Previous Contents Esoteric Archives explicatio Next


Giordano Bruno: Explicatio triginti sigillorum (1583)

This digital edition Copyright © 2001 by Joseph H. Peterson. All rights reserved.

You will need a Hebrew font installed to read some parts of this book.

Contents






[a1r/519]

PHILOTHEI IORDANI BRVNI NOLANI

TRIGINTA SIGILLORVM EXPLICATIO.




Omni verborum superstitiosa oura abacta, tibi a nobis ut agglomeratum implicitumque filum evolventibus et enodantibus, velutique occultam complicatamque telam educentibus et explicantibus, triginta, quos ordinavimus, sigilli aperiuntur.

Primi sigilli explicatio.

Campus erat primus sigillus, quem veluti universi operis artificiique subiectum oportet apparasse prius. Ipse est locus, qui in secunda theoriae Artis reminiscendi parte per comunis propriique differentias distinguitur et in suas species omnes distribuitur.

Hic perquiri simulacra locorum dicere maluimus, quam loca. Ea enim cum externis obiiciuntur oculis, minus sensibili praesentia movere comperimus, quam cum internis phantasticae facultatis oculis intentata perlustrantur. Hic ideo amplissimus sinus intitulatur phantasia, quia quod terminatum determinatumque a sensibus externis accepit, in immensum amplificare et in innumerum multiplicare valet.

Sinus iste, qui est in subiecto anima vel animali, alius generis efficitur subiectum, dum ea loca in genere [520/a1v] phantasiabiliter retinentia suscipit, in quibus ea ipsa rerum signa, imagines et figurae inscribi debeant, quae in species significatorum et praesentatorum vivaciori memorativae facultatis obtutu inspiciendas promovent. Ipsorum vulgatas rationes in secunda theoriae parte protulimus. Iam ut aliquid adferatur huius disciplinae proprium, ad instar Solymae per Thalmutistam divisae, praecipimus ut generalissima forma generalissimum, generalis generale, specialis speciale, individualis individuale subiectum consequatur, haud aliter quam aliam formam ab alia comprehendi conspicimus.

Secundi sigilli explicatio.

Coelum dicitur secundus sigillus, quia ad eam memoriter retinendi rationem spectat, qua cosmicae vel geographicae vel alius eiuscemodi descriptionis formam habere ad sensus interioris oculum concupimus. Cum igitur sphaera mundi vel terrae in sua sit divisa hemisphaeria, quadrantes vel alia eius generis membra, cumque eadem non solum in globi simulacro, sed et in ipso globo non facile statim occurrere possint perquisita; istam excogitavimus viam, qua citra difficultatem suis numeris atque mensuris intendentis sensibus occurrant. Destinamus enim exempli gratia domum universae praesentandae sphaerae, hancque primum in duas generales dividimus partes, quarum altera sit ad partes hemisphaerii superioris, altera ad partes [a2r] hemisphaerii inferioris praesentandas ordinata; dehinc utraque dictarum partium quatuor sibi cubilia seligat, ut primum referat quadrantem orientalem ab aequinoctiali ad arcticum polum, secundum occidentalem, tertium orientalem ad polum antarcticum, quartum occidentalem.

Sicut autem quadrantum singulis tribus angulis terminari, tribusque lineis accidit definiri, ita ipsorum cubilium sunt concipiendae partes, ut pro punctis hic polum, ibi angulum orientis vel occidentis, illic angulum [521] meridiei vel merinoctii statuat; pro lineis vero hic meridiani, ibi aequinoctii vel aequidialis, ibi horizontis portionem terminantem intelligat; moxque ad partium referendarum situs at habitudines respiciens, facile omnium atque singulorum exquisitam potent nactus esse praesentiam.

Catense, quae tertius est sigillus, explicatio.

Catenae explicationem habes in intentione decimatertia libri De umbris idearum, quae quidem dupliciter usuvenire valet, utpote ad ipsum iudicium, cum per hanc rerum habeamus rationem, qua certa serie gradus entium contemplantes intelligamus veram distinctamque cuiusque essentiam veluti in centro quodam esse consistentem, ubi altera quae superior est circumferentiae parte infimum naturae proximae superioris, gradum attingit, altera vero huic opposita naturae proxime [a2r] inferioris supremo continuatur; secundo ad intentionum retentionem faciendam, dum caudam unius intentionis atque conceptus alterius intentionis atque conceptus caput statuimus. Quod ibi typo retinendarum signiferi partium insinuavimus .d.

Dux gregis armenti primum sublatus in iram
     In geminosque pedes impete fronte ferit.
Vindex mente vacans hinc Taurus concitus, ictu
     Irruit in fratres impatiens Geminos.
Germanos invenes affines protinus undae
     Excipiunt: Cancer resida prata petit.
Repens obliquo lympharum cancer alumnus
     Villosi vultum forte Leonis adit.
Percitus inde Leo crinitos surgit in armos:
     Unde vagans rapidae visa puella forae est.
Hanc petit, illa fugit, quae gressu insana fugaci
     Librantem incurrit persica lance virum. [522]
Aestuat hic: cupidis quem dum cemplexibus haeret,
     Attriti Vermis cuspis adunca ferit.
Formidans letum medicas dum currit ad artes,
     Pone Sagittiferum sentit adesse virum.
Qui modo stuprata quam credit Virgine laesus,
     Quo petit hunc iaculo, vulnerat ecce Caprum.
Ut primum intrusum ferrum persensit inique,
     Effugit in rapidas praecipitosus Aquas.
Sic caper infelix a gurgite tractus aquarum
     Insueta inclusis Piscibus esca datur.


Arboris, quae quartus est sigillus, explicatio.

Arbor ad inventionem facit atque iudicium, ut manifestum est in iis quae in libro Arboris scientiae perhibentur. De quocunque enim subiecto cum [a3r] dicere volumus, sive ex alienis inventis colligentes, sive ex nostris meditationibus emetentes, ita facimus ut in ipsum velut in arborem respicientes, primo eius radices, puta principia originalia, causas et elementa; deinde stipitem, i. propriam essentiam et esse, mox ramos, i. potentias, facultates atque virtutes; subinde folia, puta accidentia propria et circunistantias; proinde flores, utpote actiones et operationes; tum demum fructus, qui sunt actus et opera, considerentur, ut eo pacto ordo (quo materiam disponimus) inventionem, indicium et retentionem subministret.

Analytice quoque procedentibus, arbor materiae demonstrabilis statuatur, cuius pro radicibus sensus, imaginatio, persuasio, authoritas caeteraque id genus fidem concitantium habeantur, pro gemino stipite investigationem verificationis, alteram ex parte subiecti, alteram ex parte praedicati, et pro complicato in gemini stipitis concursu, habet integrum ex subiecto praedicatoque complexum. Si quippe quaeritur, an materia sit actu, inspiciendae sunt rationes ex parte materiae, rursum rationes ex parte actus, rationes earundem ex parte actualitatis materiei. Proportionaliter ad ramorum multitudinem mediorum admittit [523] multitudinem, quo alia ad unum, alia ad alterum stipitis truncum, alia ad universum stipitem referuntur. Adsumit quoque pro fructibus ea, quae ex concessis mediis illis consequuntur. Pro adsistentibus atque circumatantibus, eadem [a3v] diversam multigenamque recipit turbam, de qua alii invigilant, alii quiescunt, alii dubitant, alii, decernunt, alii hinniunt, grunniunt alii, alii sub illius arboris umbra rudunt, flores decerpunt alii, alii fructus comedunt. His succedit constitutio doctrinae distinguendo, definiendo, dividendo, subdividendo subiectum atque praedicatum ad ultimas usque furculas, utpote distributiones, ramificando.

Arborem bonam atque malam ex ipsis fructibus dinoscere poteris; quae si primi generis existat, fovenda, nutrienda et contra inpetentium sophistarum importunitates, pro viribus et exigentia rationis, subtensionibus fulcienda. At si secundi generis illa sit, bipenne rationis examinata, mediis a radicibus et stipite desumptis, singulis positarum distinctionum membris ad singulorumn contrariorum dubiorum solutionem relatis, sterilis maligenaque arbor detruncetur et igne reprobationis absumatur.

Arbor etiam facit ad memoriam et ordinatam specierum retentionem. Dorsum arboris habetur ipsa catena, ut in schemate ibi proposito ab A usque ad L facto conscensu, qui per praecipua materiae capita successive continueque discurrit; rami vero arboris sunt ipsae collaterales assumptiones, dum singulis praecipuae catenae annulis hinc inde toties totque annuli connectuntur, quoties [a4r] quotque ad implendam considerationis materiam sufficere possunt.

Sylvia, quie quintus est sigillus, explicatio.

Sylva cum ex pluribus arboribus consita intelligatur, nihil aliud videtur addere praecedenti sigillo, nisi multitudinem et eiusdem rationis repetitionem; quo quidem pacto non solum duplicari possent et alii sigilli, sed et in [524] innumerum frustra multiplicari. Atqui habet peculiarem sigillus iste rationem duplicem: alteram, quam licet in praesenti schemate intueri:

Tityre pascentes dum Mopsus colligit agnos.
Tu quoque littoribus nostris Aeneia nutrix.
Patulae. Quae patulae nobis poterunt arrigier aures.
Recubans. Lanigerum te recubante pecus rapuere simulque.
Subque umbra calami dormit humidasqus lacunas.
Tegmine decipiens ovium properatque Lycaon.
Fagi non proferuat fructus, prope flumina crescunt. --

alteram, qua inventionem et iudicium amplificari comperimus, quando illud per universum, quod in omnibus arboris partibus et circumstantiis consideravimus, in singulis quae de ipso dicuntur, in ipso dicuntur, in ipso sunt, circaque ipsum consistunt, indagaverimus. Dilatatur insuper arbor in sylvam per multiplicem inventionis speciem, de qua dilatatione alius locus est.

[a4v]

Scalae, quae sextus est sigillus, explicatio.

Per scalam tentatur inventio atque indicium, dum accidit fieri ascensum ab inferioribus ad superiora, ob id quod ea quae dicuntur in istis pro dignitate, in superioribus maiori eminentiorique ratione verificantur, quibus eadem praedicata si non formaliter convenire possunt, ut principiis tamen effectivis sublimiorique ratione denominandis adscribentur; quae vero in superioribus a primi dignitate defectionem referunt, longe maiori ratione per quandam analogiam in iis, quae subsunt, invenientur. In iis autem, quae mediant, descensus pariter datur et ascensus, utpote quibus inferiorum perfectiones omnes, superiorumque a prima causa defectus tuto affirmare iuxta propriae essentiae [525] definitionis limitationem debeamus. Gradus huius scalae sunt esse, vivere, sentire, imaginari, ratiocinari, intelligere, mentare. Quae omnia per gradus in inferioribus quo magis explicantur, eo magis in nihilum tendunt, quatenus perfectionem significant; quatenus vero oppositum significant, opposito hinc et inde sese habere modo necessum est.

Memoria vero per scalam suo typo designatam triplici progressus differentia per certam dispositionem perficitur; sed huius rei doctrina facile percipitur ex iis quae notavimus nono capite secundae sectionis libri De architectura artis Lullianae.

[a5r]

Inserentis, qui septimus est sigillus, explicatio.

Ex applicatione intentionis unius sigilli ad alium, unius inventionis ad aliam, <unitis> iudicii ad aliud, unius rememorandi rationis ad alia, insitionem fieri intelligimus. Modica nimirum, tenuia, imbecillia paucaque esse rerum semina videntur; multiplici tamen combinatione, compositione, habitudine, relatione, cohaerentia et universaliter, applicatione et adaptatione innumerabilia innumerabiliumque profluunt propriae rationes. Ex elementis quatuor diversimode ordinatis, innumerabiliumque proportionum gradibus coëuntibus, innumerabilium elementatorum multitudo diducitur. Numero quatuor et viginti elementorum, omnium quae fuerunt, sunt et esse possunt infiniterum idiomatum vocabula articulataeque voces infinitae conflari possunt. Videatur ergo quomodo tentando, experiendo, conferendo, dividendo, componendo, concernendo, abstrahendo ad innumerabiles accingi valeamus inventiones. Quid enim? Nonne multoties nobis certum scopum praefigentibus aliud quaesito nobilius occurrit? Ipsum sane frequentissime alchimicis accidere experimentis non est quem lateat, quibus multoties auro perquisito longe meliora vel ex aequo desiderabilia adinvenisso accidit. Mitto quod et mala [526] atque deterrima pro bonis optimisque sese obtrudunt; nihil enim in natura [a5v] purum, bonoque nihil at affinius a malo. Ut enim physica materia non unquam aliqua forma denudatur, ita naturalis forma numquam a materia seiuncta reperitur, ut aiunt.

Agricolae, qui octavus est sigillus, explicatio.

Aliquem perpetuo Campo praesentem instituimus, quam modo adiectivum subiectum, mode animam loci, nunc vero Agricolam appellamus. Da hoc diximus in secunda theoriae Artis reminiscandi parta, cum ultimam subiectorum conditionam adducaramus in medium; differt autem quod hic nomine agricolae adducimus, ab eo quod ibi nomine loci adiectivi, tum quia, qued hîc apponi praecipimus, est animatum et tale animatum, quod vel inexistenter vel inhaerenter vel adsistenter vel circumstanter omnium potest esse susceptivum et consequenter praesentativum, unde sicut mundum Dei imaginam dixere, ita et hominam mundi imaginem non temere Trimegistus appellavit; tum etiam quia agricola per sui mutationem, per susceptas actiones, passiones et alias sensibiles alterationes est id quod ea quae sunt referenda praesentat. Adiectivum vero subiectum per novae formae et pro diversis occasionibus diversae semper advenientis adiectionem tactum, alteratum, mutatum, insitum, est potius id quo haec quae sunt referrenda praesentantur. [a6r] Adiuvat sigillus iste nonum sigillum, imo ipsum perficit; citius enim firmiusque resident, clarius intensiusque loco sensibili apposita inspiciuntur, quam abstracta quadam occurrentia ratione.

Tabulae, quae nonus est sigillus, explicatio.

Hoc principium extitit, quo ad artis memorandi rationes adsequendas sum promotus. Ipsum adhuc puer ex monimentis Ravennatis expiscare potui. Hoc modica favilla fuit, quas ingi meditatione progrediens in [527] vasti aggeris irrepsit accensionem, e cuius flammiferis ignibus plurimae hinc inde emicant favillae, quarum quae bene dispositam materiam attigerint, similia maioraque flagrantia lumina poterunt excitare.

Invit istum inter nostros adnumerare sigillos, ut illi, quem mihi fata primum in arte ista tradidere institutorem, ex animo litem. Eius quippe sparsum semen, quantum et qualecunque fuerit (fuit certe magnum atque dignum), nisi animae nostrae facultas concepisset, ad tantas segetum aristas (quas in huius campi area discutimus) emetendas fortasse non essemus aliunde promoti.

Quo igitur facilius certaque serie succedentia quaedam, ut alia suo succedere possint ordine, efficiant, plura sensibilia facileque memorabilia per ordinem alphabeti vel syllabici in catalogum [a6v] redacta docuit apparanda; ad quae modo has, modo illas pro rerum exigentia referentibus actionum, passionum caeterarumque circumstantiarum habitudines, facile modo haec, modo illa concupita in memoriam revocari valeant. Hinc primam intentionem referet Amphion, secundam Bootes, tertiam Cepheus, 4. Diana, 5. Aeolus, 6. Fab. Vulcanus, 7. Ganymedes, 8. Hercules, 9. Iuppiter, 10. Kiron, 11. Liber, 12. Mercurius, 13. Neptunus, 14. Oceanus, 15. Pluto, 16. Quaesitor Minos, 17. Rhadamanthus, 18. Saturnus, 19. Titan, 20. Venus, 21. Xuthus, 22. Zethus.

Ultra alphabebum, syllabicum duplex, utpote alterum in quo consona sonantem sequitur, alterum in quo consona sonantem antecedit, ordinabatur.

Compaginatoris, qui decimus est sigillus, explicatio.

Compaginator est qui loca locis consuit, quemadmodum explicavimus in Artis reminiscendi institutionibus, ubi conditiones subiecti quoad discretam quantitatem determinabamus. Compaginatio autem non solum, sicut ibi ostendimus, continuatione vel contiguitato, vel [528] adpositione et consequentia locorum sensibilium ad alia sensibilia efficitur, sed et semimathematicorum ad alia semimathematicalia, verbalium ad alia verbalia, [a7r] sensibilium ad semimathematica vel verbalia, verbalium ad semimatheinatica vel sensibilia.

Similis est ratio Compaginatoris ad locorum multip1icationem rationi Arboris, atque quorundam de sigillis aliis, ad eam quae adiectorum est. Ratio quoque Compaginatoris est similis deductionibus, quas Lullius et nos in inventivis artibus instituimus, dum ad conceptuum et contemplationum multiplicationem una figura per alias omnes deducitur, unus inveniendi modus alio inveniendi modo cohaeret.

Vexilli, quod undecimus est sigillus, explicatio.

Huius sigilli rationem, ubi De memoriae verborum praxi instituebamus, tetiginius. Ibi vel ex proprio vel ex appropriato nomine plures veluimus esse Aristarchos, Bacchos, Caesares, ut eodem nomine intitulemus eiusdem familiae vel institutionis vel artis plures, ut ex iis motto unum modo alium ad opera peragenda referamus.

Adiuvat iste sigillus Tabulam, quae nonus est, et mirum in modum dilatat ipsam, atque velut ad triplicis dimensionis differentias amplificat.

Ad haec si proportionaliter inspicias, non satis occultam et implicitam habes inveniendi iudicandique rationem, dum non modo Bacchos, Caesares, Dionysios in omnium hominum generibus effingas, sed in arborum omnium speciebus omnium animalium species inquiras et invenias, in omnium [a7v] lapidum speciebus plantarum species, in unius speciei individuis omnium aliorum species individuaque similla. Innumeri enim diversique homines vultu, moribus et gestu innumeras et diversas animalium species referunt, et ad idem quasi vexillum referuntur. Hinc apertum est, quod omnes naturae et in natura duces in omnibus sibi definitos milites [529] agnoscunt, quorum alii alibi magis proprios, explicates atque plures agnoscant; unde fit ut ex superabundante domini peculiares habeantur. Id optime persensit Anaxagoras, at non attingere potuit sophisticae naturae pater Aristoteles, qui ab impossibilibus, logicis fictisque segregationibus rerum veritati non convenientibus, non est mirum si infinita valeat inconvenientia alia subinferre.

Pictoris, qui duodecimus est sigillus, explicatio.

'Pictoribus atque poëtis quaelibet audendi semper fuit aequa potestas.' Primus praecipuusque pictor est phantastica virtus, praecipuus primusque poëta est in cogitativae virtutis adpulsu, vel connatus vel inditus noviter quidam enthusiasmus, quo vel divino vel huic simili quodam afflatu ad convenienter aliquid praesentandum excogitatum concitantur. Idem ad utrumque proximum est principium; ideoque philosophi sunt quodammodo pictores atquo poëtae, poëtae pictores et philosophi, pictores philosophi et poëtae, [a8r] mutuoque veri poëtae, veri pictores et veri philosophi se diligunt et admirantur; non est enim philosophus, nisi qui fingit et pingit, unde non temere illud: 'intelligere est phantasmata speculari, et intellectus est vel phantasia vel non sine ipsa'; non est pictor nisi quodammodo fingat et meditetur; et sine quadam meditatione atque pictura poëta non est. Phantasiam ergo pictorem, cogitativam po*euml;tam, rationem philosophum primum intelligito, qui quidem ita ordinantur et copulantur, ut actus consequentis ab actu praecedentis non absolvatur. Quomodo haec contemplatio ad inquirendum, inveniendum, disponendum et indicandum faciat, ipse considera. Et nos post completam praesentem explicationem hunc sigillum in iis, quae ad hebraicam institutionem et fortasse occultam quandam, quae in illius linguae mysterio latet, artem faciunt, practicabimus.

Iam ad memoriae naturalis relevamen et ad cuiusdam [530] artificiosae institutionem, duplicem agnoscimus picturam: alteram, qua super alienis descriptionibus retinendorum imagines vel notas efformamus, cuius exemplificatio esse potest ex iis, quae in Arte Umbris idearum adnexa docuimus; alteram, qua nos ipsi pro negotii exigentia talia aedificia, hypostases monstraque confingimus sensibilia et phantasiabilia, qualia rerum non sensibilium memorandas valeant referre et praesentare species; sicut enim nihil intelligimus sine phantasmate, ita [a8v] non est quod sine phantasmate recordemur. Quae igitur apprime memorata volumus, solerti conditione phantasiata statuamus.

Phidiae, qui tertiusdecimus est sigillus, explicatio.

Habet peculiarem modum, quo sculptor ad inventionem dispositionemque faciat, habet quo ad rerum intentionumque memoriam adsequendam conferat; expresse vero ad dictionum reminiscentiam tot individuas sedes instituit, quot quispiam cupit verborum habere memoriam.

Sedibus illis iuxta Agricolae conditiones perpetuos propriosque cultores destinat, qui diversae situum adsumentes differentias, praecedentem adsequentemve consonantis sonantem referant, et certis differentiis alias adsumere combinationes vel elementa valeant, quemadmodum per aenigma in fine Artis reminiscendi appositum denotavimus.

Est etiam Phidias formator, ut quae pictor velut ex aliis exemplariter educit, et ubi velut super alienis delineamentis elaborans invenitur, ita ibique statuarius Phidias vel quasi formatione quadam e cera effingat, vel quasi additione pluriumque lapillorum ordinatione construat, vel quasi subtractione incultum informemque lapidem figurandum sculpat.

Phantasia, quam Zeuxim Pictoremque appellavimus, [b1r] eandem non iniuria Phidiae nomine in proposito intitulabimus.

[531] Haec est statuarius ille, qui famosam Nabuchodonosoris [531] statuam erexit, haec ordinatam fortunae regni successionem descripsit, haec tropologiarum fabricat discursus, haec formae conditiones in aliquo sensibili, circa quod et in quo pleraque metaphorice delineat, certo quodam ordine eademque qua meminisse volumus serie describit. Huius suffragio in Centum statuarum volumine conditiones virtutum atque vitiorum universas ita quandoque descripsimus, ut earum lectio delectabilior, contemplatio incundior, distributio ordinatior, series distinctior, similitudinum comparationumque consequonter concatenabilium inventio promptior et memoria tenacior haberetur. Huius ope ad similitudinem nos facile concitavimus inventionem; quemadmodum cum in humano supposito avaritiae conditiones atque proprietates figurare voluti, ad sexum, aetatem, capillos, frontem, oculos, tempora, aures, nares, os, linguam, oculos, nasum, mentum, colorem, pectus, viscera, tibias, pedes, capitis indumentum, colli ornamentum, torquem, pallam, utraque manu apprehensum, domum, domus partes, cubile, lectum, victus rationem, effectus, patrem, matrem, sorores, filias, socios, ministos, amicos, aegritudines, mortem, sepulcrum, epitaphium, famamque respexi. Eademque omnia, omniumque circumstantiae atque casus, per supposita Vexilli [b1v] atque Peregrini multiplicata, inventionem causant, iudicium exacuunt et ad rerum bene dispositarum memoriam conferunt.

Ibi A tributum exigit a mortuo, B aequum laudat et nimium quaerit, C a statuis exigit, D fabas arrodit, E in pera franciscana, F Tartesiae felis simulacrum, G a veru et a sartagine rapit, H bonus pastor pecus tondet, I vorat hamum, K veluti polypus attractivus. Caeterique similiter per ordinem Tabulae vel Catenae vel Elementarii vel Combinatorii vel sensibilium, semimathematicorum verbaliumque locorum succedentes, ordinate tibi perquisitae rei membra referent.

[532] Hic locus est adducendi principii artis figurativae, in qua illud praeaccipiendum est, quod omnia per omnia possunt figurari; cogitatio enim naturalis virtus est, quae matris naturae vestigia facile consequitur, si diligentiae auribus vocem eius intimius adclamantis exhauriat; tunc enim phantasia omnia in omnibus fingere et imaginatio omnia ex omnibus concipere valebit: concipere inquam aut per identitatis modum, si eadem genere, specie vel numero sint; adsimilabile et suum correlativum aut similitudine, si similia; aut proportione, si proportionabilia; aut ironia, si absona, ut cum `poenarum divitias' `thesauros' que `irae' dixere, quae excogitatio non sine venustate occurrit, licet rerum desiderabilium divitiae thesaurique dici consueverint. Possumus similiter per alias oppositionis species adsimilabile ad suum [b2r] referre correlativum; opponuntur enim homo et mundus, ut continens et contentum, magnum et parvum; aliisque plurimis oppositionis speciebus; dicetur igitur homo mundi incola, discurrens, parvus, speculator, mortalis, et ita deinceps. Item et qui institiam lucernae comparat, ita modificat, ut ad eius modum rationemque insinuandam ex differentiae consideratione ducatur ad talem eamque appellando lucernam, quae qualisque nulla vetustate absumitur. Qui temperantiam foeminae adsimilabit, dicat eius frontem, quem nulla senectutis ruga sulcavit, cuius pellem tempus ullum non contrahat. Exaggeratione quoque et adsimilatione quadam multa suis comparatilibus adcommodantur. Hinc cum per librum vellet Iob fatum describere, videretque illum per sese non sufficere ad significandum, talem appellavit librum, qui in plumbi lamina, stilo ferreo, in celte et silice, vel in inciso adamante futura referat. E contra vero cum quid plus quam ad rem propositam notandam par sit referat, ad comparandam similitudinem subtractione contractioneque quadam utimur. In omnibus, tandem eo insistendum, quo affabre et melius, vel traductione, [533] vel transmutatione, vel transpositione, vel conversione, vel antiphrasi, allusione, illusione, delusionoeoe quadam proposito adcommodentur; ut ubi infernus impiorum describitur anima, `cuius ignei flagrantis conscientiae parietes, maleolentis opprobrii sulphures, horrendarum terriculamenta specierum, suspectiones [b2r] temere caecum animum concutientes depictorum tapetiorum loco, ipsis propriorum facinorum technis aedificatam nefastam domum incolunt, illam nulla temporis acies aequabit, non ulli vetustatis arietes deturbabunt, eius limitibus non alii, sed ipsi tantummodo coaretabuntur.' A pari aliis similitudinibus, proportionibus, comparationibtis ornamenta, habitus, indumenta, circumstantias caeteraque omnia, quae ad commodum et incommodum faciunt, negando affirmandoque poteris pro dignitate rei subiectae congruenter adaptare.

Daedali, qut decimusquartus est sigillus, explicatio.

Quemadmodum omnis artifex, qui plurimos diversosque intendit effectus, vel pluribus instrumentis vel unico diversimode multiformiterque exagitato organo ad proprias proficiscitur functiones, haud aliter hic Daedalus, cuius subiectum multiplex et multigenum esse potest, imo qui suo ordine circa omnia operari se valere confidit, diversis pro rerum varietate mediis, ad praetensum opus persequendum accingitur, dum alibi per sensibilem Campum, alibi per Catenam, alibi per Arborem, alibi per Numeratorem, alibi per Centurionom, quadratum vel circulare Eucyclium, alibi per Inserentem, commodiorem videat aditum patere; quibus quidem artium actionumque per universum [b3r] utensilia, per centenaria, vel certos alios numeros referentibus, ex ipsis talia confingit efformator, qualia et inquirentem importunius ad inventionem elaboratam concitent et reminiscentem ab operis molestia relevent.

In inventione quidem unum subiectum ad propriam [534] definitionem universa contrahens, limitans, eademque per ipsam modificans, infinitas ab infinitis differentes appropriabiles suscipit rationes. Eadem enim forma per infinita supposita innumerabiliter individulibus multiplicatur variaturque differentus et proprietatibus, eadem materia ad infinitas alias relata formas, infinitas aliasque suscipit rationes.

Huc respiciunt scalae praedicatorum absolutorum, respectivorum, quaestionum et aliarum formarum.

Ad fixionem autem collocationis faciendam artium, exercitiorum variorumque actuum, cum suis mediis catalogi referuntur; iis enim successive susceptis certo ordine quaesita invenientur et collocata praesentabuntur.

Personae, quae decimusquintus est sigillus, explicatio.

Sigilli istius explicatio sufficienter ex iis, quae sub aenigmate, quod est in fine Artis reminiscendi, sunt adnotata, desumitur et non minus ex dictis in [b3v] secunda particula capitis, quod praxim memoriae verborum insinuat. Nec sigillus iste certa peculiarique inventionis formula caret.

Arithmetrici, qui decimussextus est sigillus, explicatio.

Adeo sigillus iste ex iis, quae hic et secunda parte theoriae Artis reminiscendi (ubi de locis semimathematicalibus discurrimus) habebtur, aperitur, ut alia explicatione non egeat. Illud tantummodo in memoriam revocari velim, quod tripus, arca, sedes caeteraque eius generis, ita sumi debeant, ut non unam rei speciem, ad quam significandam haec nomina sunt imposita, denotent, sed ex instituto plurima, quae per transpositionem, similitudinem proportionem et appropriationem, vel per se vel per aliud consequens, affine vel adiunctum denominare possunt, eadem significent.

Sicut igitur in sigillo, qui Vexillum dicitur, ad unum nomen plurimos nominandos reducere docuimus, ita hic [535] sub uno rei significato plurima significanda intelligere, eadem ratione docuisse putemur. Quod ad formam igitur attinet, per tripodem intelligimus non solum quod tres habet unius diversorumque generum pedes, sed et omne quod sua forma, figura, aliaque de triginta formandi rationibus, triplex et ternarium valet concipi vel nominari. Quod autem ad materiam spectat, non solum [b4r] lineum dicitur tale, quod vere et per se est eiusmodi, sea et quod vel secundum partem vel per aliquod quod re ipsa vel imaginatione applicatum lineum concipi dicique potest. Hinc et per clavum realiter vel imaginarie adfixum, uti ferream possum concipere columnam.

Centurionis, qui decimusseptimus est sigillus, explicatio.

Pro substernendis apparandisque primis mediatis proximis immediatisque partibus intentionum generalium, vel subiectorum communium, vel formarum applicabilium, quae ad inventionem vel ad retentionem ordinabantur, difficile est melius vel simile artificium adinvenisse.

Hac arte statim de multis (quos non facile nec breviter naturali vel alius modi artificiosa facultate retinere valemus) quid, quantus, quotus, quantum, ubi et quomodo quisque referat, firmiter habebimus. Hac ratione ditatur Arithmetricus seu Numerator, qui est sigillus proxime dictus ex ordinatis enim patriis habes ordinata centenaria, ex patriarum subordinatis variis hominum conditionibus ipsas, quae simili pacto digitos subsmunt numeros, subordinatas decades habebis, quarum tandem individuis ad opera vel inveniendorum vel retinendorum persequenda, numeris pluribus absolutis, uti valeas.

Horum primus est per quadratum in plano, quod est cubus in solido, secundus est per circulum in plano, qui est sphaera in solido; dupliciter etenim in istis proportionabilia mathematicis figuris encyclia sumi possunt, utpote vel ad unam vel ad triplicem dimensionis differentiam.

Quadratum igitur encyclium efficitur, cum quatuor super uno subiecto formantur intentiones, et supra quatuor intentionum singulas, quae modo subiecti vicem subeunt, quatuor efformantur aliae, quarum quaeque subsequentibus quatuor iterum subiacent intentionibus; et ita deinceps progrediendo, quoadusque et disponentis intentio et rei disponendae negotium patiatur.

Circularis Encyclii, qui undevicesimus est sigillus explicitio.

Eadem quasi serie atque proportione in circulari, qua in quadrato encyclio, rerum rebus appositio prosequenda proponitur. Porro sicut ad diversa, saltem proxima, principia, circulus atque [b5r] sphaera, quadratus atque cubus referuntur, nec non horum illorumque, haeque illaeque mensurae differant; ita diversa eorundem ponimus encyclia, quorum alterum usuvenit ad inventionem distinctionum et divisionum eiusdem, alterum vero ad inventionem multiplicium, quae sunt atque sunt circa idem. Circularis encyclii appositio in facile figurabili circuli quadrante fiat manifesta.

[b4v]

Quadrati Encyclii, qui duodevicesumus est sigillus, explicatio.

Duplicem habemus, primum generalemque modum, per quem circa disposita ordinate inquiritur et invenitur, [536] quique dispositis repraesentandis atque retinendis apprime est adcommodatus.

Compositi et Elementi, quod vicesimus est sigillus, explicatio.

Hic sigillus est, quem nomine verbalium locorum intelligebamus, estque non solum ad retentionem faciendam, sed et ad inventionem non modicum adcommodatus. Ad memorandum quidem usuvenit, veluti quando in compositis, utpote in dictionibus ipsis, alicuius orationis partes sententiasque ordinate confingimus, [537] ut primam referat odiens vel exosus aliquis, quem nos talem perceperimus vel fuerimus imaginati; secundam aliquis profanatus, profanans vel profanus; tertiam vulgaris, vel e vulgo disgregatus, vel divulgans quispiam, vel vulgatus; quartam arcens, quive arcetur, reportet; reliquas per ordinem, per reliquas ordinate subsequentos dictiones praesentabimus. Ad inveniendum etiam confert, quoniam ex vocibus omnibus omnes revocare possumus intentiones, exque intentionibus omnibus et quibuscumque [b5r] omnes et quaecumque aliae intentiones exuscitantur et exurgunt. Et si de magnanimitate sermo sit habendus, `odere' inquam `magnanimitate praediti ignobiles actus, vindictam de hostibus sumere, pauperes humilesque opprimere etc.; profanis ab actibus, quibus infamiae notam subire valeant, avertuntur [a] magnanimitatis habitu (haec enim nihil praeter egregias meditatur operationes); a vulgaribus trivialibusque sermonibus, curis et studiis magnanimus proripit sese abstrahiturque totus, illud in mentem revocans, quod nullus vulgi comes quicquam sapienter vel egregie sentire perficereve potest (non enim spectabile laudabileque esse valet, quod frequens est atque vulgare); arcet abigitque magnanimus ab animo ignobilium appetentiam voluptatum, arcet pellitque omnem vanam formidinem non persequutionum mortisque timor illum a via iustitae aequitatisque coërcet.'

Ad omnes inventionis species non utilis est iste modus, sed ad eas tantum, quae persuasionem faciunt. Ut autem ad inventionem universaliter dictam conferre valeat, hoc pacto providendum, ut termini isti non sumantus pro formis, sed pro formarum subiectis adsumantur, cum in osore aliquid quod significet essentiam, in profano quod potentiam, in vulgato quod operationem, in arcente quod circumstantias referat; ut subinde pro inventionis opere primum inquiramus, quid dictum, dicendum et dici possit circa rei propositae essentiam et [538] esse, secundo quid [b6r] circa eiusdem habitus, dispositiones, facultates, passiva activaque principia, tertio quid circa effectus et operationes, quibus ipsa est et quae ab ipsa profluunt, quarto quomodo, quibus concurrentibus et concausantibus; et ita de caeteris per reliqua.

Proinde sicut oratio resolvitur in dictiones tanquam in partes proximas, nec non syllabas et elementa, velut in remotiores primasque partes, ita et inventionum signa generalia in particularia et individua resolvuntur. Habent etenim elementa quae figurent, et habent quibus figurentur, A enim plures figurat Aristoteles et Aristarchos, et plures Aristarchi Aristotelesque plures per A figurantur. Itaque et per individuorum ab elementis significatorum et per eorum elementorum combinationibus praesentatorum eorumque quae integris denotantur dictionibtis ordinem, possum ad opus faciendae retentionis et intentandae inventionis accingi. Non solum per diversos ad eandem nomenclaturam relatos, sed per eundem diversimode ee habentem, operantem et collocatum, subiectorum retentionis et inventionis copiam comparare docemus, ubi dicimus quo mode quandoque formarum multiplicationem adtentabimus.

[b6v]

Rotae, quae vicesimusprimus est sigillus, explicatio.

Rotas subiectum atrium, figulo figurator, luto subjecta intentio formabilis proportionantur. Sint igitur in rota seu atrio A duodecim, viginti quatuor vel triginta officinae, ut prima sit aucupis, secunda medici, tertia militis, quarta pincernae, quinta musici, sexta scriptoris, septima agricolae, octava sutoris, nona sacerdotis, decima fullonis, undecima tonsoris, duodecima lectoris. Per quos si unus agens, vel cooperans, vel patiens feratur suis casibus, saltem duodecim; si duo, saltem viginti quatuor, si tres, triginta sex saltem dabunt intentiones. Per quam quidem praxim si velis in mathematicis exerceri, ut si velis stellarum aspectus quoad earum significationem [539] et significationes dispositionum planetarum in signis retinere, poteris duedecim suis circumstantiis domos efformatas ita apparare, ut suis partibus atque membris talia contineant, quae ad singulas considerationes, de ipsis et in ipsis faciendas, sint adcommodatiora. Poteris insuper septem circum rotantia supposita destinare, quorum passionibus et affectibus aliis, quae in locis recipiunt, ea quae in planetis significari debent ordinate habeas. Quae quidem omnia si septem implere nequeunt, alios substituimus singulorum omniumque successores.

Ubicumque etiam erunt quatuor, quinque, septem, quae rationes et formas multiplici in invicem compositione coordinationeque multiplicant, in [b7r] ipsis, sicut in Propagatore, in energumenis locis, et aliis de multiplici Elementario vel Combinatoria facere docuimus, est providendum; ad instar (inquam) illorum, iuxta combinandorum et in compositionem venientium numerum, elementaria statuas, quibus tandem figuranda flgurare et ipsa figurata, ad novas integri illius figurationes inducendas, per rotam deducendo, valeas. Et nos id magna ex parte in Artis memoriae, Umbras idearum consequentis, prima secundaque de adiectis particula docuimus.

Fontis et speculi, qui vicesimussecundus est sigillus, explicatio.

Per haec docemus suppositum persanamque unam unam integramque posse indicare facultatem. Hinc ad inventionem faciendam, oculo uniformiter ad omnia visibilia se habenti atque successive conversa, unus fons, unum speculum praesentabit universa, unus habitus in una quadam formali serie complebitur, dum quodlibet subiectum per illam examinabitur. Hic praedicata sunt quae omnibus applicatbilia pro sua ratione iudicantur, hic formae quibus cuncta modificantur, hicque circumstantiae quibus colorantur universa, ut in iisdem omnia generalia particulariaque considerabilia subiecta, [540] distinctis propriisque rationibus inspicienda se tribuunt. Hinc ab aliis et a nobis instituta, inventa [b7v] atque completa multiplex inveniendi ratio dependet. Sigilli istius applicatio ad reminiscentiam comparandam nullam admittit difficultatem per ea, quae hic alibique frequentius diximus.

De Empirico, qui vicesimustertius est sigillus.

Sigillus iste magis apertus est, quam ut ulla explicatione indigeat. Facile enim possumus pro hortis plura instituisse atria vel cubilia, in quorum membris perpetuo figurata maneant, et veluti adiectiva loca consistant diversa simplicium genera. Per hos hortos atriaque aegrotantes plurimi suis ordinibus succedere possunt, qui diversi diversas poterunt memorabiles formare intentiones et perquisita complere remedia, dum ipsi aut ii, qui pro ipsis designandis adsumuntur, vel a rebus, vel ad res sibi necessarias et usuvenientes aliqua ratione sunt affecti.

De Alea, quae vicesimusquartus est sigillus.

Per omnes quae praecessorunt quaeque sequentur figurandi praesentandique rationes, aleae memoriae, similique retinendorum ordine, minime possumus providisse; eam ob rem istam particularem propriamque excogitavimus viam, quae plus est explicata, quam ut pluribus verbis indigeat.

[b8r]

Gorgiae, qui vicosimusquintus est sigillus, explicatio.

Pro varii generis argumentis ad varias theses et disputationum subiecta, quae eorum quae defenduntur, et eorum qui oppugnant turba confusionem perplexamque chaos effigiem redderent, ad certa definitaque loca ea quam hic insinuavimus serie disposita referantur.

Diversa igitur pro axiomatum, positionum et problematum diversitate praeordinata communia loca, numero [541] particularium locorum particulares suscipiant reddantque obiectiones: Gorgias iste (sic enim Disputatorem, cui maxime sigillus iste inservit, dici voluimus) non solum in verbalibus positivis, sed et in aliis omnibus locorum speciebus ad proprias se conferre functiones poterit. Commode enim diversimode disposita cubilia, varie efflucti numeri, diversae suppositae concatenationes, numero varietatique verificationum disputandarum inservient.

In ipsis cum sit nota conclusio, et duo consequenter de tribus argumentationis terininis, medii tantummodo figuram collocasse sufficiet.

[b8v]

Circaeorum camporum, hortorum et antrorum, vicesimisexti videlicet sigilli, explicatio.

Diversas novimus esse diversorum simplicium qualitales, varios etiam plane constat qualitatum variarum, sub variis congruentibus possibilibusque combinationibus, esse gradus. Ea igitur arte, qua dictiones quascumque effigiare docuimus, ipsa rerum nomina figurata ad illum referantur hortum, campum vel antrum, in quo illarum qualitates suis numeris, ponderibus atque mensuris definitae habeantur.

Erit ergo campus primus calidi humidi, secundus calidi sicci, tertius frigidi humidi, quartus frigidi sicci.

Erunt subinde in campa, membrorum quinque vel septem, plures paucioresve, pro rei exigentia, ordines; quorum primus referat calidi primum gradum cum septem humiditatis gradibus in septem ordinis domibus, secundus calidi gradum secundum cum septem humiditatis gradibus in propriis septem istius ordinis domibus, tertius tertium calidi gradum cum septem humiditatis gradibus in unius istius ordinis domibus septem. Et ita deinceps in aliis providere poteris, ut tandem in specie ad locum generalem, particularem et individitalem [542] relata, qualitatem, qualitatis gradum et graduum compossibilitates intuearis.

[c1r]

Ibi Circaeus dicitur campus pro arboribus maiorumque plantarum fructibus, hortus pro herbis, floribus atque medicis radicibus, antrum pro mineralibus usque omnibus, quae in telluris gremio generantur, eiusdemque effossae concavitatibus desumuntur.

Sigillum istum hoc in aenigmate quandoque implicavimus.

Lamine de claro ne mens peregrina vagetur,
     Nec sensus currens pone petita cadat,
Utque profunda virum fallat te in tartara missum
     Ardentem fugiens unda petita sitim;
Coge potens Circe succos tibi in atria septem,
     Quaeque sit et species in genus acta suum,
Transfer in annosi campum haec scelerata parentis,
     Haec habeant dominum cum Ganymede Iovem.
Luminibusque minax perstans ardentibu' Mavors
     Hortum hunc prospectet, Mulciberumque trucem.
Obtineas vasti lampas celeberrima mundi,
     Prolem ubi multigenam contueare tuam.
Suave Venus spirans queis cuncta viventia vincis,
     Inque sequestrato diva capesse loco.
Secretusque tibi credatur nuncie divum.
     Foemina foemineo credite, masque mari.
Sepibus abiunctas, temerentur ne tua dona,
     Delia consortes iunge operosa tuas.


Peregrini, qui vicesimusseptimus sigillus, explicatio.

Ditat sigillas iste Rotam figuli; non solum enim per eumdem campum multiplicat unius rei deducendae considerationes atque loca, sed campum secundum primo subordinans, efficit ut ad locorum [c1v] secundi campi numerum singula primi campi membra submultiplicemus. Tertium pariter campum secundo subnectens, id praestat, [543] ut ad locorum tertii campi numerum secundi campi membra multiplicari possint. Similiter si id propositum urgeat negotium, quartum tertio, quintum quarto eousqne continuabimus, quoad materiae subiectae capacitas impleatur; formarumque extenditur multiplicandus numerus et amplitudo.

Differt igitur Peregrinus a Rota, quia hîc Figulus circa unum idemque centrum suas complet revolutiones, ibi vero Peregrinus singulis veluti rotae radus alias rotas in tertium, quartum et plures (si necesse libitumque fuerit) subalternatim succedentes ordines auspicatur, exequitur et veluti peregre proficiscens evagatur. Sigillum istum praesenti in aenigmate complicavimus.

Uranie vatein sublimes duxit in aedeis,
     Quo faceret mentis nubila pulsa suae.
Ordine praegnantem, quo sunt disposta per orbem,
     Indicat extenta singula quaeque manu.
Leucadius regno sedet hîc, tristisque senecta.
     Praetulit hic degens talia regna patri.
Cuspide Mareque potens rapit hinc ea, raptaque servat;
     Aureus hinc Titan haec diuturna facit.
Blanda Venus grato numerosa ea reddit amore;
     Pacis et armorem hinc arbiter hic superis.
Hinc vultu inconstans Lucina et lumine clamat,
     Occubitum visent orta et adaucta suum.
Ordine sunt postquam concepta palatia coeli,
     Bis senas iuvat hos iam peragrare domos.
Egrediare senex varios subiture locorum
     Anfractus, varias insinuando notas.
Huic divum succede parens, succede Gradive,
     [c2r] Smintheum numen, Gnidia nata mari.
Atlantis succede nepos, Gyllenia proles,
     Delia nec cesses coelo Ereboque potens.


Claustri cabalistici et Templi, quod vicesimusoctavus est sigillus, explicatio.

Hic duobus et viginti elementis vigintiduo claustra vel templa destinantur, quorum singula in duo et viginti [544] personarum sub una communi arte, vel operationis genere uno, se exagitantium; receptacula distribuuntur ea, quae proprias peculiaresque operationes et actus vel sub templorum claustrorumque singulis depromunt, vel sub eodem vexillo certum in memoriae vel inventionis exercitatione opus exequuntur, ut in ipsis quatuor definita valeas elementa comtemplari, quorum primum est ex nomine atrii, secundum ex nomine sedis in atrio, tertium ex nomine artis, quartum ex nomine actus.

Ideo autem intelliguntur istorum alii degradari, alii exaltari, alii mutari, ut faciliorem viam retinendi prompteque examinandi, quid tali de singulis semel formata conceptione seu imaginatione referatur atque significetur.

Sigillus iste ad inventionem maxime usuvenire potest; per ipsum enim materiam, de qua considerandum, argumentandum et disputandum est, deducere possumus. Hoc enim ordine formis (quas [c2v] considerationis sunt obiecta, et quibus omnia metiuntur, discutiuntur et examinantur) generalibus 22bus, pluribus vel paucioribus, totidem speciales, sub illarum singulis cum propriis potentiarum operationumque modis reducibiles, subordinare valebimus. Claustra igitur atque templa similia, vel claustris templisque proportionalia, ad inventionis exercitationes indiciique actus instituas, ni iis ipsis Zeuxim vel Daedalum super pingere vel super aedificare mavis.

Combinantis, qui undetricesimus est sigillus, explicatio.

Infinitarum syllabarum differentium multitudinem perpaucis quam commode imaginibus figurare Combinatoria: iste perdocet, ubi tria proponit statuenda combinatoria: primum in quo consona sonantem praecedit, secundum in quo sonans consonantem praeit, tertium in quo inter duas tresve consonas media sonans quintuplici situs differentia designatur. Nos eo aenigmate, in quo [545] implicatur ars ad innumeras industrias viam aperiens, insinuavimus, ubi posita bestia in medio circuli vel quatranguli, vice multiplicis consonantis, ad quinque differentias multiplicem sibi sonantem adsciscit.

Irrugit haec aliud rutilum si spectat ad ortum,
     Primum ostentanda est frons ubi solis equis.
[c3r] Non pariter clamans, obtutum dant ubi sero
     Ultima, Phoebe, tui tergora quadrapedes.
Non simile est resonans, vigilem spectando Bootem
     Nolano adstantem nocte dieque solo.
Haud pariter versa haec ubi tellus corpora denso
     Obsistens lumen occulit Ursa tibi.
Diversum dictis quintum tunc intonat, in se
     Non oblita sui cum fera tota sidet.
At si eius vocem saxosum prenderit antrum,
     Flectitur unde aër restituendo sonum,
Aut tibi echo resonat, vel si contenderit usus,
     Eversam reddent versa elementa notam.

Proinde sigillum istum ad quandam inventionis speciem maxime facere est manifestum, dum in duobus, tribus, quatuor vel pluribus circulis subordinatis certumque elementorum numerum comprehendentibus per eorundem multiformes volutationes atque dispositiones, innumerabiles possumus serie quadam certa combinationum differentias accipere. Nos perfecte, quantum fieri potest, artem combinatoriam ex duobus tribusque elementis in libro De architectura Lulliana explicavimus. Tu ad eius similitudinem atque analogiam numeris aliis complendis combinationibus poteris adaptare.

Interpretis, qui tricesimus est sigillus, explicatio.

Sigilli universi, qui ad dictiones referuntur, ut vocabulorum formativae rationes omnes, istius supervenientis sigilli possunt esse subiectum. Ni quippe [c3v] interpretationi subiecta dictio praeextiterit, quî fieri potest ut aliqua ratione interpretem instituamus? Homini affecto ex patria, [546] loco proprio, arte, artis operatione et organo, per quae eius formationis est praesentativus, ibi quod significandum est accidere intelligatur, ubi et agens commode operetur et operatio proprius exequatur. Caetera, quae tricesimus sigillus habet, explicatione non indigent; illud tantummodo praestemus, ut tres pro paradiginate tabulas subinferamus ad hebraicum dictionarium maxima facilitate figurandum atque retinendum.

I A.O.I.E.V.rexmagusfons [à]
II Bprincepspyromantusporticus [á]
IIIGduxgeomantuspyramis [â]
IV D Dhcomesarithmantuslucus [ã]
V Hpraesidenshydromantuspatibulum [ä]
VI V cons.iudexaëromantuslaurus [å]
VIIZconsiliariusaruspexantrum [æ]
VIIIH CHsenioraugursedes [ç]
IX Tactorhypnomantussolium [è]
X I cons.secretariussortilegacolumna [é]
XI C CHsatellesveneficusaltare [ë]
XIILpontifexstertomantusfluvius [ì]
XIIIMsacerdoschiromantusnavis [î]
XIVNprophetaobtalmantusfalx [ð]
XV Sdoctormetoscopusputeus [ñ]
XVIHlectorenergumenuslavacrum [ò]
XVIIP PHcantortinnomantusmensa [ô]
XVIIITSsacristaastrologusfornax [c4r] [ö]
XIX Q Kcorbonariuslogomantusterminus [÷]
XX R lampadariusodomantussaxum [ø]
XXI SCH Sostariusexorcista pytho.specula [ù]
XXIIT TH custosnecromantussepulchrum. [ú]


Ibi ad elementorum triplicationem regem in atrii fontis primo cubili intueberis, ut tribuat Aaa, princeps in atrii portici secundo cubili dabit Bbb, dux in atrii pyramidis tertio cubili reddet Ggg. Similis de caeteris est ratio. Ad tres autem radicales varias designandas, facies, ut cum per regem in atrii patibuli tertio cubili habes AHG, per praesidem in atrii lucis duodecimo cubili Hdl. Eadem de caeteris est ratio. [547] Atriorum singula duas et viginti ad summum habebunt partes, quorum unumquodque eodem ordine distributas habebit sedes, dummodo prima sedes habeatur, a qua atrii denominatio desumitur, ut in atrio fluvii (quod signat L) prima sedes est fluvius, secunda fons, tertia porticus, quarta pyramis; in atrio fornacis, prima sedes est fornax, secunda fons, tertia porticus, quarta pyramis. Ita in aliis.

Ibi magus, pyromantus, geomantus et qui sequuntur, vel homines vel atria vel atriorum cubilia denominare possunt.

Tabulae isti adcommodata est figura quadrata, duobus et viginti constans ordinibus, quorum singuli totidem habent cubilia. Tu ad instar illius duas et viginti tabulas tibi substernas, in quarum [c4v] capite notam unius elementi, quod praesidem significat, apponas; in cubilibus ordinum singulorum successive per diametrum ab angulo dextro superiori ad sinistrum inferiorem alterius elementi notam inscribas, quod ad ordinem denominandum instituitur; in singulis vero ordinum cubilibus illud tertio habes elemetum, quod recta sursum vel deorsum, vel in ipsa sede inspicitur, ut ibi vel a praeside per singula duorum et viginti atriorum ad viginti duas domos, vel a singulis atriorum per viginti duas cuiusque domos in campum vel ad praesidem commode fiat accessio.

Secundae tabulae construendae typus.

I aurifexasinushebes
II textorbostardus
IIIimpressorvulpesastutus
IV ferrariuslupusrapax
V stabulariusporcusimmundus
VI milesursusferus
VIIconsiliaruscervusfugax
VIIIbibliopolapicaloquax
IX musicustalpacaecus
X barbitonsorhircussalax [548]
XI crepidariuscanisblanditor
XIIcauponaleofortis
XIIIpincernamulussterilis
XIVlanionoctuamaleficus [c5r]
XV pastorserpensmaledicus
XVIagricolagallusexcubitor
XVIIolitorfelisinsidiosus
XVIIIaleatorequusfurens
XIXmaguscorvusdivinator
XX lictorsimiahistrio
XXIpictorariesferax
XXIIvoluptuariustaurusiracundus.

Huic tabulae adcommodata est figura quadrata, in qua vel ab angulo superiori (in quo spacium est pro singulari elemento) per media numerata et designata ad angulum inferiorem descenditur, dum unam bestiarum per omnes qualitatum species deducentes, ita in claustris artificum affici concipimus, ut significanda significet; vel ab angulo inferiori singulariter capto per eadem media ad angulum superiorem fit ascensus, dum unicus artifex per singulas duarum et viginti affectionum, in plures vel omnes bestiarum species in suis atriis ita commigrabit, ut haec quae sunt adsignificanda, praesentet. Tu ad illius similitudinem duas et viginti figuras ordinabis, in quarum angulis superioribus vel inferioribus singula per ordinem inscribas elementa, opposito angulo existente vacuo pro iis designandis elementis pluribus, quae in tertium a primo per media accipiuntur.

[c5r]

Tertiae tabulae construendae typus.

I doctrinavenatorlaqueus, canis et XX alia
II domusolitor cribum, asellus et XX alia
IIIplenitudopistorfrumentum, farina et XX alia
IV tabulatumpastorbos, ovis, sus et XIX alia
V vanitasconiuxpuella, lectus et alia XX
VI concordiamedicusconfossus aeger, oleum et alia XX
VIIoblatiofaber lignariusserra, securis, malleus et reliqua
VIIIvitamilesequus, lancea, scutum et XIX alia
IX bonum cauponaolla, cacabus, veru et XIX alia
X principium pincernacyathus, amphora et XX <alia>
XI manus virtusgerulussaccus, dolium et XX alia
XIIdisciplinamusicustympanum, tuba, lyra et XIX alia
XIIIex quo materiascriptorliber, folia et XX alia
XIVsempiternitasfuraurum, vestis et XX alia
XV adiutoriumagricolafalx, iugum et XX alia
XVIfons oculussigillatorfrons, arca et alia XX
XVIIosfaber vulc.incus, folles et alia XX
XVIIIiustitiasutoracus, forceps, linea et XIX <alia>
XIX vocatiolaniobos, machaera, aries et al.
XX caputtonsorscyphus, sedes, speculum etc.
XXI deuspiscatorhamus, tridens, retia et XX alia
XXIIsignumsacerdosthuribulum, vitta, mitra

Praesenti tabulae figura quadrata adcommodatur, in qua duplex a medio singulari (pro quo est spacium designatum, ut in paratis viginti duabus figuris viginti duo valeas elementa inscribere) fit progressio, vel per notas absolutas ad ipsas numeratas, dum artifex ministerve medius vel per singula viginti duorum atriorum ad multiplex cubile proficiscitur, vel per notas numeratas ab absolutas per multiplex cubile numeratum in atrium regreditur.

Hic sunt per nomina hebraicorum elementorum [c6r] designata atria, quorum singula totidem artes complectuntur et exercitia, ad quorum singula viginti duo referuntur [550] organa vel actiones, ut trium radicalium hebraicorum terminorum signa adipiscare. Facili enim additionis atque subtractionis opere facile caeteris (quae non sunt plurima) radicibus et non radicibus adsignificandis providebis.

De explicatione deductionis multiplicis formarum non sensibilium de sensibilibus.

Quot, quibus qualibusque modis formae non semsibiles per eas quae sensibus patent figurandae, notandae atque retinenda sint, non modo hic, sed et aliis in locis amplius expressimus, copiosissimo autem in uno de Clavis magnae voluminibus, quod Sigillorum sigillus intitulatur; ubi non solum docemur non sensibiles de sensibilibus, sed quascunque de quibuscumque, ad omnes animi operationes, ex naturalibus, ex artificialibus et fortasse divinis quodammodo principiis, formas elicere. Ipsum plurimus gravibusque causis praesenti per tractationi continuamus.

Explicationis minoris triginta sigillorum

FINIS.



Previous Contents Esoteric Archives explicatio Next