item publicarum
et summorum sacerdotum moderamina atque pompas
longo antecellit intervallo. In omnibus vero imago generalissima
et propriissima est constitutio humanae vitae, quia
omnia habent debile exordium, adolentiam,3 consistentiam,
declinationem et interitum. Sed horum quaedam sic sunt
comparata, ut simul nata vel in ipsa adolentia4 moriantur
et dissipentur, quaedam aetatis omnis spacia compleant,
quaedam in quarundam5 specierum similitudinem brevibus
[108]
annorum spaciis omnes aetatis compleant partes, quaedam
vero longioribus, sicut [14] et canes citius senescunt quam equi,
equi quam homines, homines quam cervi.
|
2. reipublice 3. adolentiam] sic 4. adolentia] sic 5. quarûdã |
VI. Ex analogia analogatum, sicut ex motu rerum inferiorum tanquam ex effectibus rerum superiorum et invisibilium, et ex motu rerum superiorum tanquam ex causis rerum inferiorum motum significatum accipimus; e substantiis inquam sensibilibus intelligibiles. VII. Ex concretis abstractum, sicut ex quali qualitatem, ut ex albo albedinem; et e contra ex abstracto concretum, sicut ex albedine album concipimus. VIII. Ex relativo correlativum, sicut ex domino adiecto servum esse comprehendimus, vel ex servo existente dominum. Cuius relationis seu comparationis virtute parvo lapillo gigantem possumus appingere, quando homo ad unius muscae magnitudinem pluribus hominibus ad multarum formicarum molem assistentibus associatur. IX. Ab eisdem effectibus vel similibus similium causarum vel earundem rationem habemus. X. Ab antecedentibus, sicut a nubibus ab austro consurgentibus et a gallinis in pulvere se obvertentibus pluviam praesagimus. XI. A concomitantibus, sicut a flamma ignem accensum. XII. A consequentibus, sicut a terra madefacta pluviam. XIII. Ab adiacentibus, sicut acum, calamum et muscam in sutore, scriptore et cadavere sensum melius commoventibus, et sagittam in sagittario intuemur.
XIV. A composito sensibili divisum non sensibile,
sicut ab animali animam.
| |
XV. A diviso perspicuo compositum non perspicuum,
[109]
sicut ex melle ex ista, aceto ab illa parte, oxymellis6 speciem
comparamus.
|
6. oximellis (sic) |
XVI. A coniunctis adiunctum, sicut aegrum ex lecto [15] in quo accumbet, infirmum ex medico adsistente cognoscimus. XVII. Ex tempore contemporaneum, sicut ex uva et fructibus autumnum. ex porcicidio hyemem seu mensem. Item: XVIII. Ex instrumento artificem, sicut astrologum ex astrolabio in manu vel sphaera, rusticum ex ligone, aratro.
XIX. Ex insigni insignitum, sicut ex clavi Ianum,
ex falce Saturnum, ex ense Martem.
| |
XX. Ex peculiari actione agentem vel passione patientem,
quemadmodum raptatum curribus cadaver post
currum unius ducis in Hectoris memoriam nos adducit, et
implicitam nodum ense recidens in Alexandri, qui Gordiani7
involucrum ita expedivit.
|
7. Gordiani] sic |
XXI. Ex locato locum, sicut ex Romano Romam,
ex Italo Italiam; et contra ex loco locatum, sicut ex arca
thesaurum, ex dolio vinum, per se non consistentem.8
|
8. consistentem] sic |
XXII. Ex actione item sensibili insensibilem effectum, sicut ex adultero cum adultera adulterium, ex occidente hominem homicidium. XXIII. Ex parte totum, sieut ex rota currum, ex quatuor vel quinque hominibus simul, populum.
XXIV. Ex toto partem, sicut ex caeco oculorum
infirmitatem.
| |
XXV. Ex proportionali comproportionale, veluti ex
figulo lutum contractante9 et rotam invertente divinum arbitrium
[110]
et praedestinationem, et gubernationem rerum
sub uno principe per patremfamilias notum.
|
9. forse contrectante |
XXVI.10 Per subiectum rei vel proprietatem rei
susceptivum rem ipsam proprietatemve assequimur, sicut
ex homine quem cognovimus iustum iuste iudicantem occursum
habemus eius sententiae: iustus iudicabit populum,
ex homine simplici nihil formidante et securo eius [16] sententiae
occursum habemus quae est: qui ambulat simpliciter
ambulat confidenter.
|
10. XXVI.] XXXVI. |
XXVII. Ex potente dicere, sententiam, sicut ex eo qui solet propinare quaeremus occursum eius sententiae: qui sitit veniat ad me et bibat.
XXVIII. Ex denominante denominatum et e contra,
sicut ex viro forti fortitudinem, ex muliere musica
musicam scientiam.
| |
XXIX. Item ex hieroglyphico suum denotatum,11
qualibus exemplis liber integer est inscriptus, ut ex lancibus
iustitiam, ex vulpe astutiam, ex asinino capite ignorantiam.
|
11. de notatum |
XXX. Ex effectu causam et ex causa effectum, ut
ex re ingeniose facta ingenium et ex architectore architectum,
et e converso.
| |
XXXI. Item ex allusione quadam illud ad quod fit
allusio, sicut ex vetula inter duas adolescentulas atque
pulchras eclipsin12 et telluris positionem inter solem et
lunam.
|
12. Ecclipsin |
XXXII. Ex contrario contrarium, quemadmodum ironice ex stulti mernoria et inepti vel vilis, quem pro occasione volumus esse sapientem, solertem et magnanimum, in memoriam oppositorum vel contemplationem admovemur, [111] sicut et natura ex contrariis melius exuscitat contraria et per antiperistasin frequentius operatur.
Aliae sunt rationes, quibus res quaedam per res alias
figurantur et significantur, quae sane rationes ad ista tanquam
capita prima vel ad horum quasdam contractiore
numero reducuntur. Quarum formas vel sigillatim vel complexe
concipientibus, id est vel sub virtute unius vel plurium
vel duorum modorum, innumerabiles accidet invenire
imaginum et similitudinum differentias.
| |
[17]
CAPVT IX.Aliae quaedam effigiandi1 et imagines deducendi rationes continentur in iis quae exaratio Chaldaea habet in Mnemosynes2 nostrae templo. |
1. effingiadi 2. Menmosynes |
Arcanas, Aegypte, notas divumque hominumque |
3. Praesbiter 4. l. asylum 5. A ser (sic) 6. adssmilatus 7. Nunt 8. monstat 9. l. Turcum 10. monacumque 11. damnandum. Concomitante 12. socium. Saltum |
[19]
CAPVT X.De imaginibus verborum seu vocum et dictionum.
Quod vero ad vocum et verborum imagines attinet,
neminem latet ut veluti verba atque voces figuram obtinent
nullam, ita nec etiam per se ac veluti propriis indicatoriis
rerum sensibilium formis explicantur, quae proprie
non in genere imaginum, sed notarum atque signorum continentur;
nihilominus tamen et nominis illius rationem
adducimus, quod scilicet hîc non dicuntur imagines ex
ratione rerum significatarum, sed13 potius ex ipsarum significantium
conditione. Neque etenim scripturae partes et
dictiones ipsas similibus quibus in papyro delineamus signis
commode per imaginaria media possumus explicare,
nisi rerum sensibilium formas, quae1 imagines sunt earum
quae in natura vel per artem consistunt et oculis obiiciuntur,
vivaciores assumamus; ideoque imagines non ad ea
quae in proposito significant, sed ad ea ex quibus significant
collatae nuncupantur. Utut enim sit, perpetuo tales
oportet praeconceptas et destinatas esse species, quales ita
horum possunt esse signa, ut et illorum simpliciter vel composite
susceptorum simulacra consistant.
|
1. significatarum (sed ... formas) quae |
Quidam ad scripturae complementum commenti sunt
organa quaedam atque instrumenta, vel naturalium interdum
quasdam rerum species, quae ad characterum figuram
propius accedere videbantur, uti sphaera characterem O,
scala vel circino A, columna I, inter duas furcas suspenso M,
[114]
vel in tripode significabant, et certis relationibus et constitutionibus
syllabam unam vel alteram hac ratione aliis
adiectis constituentes, dictionem secundum partem vel secundum
totum meliori qua poterant sorte sibi delineabant.
| |
Hisce addebantur post notam simplicis nominis casuum, [20]
generum et numerorum differentiae ex contactu
vel motu vel notatione membrorum, ut ex capite rectum,
ex ceteris membris obliquos casus, ut ex dextera dativum,2
ex genitalibus genitivum, ex ore vocativum, ex sinistra
ablativum, ex foemina foemininum genus, ex geminatis
agentibus vel instrumentis plurale; ex statu, innixione,
genuflexione, sessione, ad hanc vel illam partem conversione,
hoc vel illo animali adsistente, ex casu, fractione,
succensione, turbatione, casus, modi et tempera et alia
huiusce generis designabantur.
|
2. qq. si aspetterebbe rectus e obliqui e dativus etc. |
Mihi sic hanc artem prioribus annis accedit3 ad magis
speciales differentias attrectare, non promptum rati4 opus
ex antiquorum ea institutione, quae5 a similitudine capitis
vel caudae, a nota unius nominis forma ad alterius nominis
formam promovebantur. Similitudine enim capitis asinus
ad asyli figurationem conducebat, generans ad Genesis,
parturiens ad Paralipomenon; similitudine caudae templum
ad contemplationis, similitudine corporis speculum ad speculationis;
compositione partium diversaram caro, nix, fex
conflabat dictionem carnifex, sicut cuidam granum, vitis,
pirum significabat grande vituperium. Huc spectant alia,
quae quia nobis minime usui sunt, praetermissa volumus
esse, ut transumptione accepta, divisione, mutilatione, etymologia,
interpretatione; quae licet utilia et plerisque sufficientissima
[115]
inventa sunt, maiori tamen exercitatione ad
promptum demum opus indigere videntur, quam quae ut a
nobis proponantur digna existimentur.
|
3. forse accidit 4. forse rato 5. quae] forse qua? |
Satius autem, plenius et ad multorum usum frugalius aliam quae in sequentibus habebitur inibimus rationem, cui similem et qua meliorem aliam adduci quandoque posse impossible iudicamus, quando ex paucioribus imaginibus confusior et minus distincta operatio, ex pluribus vero magis vanus labor et exercitatio, ex [21] aliis minus accommodatis ad quodlibet ingenium atque sensum progrederentur; et in horum virtute plures (quas in libro De triginta sigillis explicavimus) artes effectualiter comprehendentur.
Sed priusquam ad imaginum catholicarum explicationem
veniamus, de eorum ratione, quae illas formant, vivificant,
continent et advehunt, aliqua proferamus.
CAPVT XI.Conditiones, quibus imagines subiecto obiectoque melius adhaerent, in templo sic expressimus Mnemosynes. | |
Det serie segetem culto solertia campo, |
1. corpore visum 2. colore, est 3. labori. Nec ... haerens. Ne |
Humana intra omnes species est optima, nempe4 haec |
4. optima nêpe 5. vivo, omni |
[117]
CAPVT XII.De luce imaginum vehiculo.
Est quidem lux iuxta profundius contemplantium sententiam
primo substantia quaedam, quinimmo et ut primam
rerum substantiam ipsam earum [23] quae in natura sunt
Moses introduxit, quando primogenitam appellavit, ubi creaturarum
species distinguens (quae non de genere accidentium,
sed substantiae capiuntur) non modo eam substantiam accepit,
sed etiam primam a cuius esse caeterae substantiae
species tanquam accidentia concipiuntur. Primo enim tum
in volumine Mosis illo, tum et Mercurii Pymandro,1 post
suppositam umbram ingentem illam atque privationis
tenebras, dixit Deus: fiat lux.
|
1. l. Poemandro |
Inde ex lucis atque tenebrarum, tanquam formae atque
materiae, concursu variis pro gradibus atque mensuris consistentium
in rerum compositione variarum usque adeo multarum
specierum numerus, in quibus ubi plus lucis, ubi plus
umbrae concipitur, processerunt. Isti quidem lux substantia
quaedam per se invisibilis,per immensum diffusa, partibusque
omnibus insita; quae commixtione2 tenebrarum atque
associatione compositioneque certa in lucem sensibilem3 demigrat.
Unde temere quidam non distinguunt inter lucem
primogenitam atque solem, inter simplicem videlicet
substantiam atque compositam illam, inter opus inquam primae
atque quartae diei.
|
2. commistione 3. senfibilem |
Hac luce, quae substantia quaedam spiritualis est, et
nullo lucente sole vel igne vel obiecto extrinsecus sensuum
nostrorum potentiam informante donata est anima, non
[118]
solum nostra, sed etiam universa per immensum se diffundens.
Haec inquam est quae absentium species sensibus
internis visibiliter ingerit, qua et somniantes videmus
species atque figuras retum sensibilium accipimus, quae
etiamsi, ut aiunt Peripatetici, sint formae in potentia sensus
interioris reservatae, postquam a sensibus externis fuerint
introductae, nihilo tamen minus nemo est qui negare
valeat, visibilitatem illam atque praesentiam a seminibus
quibusdam lucis non tantum acceptis, quantum innatis
animalique spirited insitis, emanare et esse. Stante etiam
quod sole recedente4 et extrinseco omni [24] illuminatore radios
secum et radiorum efficaciam5 asportat et ab horizonte veluti
contrahit, nec talia in hemisphaerio relinquit vestigia,
quae si essent, levius impressa remanerent et iuxta leviorem
et fluxilem quandam conditioners, sicuti de caloris
vestigiis experimur. Porro clarissime constat, animo a sensuum
externorum actu feriante, si cut in somniis, ita rerum
visibilium species obiectas inclarescere, ut cum somniet,
omnino se interdum somniare non existimet, et veluti verius
quam ab externa, a luce quadam informatur interna.
|
4. si aspetterebbe sol recedens etc. 5. efficiaciam |
CAPVT XIII.De subiecto imaginum.
Haec sane informatio et imaginum rerum visibilium
impressio non ita fieri convincitur, ut et ea quae in aliis
materiis (nempe in corporum superiiciebus) practicatur, ubi
maiores corpus maius, minores vero minus patiuntur. In
multa quippe tabula vel papyro imagines multas, in ampliore
magnas depingimus et eharacteres inscribimus. Atqui
[119]
hîc individua quaedam substantia est, quae eadem
tum rerum multarum figuras atque characteres concipit,
tum et magnarum. Quemadmodum pupillae centro sylvam
rerum uno intuitu totam individuo concipimus, et suam
cuiusque molem ex individuo specillo contrahimus atque
indicamus, non1 minus animae potentia illa interior et quodammodo
spiritualior, quae species istas recipit et componit,
in spiritu phantastico consistens, individuum quiddam
esse censenda est de genere lucis, ita2 ut eadem sit
lux, illuminatum et actus rei sensibilis atque formae, differens
ab externo visu, qui per alienam lucem informatur,
quia simul ipsa lux est atque videns, proportionaliter atque
solis lumen a lumine lunae distinguitur; haec enim
tanquam [25] ab extrinseco, ille tanquam a proprio visibilis
est. Tandem differt oculi visus a visu interni spiritus, quemadmodum
speculum videns a speculo non vidente, sed
tantum repraesentante speculum se ipso illuminatum et informatum,
quodque simul lux est et speculum, et in quo
obiectum sensibile cum subiecto sensibili sunt unum.
|
1. iudicamus. Non 2. est. De genere lucis ita |
Hic est mundus quidam et sinus quodammodo inexplebilis
formarum et specierum, qui non solum species rerum
externe conceptarum continet secundum earundem
magnitudinem atque numerum, sed etiam virtute imaginationis
magnitudini magnitudinem, ntimero numerum apponit.
Rursumque sicut ex paucis elementis natura innumerabiles
species componuntur et coalescunt, ita et opere
istius intrinseci efficientis non solum specierum naturalium
formae in isto amplissimo sinu reservantur, verum quoque
ad innumerabilium imaginum multiplicationem improportionabiliter
concipiendarum multiplicari poterunt,
[120]
sicut ubi ex homine et cervo, homine et equo et ave, centauros
alatos, alata animalia rationalia confingimus, et consimili
mixtione ex innumerabilibus infinita possumus educere,
amplius quam ex numeratis elementis multarum linguarum
dictiones combinatione et varia coordinatione componuntur.
CAPVT XIV.De effectore imaginum. | |
Ex hisce manifestum est potentiam istam imaginum
esse effectricem, vel qua anima imaginum est effectrix. Ad
cuius rei propositum Synesii Platonici sententiam in medium
afferamus, qui de potestate phantasiae spiritusque
phantastici ita disserit: in vigilia doctor est homo, somniantem
vero Deus ipse sui participem [26] facit, quod assumimus
ad vitae phantasticae asservandam dignitatem. Si
enim ipsum Deum per se inspicere donum beatum est,
nimirum per phantasiam percipere antiquioris propriaeque
inspectionis est munus; haec enim sensus est sensuum,
quoniam phantasticus ipse spiritus sensorium est communissimum
primumque animae corpus, et hoc quidem latet
agitque intus, praecipuum animalis habet et velut arcem
(circa enim universam ipsum capitis fabricam natura
construxit), auditus autem et visus non sunt sensus, sed
sensus instrumenta communi administrantia sensui, et quasi
quidam animalis ianitores et ostiarii forinsecus occurrentia
sensibilia1 (quibus pulsantur externa sensoria) domino indicantes.
Intimus interea sensus in cunctis suis partibus
est integer; toto namque spiritu audit, toto videt, unde
aliis alia distribuit, et quasi a centro ad amplitudinem
[121]
circumferentiae innumeras uno eiaculans lineas inde tanquam
ex communi radice exeuntes, et in quod tanquam
radicem reducuntur. Hoc appellat primum animae vehiculum,
medium inter temporalia et aeterna, quo plurimum
vivimus, spiritus scilicet phantasticus; unum individuum
omnia quae sensus sunt facit et recipit.
|
1. sensilibilia |
CAPVT XV.De horreo specierum et ianuis illius.
Eas iste quas colligit, amplectitur et componit species
ita digerit, ut quasi ex eisdem excogitabilia quaedam
educat vel abstrahat, et in horreum retentivae facultatis
(nisi et ipse retentiva sit faciiltas) introducat, immittat et
inserat et confirmet. Cuius horrei claves, ianitores seu ianuae
sunt affectuum genera, quae ab irascibili et concupiscentibili,
amore et odio, [27] timore et spe, laetitia1 et tristitia
et admirationis speciebus definiuntur, de quibus
latius in libro De umbris idearum explicavimus. Unde
patet ratio qua quaedam vel pluries meditata vel ante2 oculos
cognitionis obiecta ab huiusmodi horrei seu Mnemosynes
sacratae triclinii incolatu procul arcentur, quaedam
vero aperta quasi ianua declivi atque prono itinera vel
nolentia dilabuntur et excipmntur.
|
1. laeticia 2. aute |
CAPVT XVI.De firmatoribus imaginum.
Quemadmodum formae naturales non sine materia consistunt
neque sine aliquo subiecto describuntur (omnis1
[122]
enim in compositionem veniens materiam atque magnitudinem
exquirit), rursumque compositum omne est in loco,
sensus igitur2 sive externi sive interni facilitate figuras3
minime sine certo subiecto vero vel imaginario, et composita
tum realia tum phantasiata non nisi certis in locis
atque receptaculis inspiciuntur, quorum conditiones,
quoad4 substantiam, magnitudinem, qualitatem, figuram,
lucem, situm, relationem, ordinem quo capiuntur, intervalla
quibus discemuntur, numeros quibus distribuuntur,
adiecta quibus vegetiora fiunt, animae quibus vivificantur,
in aliis huitis generis pertractationibus tum ab
aliis tum copiosius a nobis insinuatum est.5 Nunc illud
tantum expressius urgebimus, quod ex analogia quadam a
regulis, quibus efficacius sensus externus visus ad visibilia
externa dirigitur, ad6 eas quibus sensus internus, nempe
phantastica illa facultas ad phantasiabiles species eadem
uti ferme cognitione contendit; pro quo ex perspectivis
huiusmodi inferius aphorismos alios quidem ex conditione7 [28]
visus, alios ex conditione visibilis, alios ex conditione medii
seu spacii, alios ex conditione radii resarcimus.
|
1. describuntur: Omnis 2. exquirit. rursumque — loco. Sensus iggitur (sic) 3. forse figurae? 4. quo ad 5. conditiones — insinuatum est] sic 6. dirigitur ad 7. condictione |
CAPVT XVII.Aphorismi ex conditione visus, visibilis, medii et loci.
Visus cum alius sit simplex, alius compositus, alius
rectus, alius obliquus, in imaginationis seu phantasiae
actu tanto securior est visio, quanto simplicior similitudinis
apprehendendae fit intuitio. Laborat enim quodammodo
spiritus atque sensus internus, et confusione1 quadam
[123]
obnoxius facile efficitur,2 ubi reflexa duplicique specie
rem visibilem deprehendit. Visus item rectus visum obliquum,
nempe visivus radius ad visibile perpendiculariter
iactus visibili radio ad visibile non perpendiculariter
iacto maxime et manifestissime praestat.
|
1. cofusione 2. forse afficitur |
Item simplex visus prima eius similitudine uniuscuiusque veritatem rei deprehendit, a qua species visibilis ad oculum recto tramite contendit. Item rectus visus obliquo fortior est, unde in actu phantasiandi specierum tum loci, tum receptaculi imaginum, tum ipsius imaginis operae pretium est tamquam a directe et diametraliter opposito intuitionem factam experiri; ut etiam visibile obiectum non oblique, sed directe a potentia cognoscitrice deprehendatur, et visibilis species quasi suo facilique itinere pergat et visualis radii virtute contrahatur. Rursum quemadmodum in externa visione inter visum atque visibile medium quoddam intermediare necesse est spacium, quia sensibile supra sensum positum quemcunque non sentitur, nimis etiam remotum longo [29] extenuatur et extinguitur intervallo; ita et phantasiabilis species a phantasiae oculo neque longius seposita neque nimis cominus admota intelligatur; necesse enim est visibile visui attiguum immediatumque non esse. Obiecta quae visum movent, tum internum, tum etiam externum, tum sigillatim, tum magis una concurrentia ex his plura vel omnia, sunt lux omnium visibilium primo, quae tum per se visibilis est, tum per quam alia visibilia sunt; subinde colores, qui propria sunt visus obiecta; post haec magnitudo seu multitudo, figura et motus, quae sensibilia sunt communia, et quorum est rerum similitidines [124] vegetantiores efficere. Magis enim apprehenduntur hae species, et de suis sedibus coram prospectu sensus tum interni tum externi vivacius enitescunt, si figura, magnitudine et motu exagitationeque quadam afficiantur.
Quod ad medium attinet, notant perspectivi ut ipsum
dissimile occurrens obliquos radios visuales effringat, quorum
perpendicularem inveniunt esse fortissimum, caeteros
vero quanto perpendiculari viciniores, tanto fortiores.
| |
Quod ad locum attinet, species convexi radios iniectos diffluentes, species concavi confluentes, species plani media quadam ratione se habentes iniectas species reddit, quemadmodum in omnibus percipiendi rationibus facile est perspicuum, et experimur imagines in angulis incavisque susceptaculis melius immitti et retineri. Aliae sunt perspectivorum regulae, ex quibus suo modo licet canones ad praesens propositum multiplicare, sed istae sunt quae sufficiunt et tantum hoc requirunt, ut pro modulo analogiae, quae est a sensu externo ad internum, proposito applicentur. Et haec3 de prima parte istius contemplationis adduxisse sufficiat. |
3. haec] hac |
|
[125]
[30]
SECVNDA SECTIO.De locis, ordine, chaos, coordinations, compositione, complemento et distinction e specierum.CAPVT I. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Quemadmodum in superioribus est ostensum, imagines
atque species, de quibus praesens est intentio atque
speculatio, in materia omnino consistunt et comperiuntur,
quam informent. Quodque geminis ex hisce principiis est
conflatum, neque intelligi neque imaginari potest sine loco.
Iccirco sicut in ordine rerum constituendarum (sive
principium illae habeant sive non) prius spacium quoddam
atque receptaculum esse oportet, hinc in quo recipiantur,
capiantur, subindeque quidam uniuscuiusque terminus,
limes atque finis, quo alia ab aliis secernantur divisisque
regionibus consistant, moxque etiam figurarum differentia,
qua vultus varietate natura triumphet atque gaudeat efficiens
omnia quasi a centro materiae figuras explicans,
tum quasi in superficie illius figurata colorans; in1 hac universali
consideratione definito certoque incedentibus ordine
prius de locis specierum commeminisse oportebit.
|
1. colorans. In | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CAPVT II.De locis specierum.
Quemadmodum praedicamentum ubi in subalterna,
specialissima et individua aliorum praedicamentorum more
[126]
distinguitur, ita in proposito [31] ab ordine quodam veluti naturae
designantis et artis inventa et inquisita explicantis
progredientes, prius cognoscimus unum quoddam immensum
et interminatum obiectum, tum spacium atque receptaculum,
tum corpus in eo receptaculo atque spacio, tum specierum
ex tali materia coalescentium multitudinem. Proinde in
infinite ex innumerabilibus unum finitae nostrae
sensitivae potentiae obiectum spacium agnoscimus
caelum, quod vulgus vertigine diurni motus et visibilium
stellarum specie terminatum apprehendit, et relinquimus
illi caelorum distinctiones illas atque numeros et eorundem
in varias sphaeras singulorum distributionem, elementalis
item regionis scalam atque terminos, et globi
istius ex terra et aqua tanquam duobus elementis in magna
compositions praedominantibus taliter effigurati universales
partes. Descendimus ad peculiaria communiaque loca, in
quibus operatio sensus externi pedisequa sensus
interni cooperationem adiuvat; et ad id distinctio nobis
triginta communium locorum succurrat oportet, quominus1
eorum defectu vel eorum multiplicatione turbemur, tamquam
paucioribus veluti cruribus claudicantes, vel pluribus
quam par sit adiectis occupati.
|
1. oportet. Quo minus | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CAPVT III.Forma atrii.
Atrium ergo quadrangulare efformatum intelligatur,
cuius centrum est tellus et ocuius; quatuor angulorum
unus sit orientis, oppositus est occidentis; et duorum reliquorum
diametraliter oppositorum alter anguli septentrionis,1
[127]
alter meridiei titulum suscipiat. In spaciis 4 intermediis,
nempe laterum seu costarum in medio, intelligatur2
ibi oriens, ibi occidens, ibi septentrio, ibi meridies.
|
1. sq. Septentionis 2. intelligatut |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Itaque 8 tibi distincti termini atque loca primo constituuntur,
quorum singuli duo sibi collateralia consciscant, [32]
dextrum videlicet et sinistrum, dextrum videlicet orientis
et sinistrum, dextrum occidentis et sinistrum, et ita reliquorum
spaciorum; dextrum item anguli orientis et sinistrum,
dextrum anguli occidentis et sinistrum, et ita
reliquorum angulorum, Forma atrii huiuscemodi est.3
|
3. la figura originale ha C al posto di O, e viceversa O al posto di C. Inoltre l' I tra S e T nell' originale è F, e pare debba essere corretto piuttosto in E | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
CAPVT IV.De numero et nomine atriorum.Atria iuxta elementorum numerum 24 constituantur et si placet iuxta elementorum ordinem mutuo consequantur, [128] si cut secundum elementorum numerum [33] in proprias sedes tanquam proprias partes dividuntur. Atriorum nomina sunt: | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
1. TERMAE 2. PYTAHGORAE 3. CLAVIE |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Tot tibi tanquam loca communia sedes constituantur
quarum4 loca propria unico eodemque ordine denotatis differentiis
inspiciantur disposita. Locorum nomina isto tibi
pacto ordinentur, ut si altaris substet atrium, habeatur
in orientis angulo ubique altaris altare, in occidentis angulo
altaris eculeus, in meridiei angulo altaris icon, in
septentrionis angulo altaris ovile. Similiter ex te ipso laterum
quattuor et collateralium sedium nomina poteris accipere,
quae ad locorum substantivorum denominationem
spectant. Ita ut sufficiat semel in uno seorsim posito atrio
substantivorum tibi locorum ordinem atque nomina descripsisse,
quod subinde ad adiectiva loca, quae alia in
aliis intelligantur oportet, subsequenti ratione, numero et
distributione providendum.
|
4. quarnm | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[129]
[34]
CAPVT V.Locorum divisio, quorum communia quintuplicem relationem suscipiunt a ditu orientali, occident., merid., septent.1 et medio.
Heic per loca communia intelligimus unam locorum
particularium coordinationem, sicut exempli gratia2 templum
unum vel templi aream unam, claustrum unum basilicae
unius vel magni triclinii conceptaculum, quod in
praedictos angulos et spacia angulorum et spaciorum differentias
poteris distinctum intelligere. Per loca vero particularia
substantiva intelligimus ipsum angulum, ipsam
anguli dextram vel sinistram, ipsum spacii lateralis medium
vel quodcunque3 sigillatim aliorum. Quae partes, articuli
seu membra quaedam communis loci perhibentur, per
adiectivum locum animatum vel inanimatum quiddam intelligimus,
quod per aliud diversis pro occasionibus diversimode
se se liabeat, moveatur atque moveat, quatenus
imaginem seu formam vivificet et vegetantem efficiat.
Nunc superest ut centris angulisque (pro quibusque atriis4)
adiectiva liuiuscemodi loca destinemus.
|
1. sepent. 2. gratia|tia 3. quodcu~que 4. atrias |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[35]
CAPVT VI.Loca adiectiva atrii altaris quinque formis variabis ex quintuplici adsistentis situatione. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
In atrio altaris ad angulum orientis est aqua diffluens,
ad dexteram aratrum, ad sinistram catena. Ad angulum
occidentis est arbor, ad dextram aries, ad sinistram
[130]
epulae. Ad angulum meridiei1 est equus, ad dextram
anchora, ad sinistram currus. Ad angulum septemtrionis
est carcer, ad dextram gigas, ad sinistram haedus. Ad
orientem est lavacrum, ad dextram filius, ad sinistram
amphora. Ad occidentem fornax, ad dexteram furca, ad
sinistram ignis consumens. Ad meridiem est fumus, ad
dexteram fruges, ad sinistram stabulum. Ad septemtrionem
est scrinium, ad dextram scapha, ad sinistram solium.
|
1. Merdiei | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[131]
FORMA ATRII
|
ANGVLVS ORIENTIS | ORIENS | ANGVLVS MERIDIEI |
SEPTENTRIO | ATRII IMAGO | MERIDIES |
ANGVLVS SEPTEN. | OCCIDENS | ANGVL. OCCIDENTIS |
Aqua Aratrum Catena |
Lavacrum Thorax Ampho. |
Palma Anchora Currus |
Scrinium Scapha Solium |
ALTARE | Stabulum Fruges Fumus |
Carcer Cadus Sella |
Fornax Ensis Ignis |
Arbos Globus Epulae |
Piscina Reliquiae Lustrum |
Thermae Sella Thesauri |
Desertum Figmentum Delitiae |
Dirae fig. Utres Sarculum |
BASILI | Cornu Insigne Pelvis |
Infernus Draconis f. Iugum |
Cameli f. Pharetra Arcus |
Laterna Larva Feretrum |
Laqueus Manicae Cippus |
Psittaci f. Psalterium Securis |
Pons Nubes Maniplus |
Fimum Nives Pellis Ur. |
CARCER | Armilla Quadrans Circinus |
Manes Sporta Ventilabrum |
Sordes Ranae Vetulae f. |
Senis f. Spectri fi. Coenum |
Carbo Cinis Folles |
Clavis Icon Fidicula |
Canis Canistrum Idolum |
Crines Ululae f. Cypress. |
DOMVS | Ensis Calcar Canis f. |
Horologium Lacuna Clavus |
Hamus Felis Delubrum |
Felis f. Fictile Lanx |
Pugio Pilum Spinae |
Muscae Linteum Lancea |
Fascia Virga Ulceratum |
Furca Retia Sagena |
EQVVL. | Lex Sc. Liber Lapis |
Butyrum Quadra Lora |
Sertum Securis Clava |
Tragula Thyrsus Urtica |
Cervi f. Cornu Falx |
Plaustrum Petra Crux |
Gypsum Aqua Palma |
Foenum Cucurb. Cati fig. |
FONS | Lardum Lampas Obex |
Viscus Urceus Remus |
Mola Mar. Ca. Lectica |
Buccina Hydria Fex vini |
Saccus Scopa Uterus |
Trirem. Trulla Urna |
Papyrus Lances Malleus |
Limus Nexus Plumbum |
GLADI. | Ostrea Mitra Lecythus |
Linteum Onus Pyra |
Titulus Sanguis Porta |
Vitis Putatorium Caesum |
Rota Rastrum Tenaculae |
Sedes Daemon Speculum |
Montis f. Numen Radius |
Tumul. Ventus Utris |
HOROS. | Luna Laguncul. Plaustrum |
Circulus Frenum Ensis |
Puteus Pala Pulvis |
Sylvae f. Sulphur Magnes |
Icon Pecten Lora |
Mysteri. Foemin. f. Partus f. |
Poculum Mixtura Pulvinar |
Mortis f. Cella Acervus |
IGNIS | Palea Iunci Lana |
Forma Moneta Lebes |
Rivus Silex Pila |
Praeceps Fossa Sigillum |
Scaturiens Pullaster Offa |
Gnomo Acervus Annulus |
Via Imber Foramen |
Eclipsis Anser Calix |
IVGVM | Frument. Gurges Tumulus |
Dolium Cathedra Ramus |
Scyp. for. Fomes Festi fig. |
Candelabrum Capistrum Lyra |
Plumae Suspensum Sartago |
Nymph. f. Discus Feretrum |
Vitrum Lamina Bractea |
Scabellum Pisces Laurus |
LATER. | Hedera Fax Tuba |
Seps Squallens Erinacei f. |
Carina Nidus Haruspi. |
Fulcrum Volatile Craticula |
Olus statua Saxum |
Phanum Venatio Virgo |
Stramen Avena Fabae |
Cera Orbis Sera |
MENSA | Vellus Viscera Sarcina |
Votum Ursus Mellis fa. |
Saburra Sacrileg. Terebra |
Olla Furnus caepae |
Siligo
Torrens Testa |
Vagina
Verber Symbolum |
Mortarium
Malleus Leporis f. |
Spumans
Stola Strophium | NIDVS |
Praesepe
Tiara Lucus |
Luna
Pampinus Clavus |
Stamen
Pumex Oculus |
Ostium
Nuces Incus |
Pastorale
Mitra Cucullus |
Chorus
Trutina Vepres |
Ferula
Iaculum Scopus |
Latebra
Harpago Baculus | OVILE |
Pix
Omen Mantica |
Flamen
Viscera Galli signi. |
Toxicum
Storea Vinacea |
Lupus
Fovea Balista |
Hara
Glandes Arbuti |
Pingued.
Palus fer. Mactra |
Exuviae
Cochlear Truncus |
Tugurium
Stella Sacrum | PABVLV. |
Trabs
Tridens Stannum |
Triangulus
Spongia Precium |
Poma
Turtur Seges |
Vannus
Tympanum Tripus |
Pecuniae
Archetyp. Rubiginos. |
Salix
Puellae f. Rapa |
Matrix
Scopa Velamen |
Supplici.
Tumulant Spolia | QVADR. |
Papaver
Lyrae f. Scaenae f. |
Purpura
Stratum Cadaver eq. |
Pabulum
Flos Malva |
Simia
Phiala Magicum |
Palmes
Plumbum Ventilabrum |
Mancip.
Parma Patina |
Pes ligneus
Pelta Pergula |
Foetus
Pignus Pila | RETIA |
Scalprum
Harpe Viola |
Lux
Simulacrum Glomer |
Laqueus
Ripae f. Propago |
Caput aure.
Rota flantis Radius tex. |
Serpens
Seges Pipio |
Smarag.
Venefici. Volumen |
Stemma
Panarium Leonis cap. |
Galea
Vomis Iugum | SPECVL. |
Columna
Clypeus Gluten |
Orcus
Orbita Cyathus |
Spira
Cribrum Fiscella |
Manus
Caput por. Pagina |
Concha
Linteum Syndon |
Fumus
Folles Vultur |
Penates
Obsonium Pyra |
Nidus
Gramina Serpens | THERMAE |
Templi f.
Trames Navicula |
Pyramis
Furca Rota figu. |
Pala
Cinis Sulphur |
Pharmaca
Unguenta Prunae |
Spolia
Cista Canistrum |
Torcular
Utres Doliolum |
Cartallus
Brenta Panarium |
Turbo
Trochus Nervia | VECTAB. |
Noctua
Lilium Loculi |
Tapetia
Clitella Funis |
Margarit.
Sudarium Pedica |
Fiscina
Cadus Corbis |
Oraculum
Hortulus Testa |
Stimulus
Cardo Vectis |
Scoria
Pupa Distillator |
Aries
Vectis Trabs | PORTA |
Clavis
Sera Catena |
Scutum
Scrobs Scirpus |
Titulus
Insignia Larva |
Ova
Rubrica Stillans |
Scala
Plumae Conus |
Mensa
Simulacr. Tripus |
Lichen
Mensula Fistula |
Materia
Calculi Hastile |
BIVIVM PYTHA. |
Folles
Spirator Ampulla |
Cornix
Canalis Ciconia |
Cubile
Crux Basis |
Anas
Catapulta Cortina |
Catinum
Cavea Crater |
Nuces
Castan. Mell. |
Machaera
Cochlea Situla |
Laurus
Malum au. Ficus | XENIVM |
Flores
Lapis Truncus |
Cacabus
Craticula Tenacula |
Assis
Sceptrum Veru |
Caementum
Lapilli Dumus |
Mandibula
Flagellum Merces |
Lucerna
Zona Sigillum |
Cataracta
Bipennis Caminus |
Galerus
Asser Ascia |
ZELOTYPIAE CL. |
Castrum
Fusile Arundo |
Fossa
Perpendicu. Patibulum |
Formido
Framea Vimina |
Columbae f.
Flabrum Fluxus |
Sit figura loci ut eius membra ad aequalitatem et conformitatem eorum; quae ulterius iuxta nostram viam apponuntur (qui in universis numerum trigenarium observamus), sufficere possint; ut in proposito atrio ab angulo utroque ad utrumque oppositum duplici coniecta diametro quatuor in intervallorum medio, quae a centro et angulo quadruplici aequaliter distent, sedes et adiecta intelligantur, in centro vero duobus adiectis dexteram sedem atque sinistram tribue.
Reliquae, ut sunt in praecedentis atrii designatione et [62]
ordine, intelligantur.
¶ Heic etiam teneas ut quaedam interdum repetita nomina
non earundem ngurarum seu imaginum momenta
[157]
reportent. Tenendum etiam ut numerus vigenarius et sexdenarius
biformata imagine sufficiens esse possit nihilominus;
atqui nobis sic atrium implevisse pro innumeris aliis
placuit emolumentis. Tenendum ut imagines imaginibus
ad confusionem evitandam concatenentur.1
Ubi loca communia tibi definita fuerint atque particularia
cum substantiva tum adiectiva receptacula, vel
eodem vel alio ordine formarum efficientum1 series constituatur.
Harum aliae sunt adiacentes, adcinentes, aliae vero
concinentes. Adcinentibus quidem 12 sufficiunt cubilia,
concinentibus vero triginta requiruntur atria.
Adcinentium cubilia, ubi videlicet sonans consonantem
praecedit, sunt ista: 1. Bacchantis, 2. Custodis, 3. Dolatoris,
4. Fabri, 5. Lusoris, 6. Musici, 7. Nautae, 8. Pastoris, 9. Regis,
10. Servi, 11. Tyranni, 12. Vestiarii. Quorum forma
haec est quibusdam quadrangularis, quibusdam vero pro
necessitate diangularis.
BACCHANS
DOLATOR
|
CVSTOS
|
FABER
|
LVSOR
Ultio
|
MVSICVS
Humilis
|
NAVTA
Unitas
|
PASTOR
VESTIARIVS
|
REX
Urgens
|
SERVVS
Usus
|
TYRANNVS
|
Concinentium atria (ubi videlicet sonantem consonans
antecedit) hoc ordine constituuntur, ut medium atrii suam
retineat speciem, a qua atrii denominatio et deiinitio fiat.
Quatuor anguli sonantia quatuor referant elementa: 1. orientis,
2. occidentis, 3. meridiei, 4. septemtrionis; medium
vero quintum. Proinde tum circa medium, tum circa angulos
triangulare spacium designetur, ubi angulus2 a centro
remotior dicatur supernus, angulorum duorum proximiorum
alter dexter, alter vero sinister habeatur. Quorum
triangulorum alter includens, alter aequidistans inclusus
intelligatur, ut tum sedes tum imagines duplicatae habeantur.
B. BL (seu PL). BR. C. CL (vel GL). CR. CH. D. F (vel PH). FL. FR. G. GN. GR. H. I. L. |
M. N. P. PR. Q. R. S. SC. SP. ST. T. TR vel DR. V. |
Ibi B significat Bonitatem, BL Blasphemiam et Placitum, [69]
BR Brabium, C Caussam, CL Claritatem, OB, Creationem,
CH Charitatem, D Dubium, F Fallaciam, FL Flagitium,
FR Fraudem, G Gaudium, GL Gloriam, GN
Gnaritatem, GR Gratiam, H Humilitatem, I Iocum, L Libertatem,
M Militiam, N Nobilitatem, P Potestatem, PR
Prudentiam, Q Quietem, R Rigorem, S Salutem, SC Scientiam,
SP Spectrum, ST Studium, T Timorem, TR Tranquillitatem,
V Vitam.
Ad non modo huiusce generis, sed ad multiplicem usum atque contemplationem triginta constitutae sunt et definitae imagines, ut in centro quod est
I. In atrio vel cubili Bonitatis sit sacerdos1 indutus lineis, ad altare thuribulo suffumigans.
II. In atrio Blasphemiae (ad Placiti atrium) centro sacerdos rubris indumentis victimae sanguine conspergens altare.
III. In atrio Brabii meta et super illam torques et clamis2 alba fimbria inaurata.
IV. In atrio Caussae puer complectens puellam nigram et formosam.
V. In atrio Claritatis (ad Gloriae atrium) matrona
dextra aquam, sinistra speculum.3
VI. In atrio Creationis agricola seminans.
VII. In atrio Charitatis fons circum undique irriguus. [71]
VIII. In atrio Dubii iuvenis biceps, furcam in manu tenens, nunc ad dextram nunc ad laevam4 cespitans.
IX. In atrio Fallaciae pontifex mitram offerens, ante quem, qui propius accesserat praecipitatur.
X. In atrio Flagitii senex excidens ab asino.
XI. In atrio Fraudis vetula altera manu harpaginem,5 altera favum mellis gestans.
XII. In atrio Graudii puella viridi veste induta aureis quasi stellis inspersa, de canistro florum variorum species spargens.
XIII. In atrio Gloriae vir sedens coronatus in solio et senex poplite flexo dextera sceptrum illius attingens.
XIV. In atrio Grnaritatis senex crinitus multaque barba e mento pendente conspictius libro clauso edisserit.
XV. In atrio Gratiae puellae tres pulcherrimae corollis ornatae choream iunctis manibus ducunt.
XVI. In atrio Humilitatis puer cum canicula colludens.
XVII. In atrio loci clyronomus6 adolescens saltat.
XVIII. In atrio Libertatis virago nudato capite iugum tenet sub pedibus, et scyphum argenteum in dextera, draconem in sinistra.
XIX. In atrio Militiae armatus portat vexillum sinistra, gladium dextra.
XX. In atrio Nobilitatis vir supra scuto innixus ad
laevam,4 apertam galeam dextra sublatam gestans.
XXI. In atrio Potestatis rex sceptrum dextra, librum
sinistra habens.
[167]
XXII. In atrio Placiti adolescens viridi vestimento
ad dextram7 habens virginem, ad sinistram puellum nudos.
XXIII. In atrio Prudentiae senex speculo coram obiecto ea quae a tergo contemplatur.
XXIV. In atrio Quietis sedet senior eburneo in strato, cubito caput sustentans.
XXV. In atrio Rigoris vir librum habens apertum sinistra, facem dextera, quem antecedit niger securim gestans.
XXVI. In atrio Salutis puer aquam portans et puella ignem.
XXVII. In atrio Scientiae pyramis in cacumine facem ardentem sustinens, quae per vices nunc flante vento succenditur, nunc extinguitur.
XXVIII. In atrio Spectri similis homini faciem habens leonis et cervicem, cornutus, tridentem habens in manu, ignitis oculis circumspectans.
XXIX. In atrio Studii adolescens dextera alatus ad superiora contendens, sinistra vero alligato saxo quasi deprimendus impeditus.
XXX. In atrio Timoris foemina pallens, macilenta, discurrit, titubat, tremit et in praesentem caveam se recondit.
XXXI. In atrio Tranquillitatis halcyonum nidus, circa quem species maris inspicua est.
XXXII. In atrio Vitae arbor pomis onusta pampinum
sustentans, et puer ascendens.
[168]
Praeter supradictarum imaginum loca habes rursum:
¶ Primo in centro abstrahentem seu absolventem, ad
orientem ebrium, ad occiden. ibim, ad merid. [73] obstaculum,
ad septemtr. ubiquitatis signum.
¶ Secundo in alio atrio in centro accusatorem, ad orientem ecclesiastem, ad occid. Icari simulacrum,1 ad merid. occisorem, ad septemtr. urcearium.
¶ III. In centro adversantem, ad orient, edacem, ad
occid. idolatram,2 a3 mer. odientis simulacrum, ad septem.
udum.
¶ IV. In centro afflictum, ad orient, efficientem, ad
Occident, vacuum, ad merid. officiosum.
¶ V. In centro altorem seu alligatorem vel altitudinis
simulacrum, in orient, elevantem seu elabentem seu
eleemosynarium, in occid. illuminatorem, in merid. ollarium
seu olfacientem, ad septem. ultorem4 seu ultorem seu ultimatum.
¶ VI. In centro amplexantem seu amplitudinis simulacrum, ad orient, eminentiae seu emittentis, ad occid. implentis, ad merid. ominantis seu omittentis, ad septemtr. humiliantis.
¶ VII. In centro annunciatoris, ad orientem enumerantis, ad occid. inserentis, ad merid. onerantis, ad septem. unientis vel ungentis. [169]
¶ VIII. In centro apponentis simulacrum, ad orient, episcopi, ad occid. hypocrisis simulacrum, in merid. opponentis, sept, vacat.
¶ IX. In centro armigeri, ad orient, errantis simulacrum seu erigentis, ad Occident, irati seu irridentis, ad merid. ordinantis seu ornantis, ad septemtr. urgentis.
¶ X. In centro ascendentis seu aspergentis, ad orient, esurientis, ad occid. isagogici, ad meridiem osculantis seu ostendentis, ad septem. usucapientis.
¶ XI. In centro attollentem seu athletam, in orient. ethici simulacrum, ad occid. itinerantis, ad merid. otiosi, ad septemtr. utilitatem afferentis.
¶ XII. In centro auferentem seu avertentem, ad orientem evaginantem seu eviscerantem, ad occid. eiicientem, merid. et septemtr. vacant.
¶ XIII. In centro axiomatis simulacrum, ad orient. [74]
explicans, ad occid. Ixionis simulacrum, merid. et septem. vacant.
In primo item cubilium minorum, ubi Bonitatis est
simulacrum pro sensibilibus, rursum in centri triangulo
intellige baptizantem vel baiulantem cum sex angularibus
suo ordine cooperatoribus, iuxta sex baiulorum signa diversimode
se habentibus, ad orientem benedicentem vel
bellatorem, quem circum in angulis triangulorum sex benedictionis
formae vel circumstantiae sensibiles, vel in organis
vel in efficientibus vel in utrisque; ad occid. bibentem
vel bibliopolam cum diversis actionibus et sui generis
utensilibus; ad merid. boarium seu pastorem bubulcumve
[170]
eadem ratione; ad occid. buccinatorem. Simili modo centrum
retinente primo et angulos suo reliquis sequentibus
ordine ceterorum cubilium partes informentur. Nobis sufficiat
catalogum operatorum,1 quorum senas singula in sua
arte vel officio concipitint operationes, et si lubet (ad meliorem
et uberiorem usum) operarios etiam.
Baptizans | Bellator | Bibliopola | Boarius | Buccinator |
Caupona | Cerdo | Circulator | Colonus | Custos |
Danista | Delirus | Digladiat. | Domitor | Dux |
Famulator | Festivus | Figulus | Possor | Fur |
Gaudens | Geometra | Gyrans | Go | Gulosus |
Hauriens | Herbarius | Histrio | Hospes | Humiliator |
Iaculator | Ieiunans | Incantans | Iocans | Iustitians |
Lacerans | Lector | Lictor | Locator | Luxuriosus |
Maculans | Medicus | Miles | Motor | Musicus [75] |
Nauta | Neotens | Nidificans | Nodans | Nutrix |
Pastor | Percutiens | Pictor | Ponderans | Puerpera |
Quadrat. | Quaesitor | Quiescens | Quodlibe. | Quamulat. |
Raptor | Rector | Rigator | Rotator | Rusticus |
Saltator | Sepultor | Sigillator | Sonans | Superbiens |
Tangens | Temperans | Tinctor | Tonsor | Turbator |
Vacuans | Venator | Vitrarius | Voluptuar. | Vulnerat. |
* | * | * | * | * |
Blactearius | * Ble ut Pie | * Bh ut Ph | * Blo ut Plo | * Blu ut Plu |
* Bra ut Pra | * Bre ut Pre | * Bro ut Pro | * Brutum | |
Claviger | Clericus | Clitellarius | Clostrarius | Cludens |
Crapulo | Cremans | Cribrans | Crocitans | Crucians |
Flagellans | Flectens | Fligens | Florans | Fluctuans |
Frangens | Frenans | Fricans | Frondes spar. | Fructuarius |
Gladiat. | * Gle ut Cle | * Gli ut Cli | * Glomer | * Glu ut Clu [171] |
Grassator | Gregarius | * Gri ut Cri | * <Gro> ut Cro | * Gru ut Cru |
Placans | Plectens | Plicans | Plostrarius | Pluens |
Practicans | Precans | Privans | Propola | Prudens |
Scalpens | Scenicus | Scindens | Scortator | Scutifer |
Statuarius | Stercorarius | Stillator | Stomachat. | Studiosus |
Strangulans | Strenuus | Strigillans | Strophiarius | Struens |
Trapezita | Trepidans | Triturans | Tropliosarius | Trutinans. |
Recipiunt singuli horum sex differentias, quae in geminis
triangulis figurae cubilium minorum sunt requisitae.
[172] [76]
Uncinum Conus Flamma Suggestus Equus Statua | Divinitas Regnum Imperium Dux Comes Legatio | Solium Sedes Tribunal Scamnum Pulvinar Tapetum |
Dapes Coniugium Concubitus Ganym. Parasitus Morio | Lex Sigillum Sceptrum Gladius Tuba Virga | Scriptura Camera Vexillum Poculum Stemma Cubiculum |
Cortina Storea Tiara Corona Laurea Mitra | Vices Loca Satrapa Consul Consilium Secretum | Synclon Clavus Balteus Plumae Cornua Tridens |
Hostia Liber Pentaculus Mitra Gemmae Relliquiae | Protoplastes Patriarcha Episcopus Praesul Abbas Archiman. | Lustralis aq. Aspersorium Thurib. Acerra Arula Statua |
Exorcista Carbonarius Accensor Excubitor Calendar. Lector | Acolythus Conversus Laicus Crucifer Thus f. Lux | Concionat. Presbiter Sacrificus Aedituus Sacrista. Cantor |
Baptist. Nola Palla Amictus Pluvial. Calix | Prior Ministrator Anachoreta Vicarius Curator Rector | Casula Stola Manipulus Patena Cereus Mappa |
Arteticus Paralysis Ictericus Apoplexia Epilepsis Incubus | Fames Sitis Aestus Frigus Sudor Tremor | Haemorrois Tabes Cardialgia Nausea Lienteria Stranguria |
Ralles Furor Melancholia Frenesis Mania Delirium | Dolor Afflictio Cruciatus Vexatio Pressura Angustia | Fervor Amentia Phytho Bacchatio Daemoniac. Syncopa |
Calculus Hydrops Alopecia Bubo Lepra Scabies | Pauperies Timor Tristitia Suspicio Invidia Taedium | Obtalmia Surdus Odontalgia Angina Tussis Asthma |
Ambra ca. Terebinthus Muscus Amomus Myrrha Nardus | Aqua Nix Fons Rivus Scaturigo Nebula | Zythum Mel Saccarum Vinum Acetum Cardamom. |
Aer Spiritus Flatus Ventus Turbo Tempestas | Sol Radius Halos Cometes Luna Iris | Ignis Furnus Tonitru Flamma Fulgur Fulgetrum |
Oleum Butyrum Lac Elixir Sublimacum Manna | Pruina Ros Stilla Pluvia Grando Glacies | Styrax Mastix Ladanum Balsamum Galbanum Costus |
Marmor Silex Cos Porphyrites Alabastrum Ebor fossile | Aurum Argentum Aes Chalybs Plumbum Stannum | Smaragdus Adamas Carbunculus Margarita Cochlea Ebur |
Hydrargyrum Minium Sulphur Bitumen Calx Tartarus | Scobs Gypsus Pumex Scrupus Glarea Atramentum | Cerussa Alumen Sal Halonitrum Atramentum Scobs |
Gummi Ebur Vitrio. Pix Thus Cinnabar | Chrysocoll. Mercurius Stibium Cinnabaris Magnes Scoria arg. | Porphyrites Corallium Crystallus Onyx Gagates Succinum |
Solis gemma Sagdam2 Selenites Siderites Syrtium Telicardios | Apistos1 Baroptenus Brontia4 Chelonia6 Cinaedia7 Chlorites | Alectorius Batrachutas3 Anachitis5 Calais Chelidonia Topazi8 |
Meroctes Nebrides10 Ombria Orites Paneres15 Paeantis | Synochites9 Saurites Leucopetalos12 Ophicardelon13 Opalus Telirrhizos | Heliotropium Hephaestites11 Hammon. cor. Hyaenia14 Liparis16 Mithrax |
Galaicos Haematites Hieracites Nasamonites Medea Medea Polythrix | Dracontias Epimetris17 Galactites18 Gasidanes20 Glossopetra Gorgonia | Tecolithos Veneris crines Zoronitios19 Zmilaces Eupetalos Epimelas |
Aper Ursus Leo Panthera Sphinx Hyaena | Pavo Aquila Phoenix Picus Mart. Grus Alcyon | Bos Asinus Equus Mulus Porcus Vitulus |
Accipiter Bubo Gallina Ciconia Columba Cornix | Milvus Corvus Gryphus Mergus Perdix Struthio | Coturnix Glottis Otis Hirundo Anas Anser |
Cervus Caprea Hinnulus Hircus Canis Dama | Psittacus Vultur Sanqualis Accipiter Gallus Olor | Elephas Camelus Rhinoceros Bubalus Onager Monocornus |
Fossa Plantator Putatio Vindemia Saltus Hortus | Architector Aurator Capsarius Carpentum Plastes Fusor | Olea Lupulus Pampinus Punica mal. Hesperia mal. Ulmus |
Panis Farctum Piscis Caro Caseus Fructus | Vinum Zythum Farina Mel Legumen Molitor | Auriga Foenum Lana Domitor Emulctor Abactor |
Bubulcus Caprarius Ovis Equa Agaso Sus | Figulus Ferrum Caementarius Stannum Vitrarius Tornio1 | Arator Sator Messor Tritura Horreum Stramen |
Ianuarius Februus1 Martius Aprilis Maius Iunius | Nauta Clavus Specula Celeusma Vicar. Pausar. | Nympha Nereis Belides Halcyones Deucalion Arion |
Sentina Aqua Biscoctum Lora Catenae Arma | Scylla Charybdis Sirenes Syrtes Orion Hyades | Urinator Chorda Velum Pix Stuppa Antenna |
Tethis2 Oceanus Triton Proteus Ino Melicert. | Symphonia Prora Remus Lentrum3 Helciarius Limenarcha | Iulius Augustus September October November December |
Iurisconsultus Actor Procurator Satelles Emissarius Erro | Ardelio Aleator Monetarius Manticular. Scurra Parasitus | Merciarius Mercator Ciganus Usurarius Olla fortunae Poenitentiar. |
Sortilegus Magus Miraculista Grammatic. Logodaedal. Virellus | Dialecticus Astrologus Geometra Arithmetic. Orator Poeta | Marsus Circulator Balatro Mimus Histrio Divinator |
Propheta Enthusiastes Somniator Chimicus Imaguncula Aversificat. | Vitilitigator Aleator Luctator Saltator Praestigiator Funambulus | Medicus Herbarius Tonsor Pharmaeop. Fur Delator |
Funda Pugio Sica Aries Iaculum Tribulus fer. | Miles Carnifex Chirurgus Veterinar. Lanista Gladiator | Hasta Ballista Scloptis Sphaera pl. Ensis Lancea |
Lanio Lorarius Pyrius pul. Latro Raptor Sicarius | Dux Vigil Explorator Significator Signifer Excubitor | Incendiarius Thorax Lorica Galea Crista Scutum |
Lancea Securis Clava Arcus Pharetra Balteus | Athleta Pugil Castrator Muricida Decoriator Stigmatiz. | Tympanus Tuba Parma Flagrum Sceptrum Harpe |
Quadratus Longus Torosus Crassus Capito Calvus | Piscator Balneator Tinctor Impressor Fullo Pistor | Simus Labeo Grutturosus Gibbus Erniosus Luscus |
Salix Populus Iunci Lappa ma. Acetosae Cucumeri | Salsamentar. Caupo Fructuarius Lana1 Coriarius Figulus | Pepones Cerasa Pyra Mespilae Corna Sorba |
Flavus Debilis Albus Balbus Nasea vox Mulierosus | Lac Butyrum Caseus Uvae Pruna Cucurbitae | Lippus Fronto Dento Bucco Ventriosus Eunuchus |
Carcer Hara Sepulcrum Patibulum Feretrum Pullus color | Hircosus Niger Caecus Canus Macilentus Luscus | Veneficus Necromantus Saga Itidaeus Vespillo Mendicus |
Ibis Bubo Strix Cupressus Asphodilus Napellus | Plumbum Sulphur Carbo Cineres Vitrum Scobs | Coemeterium Abecedarius Verbo. arch. Stabularius Agaso Mancipium |
Monachus Cerdo Sarctor Veteramenta. Fumus PixGibbus | Lentiginos. Loripes Scaurus Incurvus Villosus | Prophet. mal. Subulcus Purg. sterquil. Mus Felis Bufo |
Unguen Pecten Speculum Zona Armilla Murenulae | Puella Puellus Meretrix Lena Leno Pronuba | Chelys maior Chelys minor Pneumat. org. Harpe Lituus Tibia |
Pupa Phonascus Fistula Lyra Cithara Testudo | Columbae Passeres Satyri Cupidines Flora Adonis | Depilator Defloccator Color1 Ambubaia Pastillarius Sericarius |
Crotalus Tympanist. Squillae Fistula utric. Tintinnabula Monochordium | Policrepus Ciniflo Tonsor Pictor Politor Aromatarius | Tuberes Fabae Violae Rosae Myrtus Amygdalus |
Panis Pulmentum Mensa Olla Cacabus Tripus | Aratrum Vomis Stiva Rastrum Rastellum Pala | Storea Cribrum Qualus Batillus Scopa Ventilabrum |
Phalanga Harpago Vectis Flagrum Spicae Area | Ordeum Triticum Oryza Farina Panicum Millium | Rota Vectabulum Essedum Rheda Iugum Absis |
Horreum Messor Partiarius Decempedator Opilio Dulciarius | Ligo Bidens Furca Falx Falcula Volvolus | Dactyli Nuces Corylus Castanea Glans Pinea |
Ut commode retineantur illae adiectivorum locorum
species, concatenations2 virtute providendum. Postquam
enim in atrii altaris medio ipsum est altare cum sibi
adiectis, in angulo orientis est catena3 suspensum ex una
partem aratrum, ex altera aquae vas, in angulo occidentis
e terrestri globo surgit arbor, super qua suspensae sunt
epulae, in angu. merid. anchor a super currum est habentem
ad dextram palmam, in ang. sept, in carcere super sellam
est cadus, ad orient, amphora lavatur thorax, ad occ.
in fornace ensis igne temperatur, ad mer. in stabulo sunt
fruges fumigantes, ad sep. in scaphae medio est scrinium,
quod est fundamen solii; ita de reliquis intelligito faciundum.
¶ Proficue numerum adiectorum huiusmodi usque ad
tibi constitutum terminum et facile poteris augere, ut si
unum singulis adiicias terminis, atria haec nihilo minus tibi
servire poterunt quam campi, quandoquidem duo atque triginta
circa altare tibi redundabunt adiecta. Inde non solum
primorum compositorum habeas imagines triginta circa
unum, verum etiam (merito situs atque ordinis) aliarum
praesentabilium rerum formis aptissima substernentur conceptacula.
[188] [92]
Conditiones receptaculorum ex vulgatis et ab omnibus
observatis in templo Mnemosynes ita explicavimus.
Istorum simulacra sinu sensata facultas
Interno comprensa tenet, quae visus ab ipsis
Abstraxit rebus clare constante figura.
¶ Complexu numquam vasto sunt apta locatis
Exiguis, neque parva nimis maiora receptant.
Vanescit dispersa ampla de sede figura,
Corporeque est modico fugiens examina visus.
Sint quae hominem capiant, qui stricto brachia ferro
Exagitans nihilum per latum tangat et altum.
¶ Spernito inaccessum sapiens, manibusque remotum
Pergentis circum; non te sublimia tecti
Accipiant, coram neque posta cacumina turris,
Stansque fenestra procul, longe fumansque caminus.
¶ Sylvosum ac varia obductum caligine multis
Consistens numeris, ubi concurrentia se se
Aspectu implicitant vario, contemne; quis atrum
Exarat campum atque super vult scribere scriptum?
¶ Consimili loca caeca modo fuge; nam velut ipsa
Ancipiti faciunt externi lumina sensus
Torqueri specie, multo id mage posse putato
Heic ubi pressa manent tenui vestigia ab umbra.
¶ Lumine nec nimio ad solem conversa valebunt,
Nempe velut vasto species absorpta profundo [93]
Vanescet, multus ceu laedit lumina fulgor.
In iis in quam requiruntur certa perspicuitas, color,
ordo, varietas, distantia, magnitudo, selectio, numerus,
distinctio, compositio, puritas, seclusio, retentio, relustratio,
familiaritas, accessibilitas, tractabilitas, figuratio, prospectus,
proportionalitas, vivificatio; et ex supradictis situatio
maxime incava et angularis, unde minus adposita diffluere
effluereve possint.
[95]
Species praenumeratae et praeordinatae simplices sunt,
ac nobis elementorum munus atque rationem exhibent;
mox rerum et imaginum ex eisdem compositio multiplici
serie ad multiplicem usum perficitur attentata.
[191]
Fit autem primo in uno ordine consistent, aut secundo
per diversos ordines vagando eiusdem generis, aut
tertio1 de suis locis adcommodatiores formarum partes capiendo.
Res ipsa melius usu quam aliis praeceptionibus insinuanda
proponitur.
Quod ad primum (in uno videlicet ordine consistenti),
ARTEM conficimus turn ex partibus altaris, quando ex
orientis anguli dextra et dextra anguli septemtrionis,2 et
dextra orientis ex oriente et sinistra occidentis aqua de
carcere diffluente alluitur in lavacro thorax, qui igne consumente
coalescit; tum ex partibus carceris, ubi erit illaqueatus
manus3 psalterium ad dexteram, ad sinistram psittacum4
rostro vetulae oculum effodientem habens; tum ex
partibus coronae, quando ad piscinam ex inferno et in inferno
ad thermas5 thesaurum portans exibit camelus. Simile
indicium in caeteris.6
Quod ad secundum, nempe per diversos eiusdem generis ordines vagando, ut ab altari ad basilicam vel fontem vel speculum, vel a quocunque horum et aliorum ad alios adque hos in compositionem assumendos procedendo, ubi aut sonans consonantem praecedit, ut in altari, equuleo, icone, ovili, et tunc imagines pro sua conditione absoluta sunt expressae; aut sonantem consona praecedit, et tunc vel hanc simpliciter, ut ubi geminis figura consistit elementis, et sic aut tantum imago atrii sufficiet, cum quintuplici [192] ad regiones caeli differentias7 vel situs iuxta statum, sessionem, apodiationem, inclinationem et prostrationem, aut per alligationem ad ea quae medium seu centrum circumstant referetur, ufc ubi atrii domus centro aderit ovile vel altare vel aliud huiusmodi adiiciendum; vel utrumque8 recipit, nempe tum differentiam propriam ex varia eius elementi quod est in centro situatione, tum consimilis9 eius quod in circumferentia est adiectione, ubi scilicet post unam sonantem altera sonans adiicitur cum consonante, vel duae consonantes, vel altera tantum sonans. Hoc est dictu vel consonans media assumit sonantem extremam, vel sonantem cum consona, vel liquescentem cum sonante et consonante. Horum quibusdam modis ex atrii conditione hactenus expressa est provisum. Ubi vero liquescens inter sonantem mediat et consonantem, canis, equus, serpens, mordens, calcitrans, intortus, rebus agentibus vel actionibus appositi propositum insinuabiint. Ubi autem post sonantem, quae est ad externas regiones, consona altera siibiicitur, htiiuscemodi mutationum seu alterationum signis provideto, quae 12 subiectis signis seu circumstantiis aperrantur:
Baiulatione________ | Casu_________ | Divisione |
Fractione__________ | Gyratione_____ | Levatione [97] |
Morsu____________ | Nutatione_____ | Pulsione |
Ruptione__________ | Suspensione___ | Turbatione. |
In isto igitur ordine ARTEM ita perficiemus, ut ex
atrio altaris et thermarum10 solium cum templo, vel in templo,
in quo canis mordet Templarium assumamus.11
Quod ad tertium, nempe per diversos diversorum generum
ordines vagando, habes 12 accinentium cubicula in
qui bus sonans consonantem antecedit, et 30 concinentium
in quibus e contra partes compositionis ordinantur. Ibi
ARTEM efficit ab explicatione imaginum sensibilium, imaginum
aliarum concinentium et aliarum accinentium armiger
temperans1 ex signo quod est in noni2 centro accinentium
et concinentium temperantis et concinentis in
temperantis angulo, cum adiectione eius, quod est in sinistro
angulo, interioris trianguli.
Est et universalior ratio qua species et coordinantur et componuntur, ubi primam compositionem adiectivo, secundam agente, tertiam actione, quartam specie, quintam cooperante seu assistente, sextam assistentis actione, septimam actionis specie perficias, quorum membrorum duo vel tria vel omnia pro rei exigentia capiantur.
Pro his ex propositis faciliter certa atque definita seliges
membra ex duplici combinationum ordine, quem carminibus
in libro De umbris idearum et
Cantus Circaei3 sub aenigmatis
specie significavimus.
Ad specierum complementum, earum quae sedis spacia
atque loci vicem obtinent, sufficit definitio seu determinatio,
[194]
qua fini unius regionis vel atrii alterius regionis vel atrii
principium annectatur, utpote annexum intelligatur vel
imaginis adiectivae similitudine, vel indicatorio quodam
ordine *1 in morem quo paginae pagina assuitur, vel intentiones
alibi descriptae depictaeque certo indice istis heic
depictis atque descriptis adiiciuntur. Sic Athenarum porta
Thebarum portae adhaeret, Dianae templum templo Apollinis
quam facile.
¶ Rursum loca locis assuuntur, quando atrium atrio
suo ordine succedit, et ea quae sunt in atrio his quae in
atrio consistunt, veluti2 certa serie sunt disposita, ut ab
omnibus (officio actionis vel passionis vel cuiuscunque alterationis
specie) ratio rei significandae et in aspectum provocandae
exquiratur.
¶ Rursum et diversa locorum genera cum inveniantur,
qualia in aliis tractationibus explicavimus, verbalia et simimathematica,3
artificialia et naturalia ad sensum [99] apposita,
in partibus unius generis partes alterius generis intelligimus.
¶ Quod vero ad ea quae locis applicantur, providendum
est pro diversorum generum elementariis, ut si numerum4
non excedant elementa unius generis alterius generis elementa,
et quaedam unius generis ab alterius generis quibusdam
[195]
differant elementis, ut haec quae heic alia sunt,
ibi vicariae5 sint, et illa heic.
¶ Demum postquam habes atrii centrum formatum
cum suis angulis atque laterum differentiis per suos collaterales
ad dexteram videlicet atque sinistram adsistentes,
locus est concatenationi, ut universarum rerum imagines
propriis in ordinibus liceat inspicere; omnes enim ad in
atriis praepositis capita reducuntur, quorum subinde corpora
et differentia sub iisdem capitibus membra differentibus
conditionibus et adiectionibus aperiuntur. Concatenationis
formam in libro De triginta sigillis aperuimus.
Et percommodum videbitur, si in discursu unius fabulae
vel historiae vel monstri vel aedificii, ubi distinctae fuerint
actiones atque figurae elementorum notis insignitae et ordinatae,
fortitudinem et stabilitatem concatenationis intentemus;
ut sub Aeneae capite, multiplicia subsequentia
diversi generis membra ex illius per ordinem gestis aperiantur.
Sed hoc explicatione indiget, nempe veluti in sylvam
media quadam se arbore diffundente.
[100]
1. Iuno ad Aeolum 2. Fluctuat in Ionio 3. Appellit Carthaginem 4. Excipitur a Didone 5. Venit in tempi. Iunon. 6. Ingreditur Regiam 7. Convivium 8. Expositio belli Troiae |
9. Expositio peregrinat. 10. Amores Didonis 11. Fuga Aeneae 12. Mors Didonis 13. Appellit Siciliae6 14. Navigat Cumas 15. Responsa Sibyllae 16. Excipitur ab Evand. |
Superest ut compositionis formam referamus. Tria singulae
imaginum contineant atque definite referant: I. AGENTEM,
II. INSTRVMENTVM (vel adiectum, vel circumstans),
III. OPERATIONEM, ut ubi idem refert agens quod sua arma
et actio.
A Baptizator D Miles G Faber K Sutor Ibi A B C D E F G H I A H M K H C G E I D H C |
B Cum urceo E Cum vexillo H Ascia L Forfice Red. Red. Red. |
C Lavat F Saltat I Purgat M Scincit Ba ba ba Mi mi mi Fa fa fa Ba fa su Su fa la Fa mi pu Mi fa la |
Ex auditu communiter atque visu specierum maxime
distinctionem accipimus. Visibilia audibiliaque obiecta per
sensus externum et imaginationis internum opus, passivas
activasque impressiones, hinc ad divinae harmoniae similitudinem,
hinc vero ad deorum pulcritudinis imaginem,
velut in umbra speculoque quodam inspicienda, animum promovent
[198]
et perducunt. Sensibus hisce duobus species exaucupamur
eas, per quas alienatione furoreque afficimur, quo
mediante non perperam ad intelligibilis mundi species concipiendas
advolemus. Per aures intimior nobis sensus ad
divinam musicam acriori quodam conatu atque virtute apprehendendam
excitatur. Triplicem quippe veritatis efficaci
lumine coacti ex rerum ordine musicam intelligimus, unam
et primam in Dei mente, secundam in rerum ordine atque
motu, tertiam in ea quam noster animus ex illis obiectis
imbuit formatione, ex virtute eius qua antea (iuxta Pythagoricorum
atque Platonicorum sensum) fruebatur harmoniae,
cuius inquam, antequam corpbris clauderetur vinculis, compos
erat. Hinc leves vulgaresque musici sonis vivarum instrumentaliumque
vocum insistunt, graves firmiori iudicio
intimaeque rationis affluxu celebriter divino quodam inspirantur
afflatu ambrosiaeque caelestis mente pabulum infusum
excipiunt. Istis rerum harmonia satius per oculos,
illis vero leviori quadam sorte per aures ingeritur. Alibi
dixi de cognatione quadam mira, quae est inter veros poetas,
qui ad eandem speciem referuntur atque musici, veros
pictores et veros philosophos; quandoquidem vera philosophia
musica seu poesis et pictura est, vera pictura et est
musica et philosophia, vera poesis seu1 musica est divina
sophia quaedam et pictura.
¶ Alibi dictum est, tit pictor quidam imaginum scilicet
infinitarum effirmator2 est phantastica potentia ex visis et
auditis multipliciter combinando architectans. Phantasia [103]
vero, quae rationis moderamine regulator, facile cognosci
potest; expressione quippe in sensus superficie perpetuo
demonstrat ordinem et aptiorem membrorum cum membris
[199]
connexionem. Sed et nos docuimus in explicatione Triginta sigillorum
artem, quae de omnibus facit omnia; stante
etiam quod solertiora ingenia sine artificio et inania verba
ad sensus ordinatos norunt contorquere, ut accidit iis qui
confusum verborum seminarium ex ore fanaticorum3 observatum
cum successibus et falsis historiis ita adcommodant,
ut illi quidem prophetae, isti vero prophetarum habeantur
interpretes. Sic Cherinthus4 stupratam a se virginem
promovit in Sibyllam;5 eam quippe ad tantam sic promovit
audaciam, ut quidquid in buccam veniret non modo sine
trepidatione, sed etiam cum emphatica quadam gravitate coram
populo blateraret: TANTVM LOQVERE (inquit) ET PROPHETABIS,
cuius ille mox resumptis verbis, rugata fronte velut
attonitus et elato commotus supercilio: O magnum, inquiebat,
oraculum, o admirandum divinae vocis mysterium.6
Subindeque versipellis idem archisycophanta7 universa ita
ad res gestas et populi mores adcommodabat, ut nihil proprius
quo mire inter reliquas sanguisugarum sectas populis
pro sua parte irridendo diutius triumpharet.8 Et hoc
figurandi genus9 artificiose sophisticum est, sed huiusmodi
moneta in regno philosophiae non expenditur. At vero idem
indisciplinata ingenia imaginibus sapientiae et vere divinorum
oraculorum tribuent, ubi oculi noctuarum lucem solis
nequeunt sustinere. Et nos quamvis non ita scribimus10 ut
ab omnibus et per omnia intelligi velimus vel possimus
etiam, nullus tamen est cui (si attenta fide et fideli aderit
attentione) iuxta sufficientiam cuiuscunque in qua versatus
est disciplinae plurimum iuvare et aliqua placere sorte
non possimus.
Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | imaginum | Next | Timeline |