Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev 8quest Next timeline

Johannes Trithemius: Liber octo quaestionum ad Maximilianum Caesarem de fide et intellectu

(Book of eight questions from Emperor Maximilian, regarding faith and intellect).

This book addresses eight theological questions submitted to Trithemius by Emperor Maximilian. It deals with the influences of demons, sorcery, witchcraft, and the supposed miracles of pagans.

http://www.literature.at/webinterface/library/ALO-BOOK_V01?objid=11936

uni-koeln.de




[1] NOTES:

IOANNIS TRITEMII

Abbatis ſancti Iacobi apud Herbipolom: quondam vero Spanhemenſis: Liber Octo questionum ad Maximilianum Ceſarem.

§ Cum priuilegio Cesaree maiestatis de non imprimendo in regno. imperio, & terris suis nec alubi impressis isthic vêdêdis intra decennium sub penis in priuilegio expressis decem marcarum auri puri et amissione librorum eorundem omnium. zc~.

[1515]


[2]
RICHARDIS BRVLII
FORO IVLIANI
EPIGRAMMA.
Quis neget esse deum celi terreque parentem
          Tam ferus est nemo qui neget esse deum
Ipse deus toto passim veneratur in orbe
          Diuersa petitur sed tamen ille via.
Barbarus hunc certa colit omnia lege monentem:
          Thura sacro nato spirituique negat.
Iactitat Ebreus se dohmata vera tenere:
          Et duce Mose dei se genus esse putat.
A christi populus qui nomen nomine sumpsit:
          Constanter trinum concinit esse deum.
Maximus imperio qui presidet æmilianus:
          Assidue christi remque decusque iuuat:
Querit (vt augusto fas talia querereregi:)
          Cur sectas summus totsinit esse deus.
Cur se non cunctis pariter mortalibus infert:
          Cur voluit duris multa latere notis.
Ordine Trittemius regi pater omnia pandit:
          Ille cucullati duxque decorque gregis.
De sancta quicunque fide dubitare solebas
          Hec lege: mox christi certus alumnus eris.


                    TELOS

[5] [Pages obviously out of sequence]

AD SERENISSI-
mum inuictissimumque orbis dominum Maximili-
anum Cesarem Ioannis Tritemij Abbatis
Peapolitani Liber octo Questio-
num. In nomine christi incipit

PARVI MANDATIS tuis Maximiliane Cesar inuictissime: & eas questiones octo quas mihi dudum ad celsitudinem tuam vocato in Castello Bopardiano proposuisti. qua potui breuitate absoluens: in hanc formam libelli consignaui Voluisti autem (si recte memini) vt quantum fieri potuit in earum solutione viam sequerer nature: propter eos qui credulitati minus concedunt. Quod mihi tamen non in omnibus possibile videbatur: pro eo quod materia questionum in plerisque locis theologicis potius quam naturalibus subiacebat principijs. Nam & si Christiana religio inter omnium mortalium sectas nature legibus vitinior & magis conformis habeatur & proxima: articuli tamen fidei nostre principales non omnes secundum viam nature communem sunt probabiles. Quod idea factum necessario credimus vt & fides locum habeat: & firma credulitas merito suo non careret. Medium itaque pro viribus iter disputationis de mandato ingressus, partim nature, partim quoque diuinarum sum vsus testimonio scripturarum. Enimuero que nos credere conuenit. humanis non sunt argumentationibus temere discutienda: quoniam vt sacer inquit gregorius Fides non habet meritum: cui humana ratio prebet experimentum. Cum timore igitur dei & reuerentia [6] intemerate religionis nostre christiane ita respondere ad propositas questiones institui: vt a diffinitionibus ecclesie romane nec ioco nec serio discedam. Vnde quicquid vel scripsi vnquam vel scriptutus sum: eius determinationi & iudicio totum volo esse subiectum.

DE FIDE ET IN-
tellectu. questio prima

PRima questio serenissime maiestatis tue ista fuit. Quare omnipotens deus credi a mortalibus voluit potibus: q~ue sciri & intelligi: eo videlicet modo cognitionis & intelligentie quo a sanctis angelis cognoscitur et intelligitur    ¶ Ad hanc questionem sacratissime maiestati tue ita coram positum respondisse me memini Qmnipotentes deus que est sine principio intellectus purus. sempiternus, et incommutabilis, supra omnem existens nobis cognoscibilem positionem: infinitis perfectionibus longe perfectior: sua sapientissima voluntate duos a principio intellectus ex nihilo creauit: angelicum videcliet [sic] & humanum. Angelicus in principio conditionis sui in omnium scibilium actu factus est: & omnia nouit. Humanus vero primo quidem in omnium potentia consistit: sed omnia ignorat. In fine autem per multas & continuas sursum actiones / similis euadet angelico: sciens & deum & omnia que ad cognitionem promisse cognitionis & intelligentie pertinent. Differunt autem intellectus angelicus & humanus / sicut duo quelibet opposita: vt actus scilicet & potentia: lux et tenebre: scientia et ignorantia: habitus & priuatio: principium et finis: immobile et mobile: substantia et accidens veritas et similitudo: natura et ars: sanitas et infirmitas: totum & pars. Est enim intellectus angelicus, vt actus, lux, scientia, habitus, principium, immobile, immediatum, simplex substantia [7] veritas, natura & totum. Humanus vero sicut potentia, tenebre ignorantia, priuatio, finis, mobile, mediatum, compositum, accidens, similitudo, ars et pars. Vnde quecunque angelico intellectui conueniunt a principio hec eadem in sunt humano a fine postea quae carnis sarcinam deposuerit: quoniam sicuti principium & natura perficit angelicum: ita finis & ars post multas tandem exercitationes sursum erigit humanum. Quo circa inter duos istos intellectus magna esta principio inequalitas. qui tamen in fine tandem equantur vbi tantus erit ab arte humanus: quantus a natura precessit angelicus. Vnde constat intellectum angelicum mox vt creatus fuit a principio sine vlla sui actione vel motu immobiliter substantialiterque & a natura nouisse omnia que intelligere potest: ac euasisse creatum in instanti omnium scientia plenum atque perfectum. Humanum vero quoniam in omnium ignorantia & priuatione creatus est. & pro sui exercitatione temporaliter destinatus in corpus oportet continua actione, motu & arte, in dei rerumque omnium noticiam peruenier: quem tandem equabit angelico finis potentiam eius commutans in actum: ipsumque de solo potente atque possibili exeuntem in essentiam: de vacuo efficiet plenum: de imperfecto perfectum: de priuato habentem de tenebroso lucidum: de nocturno diurnum: de lunari solarem: & de terreno celestem: quod fieri mente in corpore colligata non potest: sancto decente christophilo paulo. Quamdiu sumus in carne: peregrinamur a domino. Deum cognoscere: intellectus est puri, simplicis, atque perfecti: sed humanus intellectus quae diu moratur in corpore impurus est mixtus / in stabilis & imperfectus: & ob hoc cognitionis dei & rerum celestium sine fide omnium ignarus Vtriusque autem intellectus tam humani videlicet quae angelici est idem obiectum / summum illud videlicet incommutabile bonum, vnicum rerum principium deus: in quod naturali [8] cognitionis affectu recurrunt. Angelicus verosi comparetur humano est sicut natura ad artem: & vt simpliciter intellectus ad rationem. qui est disciplinarum principijs attiguus: ratio vero per principia ad conclusiones discurrit. Vnde manifestum est que angelicus immobiliter proprium apprehendit obiectum: ad quod humanus per medium angelicum post multas sui exercitationes sicut est dictum tandem aliquando discurrens sibi parat ascensum. Separatur autem intellectus humanus medio angelici cognitionis perfectione sui naturalis obiecti: fitque propterea necessario mobilis: per medium illius ad suum recurrens principium. Omnis enim motus de extremo per medium fit ad extremum: vbi vero nullum est medium: immediata iam sunt extrema & proxima, ac propter hoc immobilia. Intellectus autem humanus quasi tenebroso in carcere positus quandiu retinet~ in corpore, sensu & ratione mouetur ad intelligendum. quamuis confuse & imperfecte nimis: atque propterea medium inter se patitur & deum quem diximus angelicum maximum portans corpus destinate perfectionis impedimentum: sicut quidam sapientie amator dixit. Corpus quod corrumpitur aggrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Deum igitur nobis credere potius quae scire vel intelligere omnino necessarium fuit: propterea que penitus impossibile sit illam super diuinam & incircumscriptibilem maiestatem comprehendi a nobis qui nihil intelligimus sine ministerio sensuum & discursu rationis. Deus autem longe supra omnem positionem existens, nec sensibus mortalium nec rationi manet subiectus, quemadmodum ad mosen dixisse legitur. Non videbit me homo & viuet. Hinc quoque & diuus in q't euangelista ioannes Deum nemo vidit unquae. Nec mirum. Deus enim cum sit primus & sempiternus intellectus purissimus / simplicissimus, perfectissimus immobilis / creator incomprehensibilis / summis [9] & supra omnem positionem procul immensas & incircumscriptibilis: comprehendi ab humano intellectu non potuit qui est impurus, compositioni subiectus, imperfectus mobilis, creatus comprehensibilis / infimus, & sub mensura positionis constitutus. ¶ Ad eam vero questionem que ex prima videbatur oriri Vtrum deus cum sit omnipotens humano se intellectui quemadmodum angelico potuerit dare cognoscibilem. dico Deum omnia posse nemo sane mentis vnquam negauit. Ea vero que contradictionem implicant deum non posse dicimus: propterea que ordini sapientie contrariantur incommutabilis disponentis vniuersa: quemadmodum destructio constructioni totius non dubitatur esse contraria simul & si dixero penitus aduersa Necque enim decuit, neque fieri vllatenus potuit, vt deus ab intellectu humano: comprehenderetur quoniam si mortalis homo nature dictu deum comprehenderet immortalem: certe iam non homo, necque mortalis: sed angelus videretur esse dicendus: fieretque vel homo deo, vel deus homini comparandus. Quandiu enim intermediat angelicus intellectus: non potest humanus intelligere deum. Intermediat autem vsque ad mortem carnis: qua mens libertatem assecuta naturalem: euadet prorsus angelo equalis. Cernis iam credo imperator manifestum: que neque decuit neque possibile fuit vt intellectus humanus comprehenderet diuinum: creatus creantem: temporalis eternum: mutabilis incommutabilem: infirmus omnipotentem: cum finiti vt quidam philosophus ait nulla sit ad infinitum proportio. Est ergo necessarium mortalibus deum credere immortalem: quem nulla comprehendere manifesta possumus ratione. Quamuis ordo totius vniuersi prouidentem omnia declaret auctorem: & nihil preter ipsum sine principio intelligamus in esse productum: tamen quid et quomõ sit deus mens capere non potest humana: [10] quoniam cum longe sit supra omnia que nos de ipso possumus intelligere / aut quiscumque mortalis: procul extra & supra omnem est positionem vt sacer dyonisius inquit. Quippe qui neque anima est, neque sensus: neque imaginationem aut opinionem: aut rationem, aut intelligentiam habet: neque ratio est. neque intelligentia: neque dicitur, neque intelligitur. Neque numerus est, neque multitudo, neque ordo, neque magnitudo, neque paruitas, neque equalitas, neque similitudo, neque dissimilitudo, neque stat, neque mouetur, neque agit quietem, neque virtutem habet, neque virtus est, neque lux est, neque viuit, neque vita est, neque substantia est, neque seculum, neque tempus, neque tactus est ipsius spiritalis, neque forma, neque veritas est, neque regnum neque sapientia, neque vnum, neque vnitas, neque deitas, aut bonitas, neque spiritus est, quantum scire ipsi possumus. Neque filii neque patris est denominatio: neque aliud aliquid ex his q~ nobis aut alteri cui quam in mundo est cognitum. Neque aliquid eorum est que non sunt: neque eorum que sunt. Neque ea que sunt illum sciunt sicuti ipse est. Neque sermo ipsius est, neque nomen neque scientia: neque tenebre neque lux est, neque error neque ℣itas: neque est ipsius vlla omnino positio, neque ablatio. Nam & super omnem positionem est perfecta & singularis omnium causa. Et super omnem ablationem excellentia ipsius est, illius videlicet qui simpliciter absolutus ab omnibus & super omnia est. Dicimus itaque Dyonisius inquit vt omnium causa super cuncta cum sit, neque sine substantia neque sine vita est: neque ratione neque mente caret: neque corpus est neque figura neque species, neque qualitatem aut quantitatem aut molem habet. Neque in loco est, neque cernitur, neque tactum sensibilem habet, neque sensit neque sensibilis est: neque temeritati aut perturbationi est obnoxia carnalibus agitata passionibus. Neque inualida est sensibilibus subiecta casibus: neque indigua [sic] luminis est neque immutationem [11] aut corruptionem seu diuisionem siue fluxum admittit: neque aliud quicquam sensibilium aut est aut habet. Vnde cum sit longe super omnem positionem excellens a supposita non potuit comprehendi creatura que sensibus vtitur necessario ad intelligendum: sicut verum peripateticus dixit: nihil nostro esse in intellectu: nisi prius fuerit in sensu. Deus ergo qui mortalium sensibus non est subiectus: intellectum procul excedit humanum, qui secundum positionem affirmantem veraciter est omnino in omnibus: & secundum ablationem negantem, quo propius acceditur nihil est omnium que cognitioni mortalium subijciuntur. Enimuero cum sit super omnia: nihil eorum esse potest que illi sunt subiecta. Propterea pulchre similitudinem dedit empedocles dicens. Deus est sphera cuius centrum vbique: circumferentia nusquam. Erigat se nunc quantum potest intellectus humanus: et qui deum comprehendere nititur: huius imaginate centrum sphere simul ac nusquam terminantem circumferentiam recte intelligens comprehendat. Que si hanc intelligerepropositionem similitudinis proprie non sufficit: super omnem positionem existentem dei essentiam quare inuestigare contendit? Cusani quondam presbiteri ecclesie romane cardinalis commosellani mei viri temporibus illis doctissimi, aliam de deo similitudinem te Cesar inuictissie non tedeat audire qui dicit. Deus est infinite longitudinis linea recta: que circulum facit. Videamus nunc igitur. Si linea est recta, quomodo circulum facit? Que si facit circulum: quomodo recta? Sunt enim circulus & linea recta naturaliter opposita. Verumtamen infinite longitudinis linea cum neque principium habeat neque finem: circulum necessario facit: quamuis non curua sed recta proponatur imaginanda. Cum ergo deus sit infinitus, maximus sine quantitate: optimus sine qualitate: omnia in omnibus sine circumscriptione: supra omnia sine excludente positione: [12] non fuit poſſibile quod ab intellectu circumſcriptibili humano qui sensuum ministerio vtitur ad intelligendum comprehenderetur: & quod ei promittitur purificato tandem in patria: confuso & impuro concederetur in via. Postea vero quam mens nostra carne tandem solicta ad centrum suum quod deus est munda, simplex pura, perfecta & consummata euaserit, angelis parens effecti deum perfecte cognoscemus & omnia: quemadmodum et sanctus christophylus ad corinthios dicit. Videmus nunc per speculum & in enigmate: tunc autem facie ad faciem. Id circo diximus angelicum intellectum nature ductu suo principio immobiliter adherentem, quia actus & habitus est purus, qui cum sit conditione naturaliter simplex, compositionis nullo potest impediri commertio. Humanus vero intellectus quod iam sufficienter constat esse declaratum, cum sit potentia & priuatio, propter corporis sui commercium impurus, eo quidem vsque perfecto retardatur ab actu quo vsque tandem carne solutus: in consortium similitudinis transierit angelorum: tunc primu ad veram dei agnitionem admittendus. Que si interea fidei christiane presenti, ac diuine cognitioni future, necessarius ad salutem comparetur affectus amoris: eadem cum sanctis angelis beatitudo sempiterna dei cultoribus preparata donabitur. Sin autem deprauata mens nimio carnis sue commertio dei amorem contempserit: euadet quidem intellectus argastulo resolutus ad mensuram sibi ex natura competentem cognitione sublimis: sed erit tanto miserior, quanto ex mala voluntate demonibus inuenitur esse similior. Solutionem itaque preposite questionis vt licuit conclusurus: dico non esse possibile que omnipotens deus perfecte intelligatur a nobis quandiu mortales in carne versamur.

[3]

DE FIDE NECES-
saria ad salutem: Questio Secunda.

[Pages obviously out of sequence]

Secunda inuicte maiestatis tue questio ista fuit. Cum pars orbis parua legibus hodie fidei sit subiecta christiane: Vtrum plurimorum opinio illa sine iniuria veritatis videatur admittenda qui existimant vnumquemque in sua religione quam credit esse veram atque salutarem, vnius dei cultorem extra fidem christianam & sine baptismate posse saluari: modo nihil constet de religione christi. ¶ Ad hanc questionem rñdere simpliciter iuxta intentionem vulgarem iudicaui superfluum cum sciam hodie multos inter christianos quas impia pietas pro salute hominum perditorum in deum facit esse crudeles. Sed quia iuste considerationis causa serenissimam celsitudinem tuam vt ista quereres excitauit: non quia nescias quid sit in hac positione catholice tenendum: sed vt haberes quod veritatem obijcias impugnantibus quantum potero breuiter ad interrogata respondebo. Si extra fidem christianam quisquam saluari posset. christus omnipotentis dei filius superfluo et sine causa videretur homo factus. Nam si extra christum est salus: non est saluator omnium christus. Verum quia dei vnigenitum filium pro salute humani generis, nasci hominem in mundo, pati, mori, & resurgere tercia die secundum scripturas oportuit: non frusta neque superfluo, neque sine causa in hunc mundum venit. Quod cum ita sit, quisquis extra fidem christi saluari quempiam posse asserit, non christianum sed aduersarium se fidei ac christi desertorem ostendit. Quicunque enim non credit in christum filium dei: frustra salutem sibi pollicetur eternam. Nam ipse qui veritas est Iesum christus in sancto Euangelio dicit. Qui non crediderit: condemnabitur. Et iterum. Qui non credit, iam iudicatus est: quia non credit [4] in nomine vnigeniti filij dei. Et rursus pauca subiungit dicens. Qui credit in filium habet vitam eternam: qui autem incredulus est filio non videbit vitam: sed ira dei manet super eum. Sanctus quoque christophylus ait. Sine fide impossibile est placere deo. Aperta est nunc omnibus in christum veraciter credentibus proposite questionis solutio quia per ipsum saluatorem mundi est salus: & quicunque non credit in eum: saluus esse non potest. Nec licet christiano terminos religionis sue quouis modo excedere: vt hanc questionem aliter quam christus docuit presumat enucleare. Quisquis vero hanc fidei normam contrarium asserendo egreditur: que non recte sentiat de christo saluatore fidelium / manifeste demonstratur. Vult enim christum declarare mendacem: quicunque alicui extra christum pollicetur salutem. Nos autem sacratissimis euangelij confirmati sanctionibus firmiter credimus er indubitanter pronunciamus, neminem extra fidem christi posse saluari: quantumlibet vnum colat deum quantumlibet sanctem vel iuste viuat: quantumlibet religioni sue paterne vel alteri confidat. Christus est salus: & extra fidem christianam nemo saluabitur. Ad quid enim christus dei filius mori pro mundi peccatis voluit: si vnusquisque extra fidem eius in sua traditione paterna saluari potuisset? Impossibile fuit ab origine mundi post lapsum generis humani quem piam aliter quam in sanguine domini nostri Iesu christi ad vitam saluari eternam. Quid enim que maior pars homimum [sic] extra fidem Iesu hodie manet? Nonne ipse saluator mundi dudum in sancto euangelio predixit: quoniam multi sunt vocati pauci vero electi? Et iterum dicit. Intrate per angustam portam. quoniam lata est porta & speciosa est via quae ducit ad perditionem: & multi sunt qui intrant per eam. Quid pictamus deo salus nostra conducere potest: que bonorum nostrorum non indiget? Siue enim multi saluentur, siue damnentur, deus ipse omnium incommutabilis est dominus nihil ei accedit si omnes saluentur: nihil [13] deficit si totus pereat mundus. Est infallibilis ordo diuine prouidentie / maiestatis: qui damnandos non minus complectitur: quam saluandos singulos videlicet & vniuersos. Nemo certe damnandorum patitur iniuriam: quoniam sicut in primo homine cecidimus omnes: ita nemo saluatur nisi in sanguine Iesu christi per misericordiam: & nemo damnatur nisi in perfidia sua & de merito per iusticiam.

Ex premissis alia suborint non parue difficultatis questio: quam curiositas hominum de fide christi recte sentientibus consueuit obijcere. Quare omnipotens deus cum sit iustus et misericors tot milia hominum creare non desinit: quos damnandos certissime precognouit? Quare non parcit miseris & quos declinaturos prenouit ad malum: in tanta multitudine non produceret in interitum? Melius enim videretur non esse quam male esse. ¶ Ad hanc questionem ille respondeat: si quis dei se consiliarium putat. Quis ego sum vt causam diuine voluntatis edisseram. Omnia enim quecumque voluit dñs fecit in celo & in terra: & non est qui voluntati eius possit resistere. Hinc dicit quidam vir sapiens ad deum. Quis tibi imputabit: si perierint nationes quas tu fecisti? Constituit omnipotens vicissitudinis ordinem rebus: quem nulla vnquam plenitudine mutationis reuocabit. Quemadmodum enim permittit solem suum oriri super bonos & malos: ita vsque in finem seculi homines concipi, nasci, & crescere sinit pios & impios. Non sunt in deo cogitationes hominum: neque mutat consilium ex tempore: sed incommutabilis cum sit ac sempiternus: omnia simul & semel volens ac semper ab eterno inuariabiliter preordinauit. Semel loquitur deus testante sacra scriptura & non addit: quoniam quicquid vult immobiliter vult & nullam recipit commutationem. Vt ergo nascantur homines boni & mali: pij & impij, fideles & perfidi, peccatores & sancti: saluandi & damnandi, iustissima ratione [14] deus permittit: qui hunc ordinem rebus omnibus tribuit. Nihil deo perit: qui omnium est dominus, & non minus malorum quam bonorum hominum atque spirituum / corroboratum vbique tenet imperium. Christus Iesus ex deo patre deus sine tempore, & ex virgine homo in tempore mediator constitutus dei & hominum ipse est per quem accessum habemus ad deum, ipse est saluator omnium fidelium: de quo male sentit, qui sine fide christiana, quem / piam posse saluari temere concedit. Omnipotentia dei respicit ordinem rerum quem constituit secundum: cuius inuiolabilem seriem rectitudinis nemo sine fide christi saluabitur: nemo qui non credit in dei filium iustificatur. Vana igitur atque stultissima pietate mouentur qui aliquem extra fidem christi in toto mundo & qualibet secta putant esse saluandum: cum sit eius sententie manifeste contrarium. Audiant ipsum saluatorem iterum in euangelio dicentem. Nemo venit ad patrem nisi per me. Ego enim sum via veritas & vita. Si nemo venit ad patrem nisi per filium: nemo certe saluabitur nisi per ipsum. Quis iudeum saluabit atque paganum: cum nemo saluari possit nisi per christum? Christus autem illos dumtaxat indubitanter saluabit: qui corde, sermone, & opere credunt in eum. Non saluabit iudeum, non sarracenum, non paganum, non alium quemlibet infidelem, quia non credunt in ipsum, sed eius doctrinam despiciunt: fidem contemnunt, & sanctum nomen eius blasphemantes tota die vilipendunt. Ipse namque in euangelio dixit. Qui me erubuerit & meos sermones: & ego erunescam eum coram patre meo, et sanctis angelis eius. Dicite mihi nunc qui christum colitis & aliquem in sua secta quam veram putat extra fidem christianam posse saluari contenditis. Euangelium christi verum creditis an falsum? Si verum quare vos sentitis illi contrarium? Christus enim dicit: qui non crediderit in filium dei: ira dei manet [15] super eum: & iam iudicatus est & condemnabitur. & quia nemo venit ad patrem nisi per me. Vos autem nescio qua temeritate seducti contrarium ingeritis, dicentes hominem extra fidem christi / in religione sua paterna quam credit esse veram & deo placere confidentem: vel secundum legem nature innocenter viuentem: & presertim cum de fide christi forsitan nihil audierit vnquam: in sua confidentia esse saluandum. Hoc christus non dixit: sed qui crediderit in vnigenitum filium dei saluabitur: qui vero non crediderit condemnabitur. Neminem excepit: nullam conditionem admisit: quam qui pro omnibus venerat pati: per solam fidem omnium prouiderat saluti. Si fides in saluatorem defuerit, iam nulla confidentia incredulum saluabit. Dixit enim sanctus presul Augustinus de fide ad petrum. Firmissime tene: & nullatenus dubites, non solum omnes paganos / sed etiam omnes iudeos hereticos, atque scismaticos: qui extra ecclesiam catholicam presentem finiunt vitam / in ignem eternim ituros: qui paratus est diabolo / et angelis eius. Cernitis nunc quo vos stulta commiseratio trahat: qui deum humanis legibus metientes vt in cunctus faciatis misericordem eius vnigenitum filium dominum & saluatorem nostrum Iesum christum non timetis iudicare mendacem. Sed christus verax est qui non credentes in eum dicit esse damnandos: vos autem temerarii atque mendaces / qui extra fidem eius quempiam posse saluari confiditis. Qui veratiter credit in Christum: neminem prorsus extra vnitatem ecclesie Christianorum catholicam patitur dici saluandum. Contrarium quisquis dixerit: que verus & bonus christianus non sit ostendit. Hec est enim catholice traditionis inuiolabilis sententia: quam ipse dominus Iesus dei filius in sancto euangelio diffiniuit: neminem videlicet extra fidem eius saluandum, quam epse instituit, docuit, & proprio sanguine confirmauit. Quisquis ergo saluandum hominem in qualibet secta extra fidem Iesu [16] Christi affirmauerit, vel in corde suo crediderit, non est bonus christianus: sed potium apostata & anthichristi discipulus: cum quo nisi respiscat se nouerit apud inferos perpetuo cruciandum. Anthichristus enim est non christianus: qui non credentem in dominum iesum sine saluatore dicit esse saluandum. Nemo igitur sapientissime Cesar in conspectu maiestatis tue compareat: nemo te sibi adherentem sentiat: qui homines extra fidem Iesu christi saluandos putat Omnis enim qui aliquem saluandum extra christi fidem crediderit: et christum & euangelium eius abnegauit. Quod vero damnandos omnes qui non sunt christiani dicimus: non crudelitatis sed vere pietatis indicium est. Prestat enim veritati firmiter credere: quae homini mendaciter consentire. Que omnes iudei, pagani / gentiles, sarraceni scismatici / heretici & infideles absque dubio in eternum sint damnandi cum demonibus: sanctorum testatur ecclesia: que non aliunde quam ex christi sermonibus hanc sumpsit & confirmauit sententiam. Sic enim dixit. Qui credit in filium. habet vitam eternam: per quod fide & opere boni designantur christiani. Qui autem incredulus est filio: non videbit vitam. sed ira dei manet super eum. Hic omnes denotantur iudei, pagani / sarraceni / gentiles & quicunque non credunt in dominum nostrum Iesu christum. De scismaticis vero et hereticis manifesta est christi sententia in euangelio dicentis. Qui ecclesiam audire noluerit: sit tibi sicut ethnicus & publicanus. Ethnici sunt gentiles / & publicani manifesti & publici peccatores: de quorum damnatione certissima, sanctorum non dubitat ecclesia. Quis enim christianorum gentiles & enormes peccatores manifestosque dubitauerit esse damnandos? Cum ergo scismatici & heretici omnes sanctorum contemnant ecclesiam, gentilibus & publicanis damnandis per suis delictis & demeritis rectissime dicuntur similes: & penas sempiterne damnationis [17] cum eis iuste subibunt equales. Ecce quos christi saluatoris iusta damnauit sententia: hominum stultum commiseratio: ne dicam crudelitas impias saluandos esse presumit? Cupiunt in homines perditos esse misericordes: et non verentur in deum se exhibere crudeles. Quos ille per iusticiam deputauit ad mortem: isti presumptione pessima reuocandos asserunt ad vitam. Non est bonum nec vtile christiano: siue serio siue ioco contradicere christo. Impius est non christianus: quuisquis infideles dicit esse saluandos. Adam primo homine pereunte peccauimus omnes & ira dei super totum genus manebat humanum: ab origine mundi vsque ad christum. Venit christus de virgine natus, qui deus et homo innocens a peccato: mortem crucis voluntarie subiuit: & inter deum & hominem mediator factus: iram culpe originalis ab his qui credunt in eum remouit Sic enim dicit: Qui credit in vnigenitum dei filium. habet vitam eternam. Qui autem incredulus est filio non videbit vitam: sed ira dei manet super eum. Enimuero sine fide Iesu christi nemo saluabitur: quantumlibet iuste & sancte viuere in sua religione videatur. Omnipotens etenim deus sine baptismate materiali potest saluare credentem: sed non potest sine fide saluum facere negantem. Nemo saluatur inuictus: quia nemo credit nisi voluntarius. Nouit enim dominus qui sunt eius / quoniam credentes in filium saluat per penitentiam incredulos vero condemnat per iusticie equitatem.

¶ Hinc interclusa pulsauit animum questio noua. Quid de infantibus et fatuis non credentium paganorum & iudeorum sit sentiendum. Ad quam breuiter respondendum. Sicuti infantes christianorum in fide parentur baptisati saluantur: ita pueri omnium infidelium non baptisati in parentur perfidia damnabuntur. Similis est de fatuis vtriusque religionis sententia: vt quemadmodum christianorum baptisatos fatuos indubitanter saluandos credimus: ita non credentium damnandos sine dubio dicamus. [18] Rursum hic queritur quid de illis sit hominibus catholice sentiendum, qui nouiter repertas in mari magno insulas de quibus apud cosmographos veteres nulla sit mentio inhabitant: & nihil vnquam sicut informati sumus de christiana religione penitus audiuerunt. Breuis & proscriptis ad omnia conformis datue responsio, quoniam veritas neminem a damnatione non credentem penitus excepit: non insulanum: non orbi nostro contiguum: non alium quemquam, siue prope siue remote morantem: sed indifferenter & sine diffinition personarum conclusit dicens. Qui crediderit & baptisatus fuerit saluus erit: qui vero non crediderit condemnabitur: & ira dei manet super eum Quis remouet iram dei ab homine: nisi dominus noster Iesus christus qui mediator est dei & dominum? Quo medio, nisi per fidem formatam in ipsum qui mortem gustauit innocens? Cum ergo sine fide nemo saluetur: non possumus ignorantibus christum polliceri salutem: quos constat in eum non habere fidei pietatem. Necessario itaque dicemus omnes esse damnandos qui non credunt in filium dei: siue auditum habeant de illo: siue illum penitus ignorent. Vnum vero concedimus quoniam si qui inter eos qui christum ignorant secundum legem nature bene vixerunt. vnum deum inuocantes, etiam si aliquando peccauerint modo penitentiam ante mortem egissent minus grauiter damnatos aut damnandos: quam illi qui vel christum audientes contemnunt, vel inter vtrosque male ac sordide vixerunt. Iustus enim est deus qui nulli facit in iuriam: sed reddit vnicuique secundum opera sua. Manet autem ira dei super omnez qui non credit in vnigenitum filium eius propter primi homines peccatum originale: a quo nemo iustificatur nisi per fidem & baptisma domini & saluatoris nostri Iesu christi. Originale vero peccatum si fuerit in homine solum sicut in paruulis nisi remoueatur per christum damnat habentem ad penam damni duntaxat: qua videlicet arcetur [19] a visione dei et fruitione felicitatis sanctorum in eternum. Adultus vero qui mortaliter peccat duplici pena post mortem punietur / damni videlicet & sensus: vt & deum non videat, & penas ignis iehen ne sine fine sentiens numquam euadat. Iudei autem & sarraceni ac reliqui omnes qui fidem christi audientes contemnut / ad penam damni & sensus vtramque sine dubio damnantur: siue ad legem nature viuant alioquin innocenter siue contratium. Inter illos vero qui auditum numquamque habuerunt de christo: si qui ad legen nature vsque ad mortem viuerent innocentes: non puto causam prebuisse qua dicantur vel credantur ad penam sensus damnandi: quamuis dei visione quam damni penam appellauere theologi priuentur in eternum. Nemo enim dei patris omnipotentis intuebitur faciem: nisi fuerit per fidem in christo renatus. ¶ Iam nunc in eos concludamus sententiam: qui nobis ista secundum christi doctrinam catholice asserentibus, fatua consideratione obiiciunt. ad quid omnipotens deus cum summe sit bonus tot milia hominum creare voluit: quos ab eterno praesciuit esse damnandos? Nam si comparatio christianorum fiat ad infideles: vicesima pars hominum totius mundi vix hodie credit in dominum nostrum Iesum christum. Huius questionis immensa curiositas multos sepe pulsauit: quorum se fides in christum esset firma & feruens in eis amore deuotio: tam inconsueta & ardua non quererent. Quis enim tante vel doctrine vel sanctitatis homo reperitur inter mortales: vt preter ipsum deum causam nobis aperiat diuine voluntatis? Causa enim voluntatis dei est incomprehensibilis: quoniam ipse causa est sue rectissime voluntatis. Ordo sempiternus inuiolabilis: & sicut in superioribus dixi, deus nulli facit iniuriam. Nonne cum iudicaret deus vniuersale diluuium super terram: octo homines in arch dumtaxat saluati sunt: ceteri omnes aquarum inundatione perierunt. Causa pereundi fuit peccaum vt ℣o crearentur non fuit alia causa quam incircumscriptibilis bonitas dei. Que pauci saluantur pereuntinus multis. precessit figura mysterium: & archa noe Christiane fidei [20] sacramentum. Quoniam quidem sicut extra noe archam omnes in diluuio perierunt: ita nunc omnes qui sunt extra vnitatem catholice ecclesie christianorum sine dubio in eternum peribunt in peccatis suis, tam iudei quam pagani, heretici simul atque scismatici. Iusticia dei damnat: quos bonotas creauit. Misericordia vero saluat: quos gratia confirmauit: quia vt dicit sanctus apostulus. non est volentis neque currentis: sed miserentis dei: quoniam cuius vult miseretur: & quem vult indurat. Recte pensiculemus humani libertatem arbitrii: & iustam sciemus voluntatem dei.

DE MIRACVLIS
Infidelium. Questio Tercia.

TErtia serenissime maiestatis tue questio fuit. Si nemo extra fidem saluatur vnde miracula infidelibus: quem fieri stupenda etiam apud incredulos multorum relatione cognouimus.

¶ Huius questionis vt mihi videtur non erit difficilis solutio: si & scripturis fidem: & naturalibus anime viribus necessariam adhibeamus considerationem. Est autem miraculum accidens nouum & insolitum: quod preter consuetudinem euenit: & homines in admirationem trahit. Vnde aliter boni christiani: aliter mali: atque aliter infideles miracula faciunt Boni quidem christiani miracula faciunt per publicam iusticiam: mali vero per publice iusticie signa: sed infideles per priuatos cum demonibus contractus / implicitos vide licet siue explicitos. De bonis quidem dixit in sancto euangelio dominus. Signa autem eos qui crediderint hec sequentur. In nomine meo demonia eijcient: linguis loquentur nouis serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint non eos nocebit. Super egros manus imponent: & bene habebunt. De malis vero christianis miracula in nomine Iesu christi [21] facientibus ita scriptum in euangelio legimus Multi dicent mihi in illa die. Domine domine non ne in nomine tuo prophetauimus & in nomine tuo demonia eiecimus: & in nomine tuo virtutes multas fecimus. Et tunc confitebor illis. quia numquamque noui vos: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem Extra vero ecclesiam dei vbi nomen domini nostri Iesu christi non inuocatur si qua fiunt preter nature vel artis humane consuetudinem miranda, demonum cooperatione fieri bonus nemo dubitat christianus. Et huiuscemodi opera serenitas tua Cesarea miranda potius dicenda ℣tutis discretione censet quam miracula. Et non discedit a ratione hec sententia veritatis: quatenus inter prodigia lucis & tenebrarum. necessaria discretio haberet? Quatuor mirandorum effectores inuenio: sed vnicum qui vera facit miracula deum principaliter vt causam omnium bonorum recognosco. Quo circa primus & maximus omnium effector mirabilium deus est: qui totum signis / miraculis atque virtutibus mundum implens illustrauit: cui reliquorum nullus est comparandus qui creauit celum & terram / mare et omnia que in eis sunt: qui solus est omnipotens iustus sanctus & rectus: bonus / incomprehensibilis maximus / gloriosus / immensus & sempiternus. Eius inferiora cetera sunt omnia: quoniam quicquid in hoc mundo mirabiliter potest contingere: minus est certe quam ipse totus mundus, quem ipse potuit ex nihilo creare. Omne quoque miraculum quod fieri per hominem potest minus est homine ipso: quem deus creator omnium ad imaginem et similitudinem suam ab initio formauit. Et quamuis miracula dei visibilium naturarum inter mortales assiduitate videndi iam pene vilescant: tamen si ea sapienter intueamur: maiora & rariora inusitationis cunctis apparebunt. Modus autem in deo faciendi miracula, est voluntas incommutabilis dei / que cum sit omnipotens facit omnia quecunque voluerit in celo et in terra. Ipse enim dixit & facta [22] sunt: ipse mandauit & creata sunt. Voluntas dei ordinata est & sempiterna: propterea miracula eius ceteris in comparabiliter sunt maiora. Cunctis enim huius mundi miraculis maius est quod cernimus totum vniuersum: & quicquid continetur in eo dei voluntate creatum. Operatur omnia diuina voluntas incommutabilis perseuerans / quem & principio cater & fine: sed quicquid vult deus semper vult: quia cum idem sit apud eum & velle & posse. non est penes incommutabilem laborare. Vnde cuncta miracula vniuersalia que conditor facit vniuersorum & bonis & malis spectanda exhibuit: atque post generalia que iam vsu viluerunt apud mortales: in singulis pene creaturis infinita quoque specialiter miranda demonstrauit. ¶ Secundus miraculorum effector bonus est angelus: qui miranda plerumque mortalibus tam ℣tute naturali quam diuina potestate operatur. Mittuntur enim beatissimi illi spiritus ordinatione diuina in ministerium fidelibus: qui & bonis & malis ea quae sunt nature beneficia prestant: solis aût credentibus in deum & dominum norstrum Iesum christum dona gratie salutaris administrant. Vnde non est dubium ea miracula que fiunt inuocatione diuini nominis in ecclesia sctorum. ministerio & cooperatione ipsorum exihiberi. Sed miranda infidelium si qua vel hodie fiunt vel olim facta leguntur: aut conficta aut ementita sunt: aut de monum ludificatione patrantur. Non enim fieri potest vt ministerio bonorum angelorum infideles quicque miracula faciant: quem vbi christus iesus dei filius non creditur: nulla gratie signa per bonus spiritus impijs & reprobis hominibus exhibentur Enimuero cum sint in errore false religionis abstinati: si quid miraculi fuerint in sua estimatione assecuti: per ministerium fieri demonum nullatenus ê dubitandum. Nam cum sint bonis angelis omnino dissimiles, nullam eorum assequuntur familiaritatem. Nullus autem contemptor fidei christiane deo placere potest: sed quisquis omnipotenti [23] deo displicere conuincitur: familiaritate sanctorum angelorum procul dubio priuatur. Per hoc tamen non retractamus omnem hominem bono alicui spiritui esse commissum: cuius ministerio etiam si sit in credulus dei filio. beneficia nature suscipiat: quamuis ad dona gratie non pertingat His vero qui credunt in dominum nostrum Iesum christum non solum nature beneficia conferunt etiam gratie munera ministrant. Manifestum est ergo que si qua fiunt apud infideles miracula / non dei munere / neque sanctorum ministerio angelorum fieri poterunt: cum extra vnitatem ecclesie omnes sint positi: er signa per iusticiam publicam ab impijs nequeant operari. Deus etenim sicut dictum est iram suam originalem ab homine non remouet nisi per fidem Iesu christi: sed omnis qui incredulus est dei filio / non videbit vitam eternam / sed ira dei manet super eum. Omnis ergo super quem manet ira dei deo placere non poterit: & ideo si qua ad eius preces fiunt miranda, non dei virtute nec angelorum ministerio: sed demonum potius suppositione credantur actitata. ¶ Tertius mirandorum effector est diabolus: qui quasi simea imitari gliscit quodcunque viderit / & mentes hominum maxime infidelium varijs illusionibus decipit: & sibi credentes quadam miraculorum similitudine seducit. Neque enim difficile iudico demonibus sensus Iudificare posse hominum: quos constat natura cunctis mortalibus conditos subtiliores. Scire aût cogitationes mortalium nisi coniectura quadam non possunt: cum videlicet interiora nostra quibusdam signis facimus manifesta. Demones futura prenunciant: & aliquando vera dicunt: aliquando decipiuntur coniecturantes & fallunt. Ab initio mundi rem antecedentia / quedam signa nouerunt: quorum experientia & vsu / verum quod futurum est nonnuncumque prenuntiant: quoniam cum nota sibi rem precedentua signa viderint / statim quid in cogitatione sit hominis conijciunt. Sepius tamen fallunt: quoniam falluntur & ipsi. Cum enim de aliquo [24] interrogantur negocio quod nesciunt: quemadmodum si nuncius procul emissus cito / vel quo die sit reuersurus. statim in ictu oculi peruenient in eum locum vbi illum esse nouerunt: quem cum viderint iam inchoasse iter ad reuertem dum deitas studiose numerant: & subito reuersi ad interrogantem. certo absentem die confirmant esse venturum. Que si ille aut moram in via traxerit: aut aliorsum declinauerit: certe demones / iudicio suo deceptos iam / necesse est falli. Libenter se vaticinijs immiscent. et satis promptuli sunt ad predicendum futura hominibus honoris & estimationis gratia: quoniam haberi admiratione digni maxime cupiunt: honores diuinos appetunt: & timeri a mortalibus valde concupiscunt. Quemadmodum pueri in abdito latitantes aut discurrentes laruati subito erumpentes de latibulus suis coeuos nil tale suspicantes ex inopinato terrore concutiunt, & rursus ne cognoscantur se iterum abscondunt: qui cum nescientes territos considerant: quasi magnum ex hoc videantur assecuti honorem gloriantur. Horum demones quidam exemplo terre magis affixi, & qui circa homines versantur nimis inquieti / quos veteres appellauere bacuceos homines / noctibus territant: & nihil magis q~que estimationem diuinitatis a mortalibus querunt. Vnde & coram his cum quibus ratione similitudinis esse permittuntur varias ludificationes non nuncumque faciaunt: et se terribiles in mentibus pro vt casus dederit offendunt Quotiens possunt humani similitudinem corporis libenter induunt: sed non semper conueniuentem aeris materiam vnde vestiantur inueniunt. Proptera sepius apparent apparent monstrousi si & horribiles: quoniam congruos vel humores vel vapores ad perfectionem optate apparentie non habuerunt. Quanto autem magis terrenis affixi sunt mansionibus: tanto ex casu ad materiam facti sunt obtusiores. Vnde propter ignorantiam. quam inobedientia contraxerunt predictiones demonum frequenter [25] sunt false: licet diuina permissione aliquando etiam verificentur. Nam vt sanctissimus ille ioannes chrysostomus inquit, concessum est diabolo interdum veritatem dicere: vt mendatium suum rara veritate commendet: quia si nunquam diceret verum. neminem posset decipere: et nequecquam ad temptandum sufficeret eius seductio. Mirandum igitur non est si demones hominibus infidelibus aliqñ vera videantur predicere: qui vaticinia in idolis quandam gentilibus poterant exhibere. Neque mirandum si curam quandoque prestent infirmantibus. cum naturas nouerint omnium herbarum: seque facilime applicare possint egrotis: & vel auferre morbos quos prius intulerunt: vel sensibus ad tempus subtrahere quos casus inflixit. Vtitur enim omnipotens deus iure imperatorie maiestatis vniuersorum. etiam demonum ministerio tam ad probationem fidelium quae ad vindictam impiorum. Qui cum sint affectione peruersi & in sua rebellione obstinati atque superbi: diuinas estimationes & honores maxime cupiunt: & propterea inuocationibus infidelium quas ad deos suos effundere solent: quasi ipsi sint dij libenter occurrunt. Mortuos quoque apud infideles resuscitare videntur ad vitam: & curiosis hominibus miranda ostendunt: vt eos in errore pristino quasi miraculis consumatos reddant omnino pretinaces. Mortuos tamen vere non suscitant, sed hominum sensus varie decipiunt: quoniam quidem aut ipsi cadauero mortuorum ingressi ad tempus illa circumferunt tancunque viua: aut illis in locum remotiorem subductis, aliquod in specie vita defuncti simulachrum intuentibus exhibent videndum: sicut nos quorundam experientia hominum informauit. Manifestum credimus demones omnia posse ostendere in falsa quadam similitudine: quecunque sancti faciunt miracula in veritate. Omnia demonum miracula aut sunt fantasmata: aut naturali quadam industria facta. Nam si homines in ocultoribus nature [26] mysterijs experti, quadam obstrusa ceteris applicatione materie ad formam inconsuetos & mirandos producunt effectus: sicuti ex rore celi naturales formare anguillas, ex vitulinis carnibus apes: ex quibusdam radicibus herbarum serpentes: & his multa similia ne dicam maiora. sicut nos inplerisque probatio fecit expertos: quis neget demones subtiliores nature & maiores experientie plura posse operari naturaliter miranda: que nulli hominum sunt manifesta. ¶ Quartus vero miraculorum operator est homo: qui quatuor modis operatur miranda: que nescientibus vel causam cel modum non videntur humana. Et primo quidem inuocatione diuini nominis: quando in fide domino nostri Iesu christi concurrit meritum accepte sctîtatis. Quoquidem modo sancti apostoli & imitatores eorum / virtute dei simul & merito sanctitatis in vnitate fidei miracula fecerunt. Sed isto modo facere miracula infideles nequeunt: qui necessarium iter fidei ad salutem non incedunt. Nam & si vnum plerique eorum credunt in deum: quia tamen credere in mediatorem dei et hominum renuunt: a dei misericordia procul valde excesserunt. Omnia vero promittente sancto euangelio credentibus in deum & dominum nostrum Iesum christum sunt possibilia: his videlicet qui fidem rectam sanctis quoque decorant operibus. Enimuero quemadmodum sine fide impossibile est placere deo: ita etiam fides sine operibus mortua est. Omnia namque concedert nobis omnipotens deus que in fide christi petimus: si faceremus omnia secundum fidem que debemus. Credere firmiter et operare fideliter. & impetrabis omnia semper. ¶ Secundo facit miracula homo similitudine angelice puritatis Quanto enim mens nostra in fide Iesu christi confirmata per dilectionem purior euaserit: tanto sanctis angelis effecta similior, eorum familiaritatem maiorem asseq~tur. Quisquis autem sanctorum angelorum omnimodam familiaritatem assecutus fuerit: cum voluerit in miraculis deo largiente choruscahit. [27] Reuelant enim sancti angeli hominibus puris et in dei amore feruentibus archana ceteris abscondita: & multa faciunt eis mandato creatorus manifesta. Nam prope est dominus inuocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet dominus: & deprecatones eorum exaudiet: et saluos faciet eos. Quisquis enim per gratiam cum christo vnicus est: angelorum crebra visitatione reficitur: sepius cum necessitas expostulat eorum ministerio signis & virtutibus illustratur Hinc est que etiam varijs depressi languoribus ad suffragia sctorum se cumferunt: & promissa domini reuoluentes animo quod suis meritis nequeunt alienis consequuntur. Quorum in fide christi sanctam deuotio salutem domino percipit: quem & puritate adiuta conscientie proprie & suffulta merito sanctitatis aliene in spem certam non temere consurgit. fiunt autem in ecclesia dei miracula virtute diuina triplici respectu vel medio. Aliqñ namque deus omnipotens miraculum operatur minsiterio angelorum / meritis dumtaxat ipsius operantis: quemadmodum sanctus Marrinus cecum & claudum sanauit inuitos. Aliquando solius merito patientis fiunt miracula: sicuti plures curatos legimus per malos Christianos. quos infirmi optimos in fide crediderunt. Tertio huiusmodi sanitatos fieri vtriusque merito pacientis videlicet simul & operantis non est dubitandum: Christo dicente ad quandam in sancto euangelio. Si potes credere: omnia possibilia sunt credenti. Vsque enim fides requiritur ad miraculum / vt dominus noster Iesus christus veniens in patriam suam miraretur q~que non poterat ibi facere virtutem vllam propter incredulitatem illorum. Sed nihil horum apud infideles agitur: vbi nec in operante sanctitas / nec in patiente fides orthodoxa inuenitur. ¶ Tertio igitur miracula facit homo mediante cooperatione diabolice prauitatis. & hoc fieri potest tripliciter, manifesta videlicet in inuocatione demonum implicatione & suppositione. [28] Inuocatione manifesta necromantici et muliercule quas vulgo maleficas nuncupamus miranda faciunt: qui similitudine voluntatis depreuati in consortium demonum transierunt. Nam sicut in ecclesia dei sacramenta signa sunt gratie inuisibilis spiritus sancti: ita in scola demoniorum characteres quidam & inuocationis modi note sunt pacti hominis & spiritus maligni. Vnde maleficis demonum signa preferentibus maligni spiritus inuocati libenter consueuerunt occurrere: & horrenda maleficia simul miranda quedam exhibere. Sed aliter malefice atque necromantici demonum inuocatione mirandos producunt effectus. Malefice quodam professionis genere subijciuntur demonibus: quorum ministerio aerem turbant tempestates suscitant: fruges deuastant: homines & iumenta infirmant. Agunt cum demonibus spurcissime voluptatis feda commerita: & eos pernitiosis carminibus quos voluerint ab inferis reuocant in aspectum: Harum facta non miracula sed potius maleficia dicenda sunt: & extremo suplicio merito punienda. Necromantici vero non professione manifesta: sed implicita conditione demonibus se subijciunt: dum eos non solum coniurationibus & ostensione characterum. sed etiam sacrificijs fumigijs & votis ad circulum visibiles compellere pollicentur. Horum infinita sunt scelera, quoniam in consortium demonum vel implicite vel explicite omnes conspirare manifestum est. Quamuis autem necromantici non omnes vel arte vel opere sint pares: in perniciem tamen propriam damnabili curiositate omnes sunt concordes: qua demonum suffragio cupiunt assequi: quod naturaliter nequeunt inuenire. Omnia eorum & opera & volumina superstitionibus & impietate sunt plena: & ob id procul a finibus credentium exterminanda. Magna incantatorum & necromanticorum in oriente multitudo est: qui suis prestigijs humanum genus miserabilitur [29] decipiunt: & pene totam Asyam maiorem & minorem a fide christi dudum auerterunt. Tribus modis fieri prestigia possunt: ministerio demonum: operatione nature: & deceptione artis humane. Miracula infidelium vno istorum fieri modo nullus dubitabit verus christianorum: vbi radix ponitur determinata operantis. Sunt autem hodie complures inter christianos demonum operibus / dediti, incantatores: malefici / & reprobi circa fidem: qui multos nimia curiositate decipiunt: & suis artibus impossibilia promittunt. ¶ Implicatione vero demonum quando que fiunt miranda: quotiens videlicet homo non satis recte in fide firmatus aliquid operatur vel optat aliter quam decet christianum: etiam si nullum credit esse peccatum: quod cum fieri non debeat nihilo minus diabolus se intromiscens optatum plerumque prestat effectum. Tale namque est illud quo spasmatici plerumque vtuntur. In die sacro parasceues annulum cuiuscumque metalli sub officio fabricant: quem semper postea in digito cordiali portant. Vanissima sunt hec / nullam penitus radicem veritatis habentia. Attamen vidisse me quosdam eadem vanitate curatos a spasmo negare non possum. Item verbis & herbis fortissimas quosdam aperuisse seras mihi constat: quod neque dei virtute neque violentia rerum appositarum existimo factum. Innumera que vidi & audiui possem introducere similia: quorum effectus manifesti quid sunt aliud quam quedam demonum miracula? Sunt denique nonnulli homines nimium curioso, qui characteribus. scedulis, annulis / figuris / monilibusque & vocabulis ignotis fidem & confidentiam pertinaciter adhibentes. mirandos sepe consequuntur effectus: quos neque sctîtatis merito / neque dei concessos miseratione, sed perfida potius credulitate subministrasse diabolum minime dubitamus. Demones enim maximam humani generis inuidiam habentes: vt animas perdant mortalium: libenter occurrunt vanis [30] operationibus impiorum. Quid nam sunt aliud characteres, & occultorum interpretationes nominum: quam esculenta quedam & potagia demoniorum? Quicunque caracteribus mirabiles effectus permittentibus fidem adhibet: & fidem christi & ecclesiam sanctorum implicite negauit. Heu quot odie christiani, quot sacerdotes (vt maioribus parcam) superstitionibus & multis & variis vtuntur in actionibus quotidianis: quibus implicatas demonum sequuntur pactiones: in contumeliam christiane fidei & propriam condemnationem. Et quia hec mala iam nimium sunt inter christianos multiplicata retraxit omnipotens manum: & tradidit eos in dicionem perfidorum: vt exactores penarum illos sentiant: quorum imitatione non deo viuo & vero, sed vanis superstitionibus pertinaciter militabant ¶ Suppositione autem demonum miranda fieri manifeste cognoscimus si diligentius veritatem inquirimus. Iudei namque sarraceni / pagani / siue gentiles / qui non credunt in deum nostrum Iesum christum si qua faciunt miracula: non dei virtute non angelorum ministerio: non sanctitatis merito / sed demonum credimus suppositione facta. Nam quotiens / omnipotentem deum in cuius vnigenitum filium non credunt pro alocuius mirandi effectus miseratione inuocant: sciens diabolus quonam non est peccatoribus salus: & quia non exaudit altissimus peccatres infideles: vt eos in erroribus conseruet pertinaces: se occulte per deo inuocato applicat: & si potest permittente domino quod postulatur orantibus prestat. Hac diabolus suppositione tanto liberius vtitur: quanto minus a fide christi & ecclesie sacramentis impeditur. Manet enim ira dei super omnes infideles qui non credunt in eius vnigenitum filium: & sunt in potestate diaboli: ac ideo se inuocantibus ingerit loco dei. Vnde in suis erroribus obcecati deum inuocant in cuius filium non credunt: quos in ira manentes audire cum despicit: falsus miraculorum [31] operator diabolus accedit. Credunt ergo Iudificationibus diaboli: qui credere contemnunt veris miraculis dei. A demonibus falsa miracula suis conuenientia erroribus accipiunt: q veritate, id est christum sequi credendo noluerunt. Multi sunt enim apud infideles qui vnum deum creatorem omnium colentes: idola non adorant, et firmiter credunt in sua se fide saluandos. Verum quia misterium dominice incarnationis credere despiciunt: manet super eos ira dei & in suis fatuitatibus euanescunt. Existimantes sibi deum esse proximum in quem non recte credunt, subiciuntur demonibus: quorum falsis miraculis fidem adhibentes in suis erroribus mendatio confirmantur. Cuius rei similitudinem introduxisseo Cesar non pigeat. Erat homo quidam custos porcorum qui scedulam bacillo incluserat nomen diui martyris Blasij continentem: cui tantum fidei detulit vt baculo in medio gregis terre affixo lupum ab accessu prohibitue crederet omnem. Hac stulta confidentia per longam experientiam tandem roborata: ibat homo securus quocumque volebat dimittens sine periculo in nemore porcos cum luporum iam nullus haberet aceessum. Contigit pertransire videntem absente pastore qui cernens demonem custodiam habere gregis. dixit ad eum. Quid miser hic agis? Qui respondit istos custodio porcos. At ille. Quis tibi curam porcorum commisit? Iterum rñdit. Stulta confidentia pastoris. Nam scedulam quandam bacillo inclusam magne pictat esse ℣tutis: quam blasij cuiusdam meriris lupi arceantur a porcis: suam peccauit in legem: & nostras sequitur vanitates. Verum quia inuocatus non comparet: ego ne homo confidentiam suam amitteret porcos eius custodio: & me pro blasio libens suppono. Ira inquit mortales vanis coniurationibus nos molestant. vt nisi velimum estimationem nostri & honorem apud eos pdere omnem: necesse sit eorum inuocationibus stultis plerumque occurramus. Huius similitudine facti demones misericors infideles decipiunt: [32] & miracula que orantes a deo postulant: malignorum spirituum suppositione sepius assequuntur. In his enim que dei vel cultum respiciunt vel honorem libenter se demones ingerunt: & qui manifestos honores assequi nequeunt: occultis nimirum delectantur. ¶ Simul notandum que ab initio mundi, nulli vnquam religioni vel secte principaliter excellenti defuere miracula: quamuis non omnia ex vno principio sint facta. Nam quicquid miraculorum in vera religione factum est: non aliunde quam a deo factum est. Habuit enim lex nature miracula sua: habuit lex scripta: habet iam simul & gratia. Qui religionem dedit omnipotens deus: ipse etiam miracula facit. In falsis autem religionibus vbi veritas non colitur: si qua fiunt miracula non deus sed diabolus operatur. Deus enim cum sit veritas religiones falsas non instituit: & ideo suis miraculis nunquamque mendacium illustrauit. Mahumet qui malo demone plenus falsam religionem instituit: non ex deo sed cooperatione demonum falsis eam miraculis exornauit. Demon etenim qui causam dedit erroris: etiam miraculum (occasione tamen accepta) falsum potuit exhihere [*exhibere] deceptis. Vnde si Mahumeto nouam religionem rudi populo persuadenti penitus defuissent miracula: nemo ei forsitan adhibuisset fidem. Ostendit enim & ipse tam subtilitate ingenij quam cooperatione diaboli quaedam miranda populis: vt nouam doctrinam nouis quoque miraculis confirmasse vederetur. Paganis idolatris etiam non defuerunt miracula: si fidem historiis non negamus. Iudei vero ante incarnationem filij dei legem eius suscipientes per mosen diuinis frequentur miraculis fuerunt illustrati. At vero post dominicam resurrectionem euacuata lege mosaica qui non credunt in vnigenitum filium dei manent sub ira indignationis eius: & cessauerunt eis omnia miracula veritatis. Vnde si qua hodie miranda faciunt demonum sunt opera: & manifesti indicia erroris. Maximo enim demones studio inuigilant [33] vt eos homines quos a via veritatis que christus est semel fecerunt errantes: continuatione fraudis vsque ad mortem faciant in errore pertinaces. Enimuero cum deus gratiam suam infidelibus iusta ratione subtrahit: eorum deceptor malignus spiritibus incognitus accedit: & qui longe salutem abesse conspicit: falsis miraculis quasi prope sit dominus mentes ignorantium seducit. Demonum igitur sunt opera quecunque infidelium miracula: quam sicut extra vnitatem christiane fidei non est salus mortalibus: ita sine christo non conceditur mirabilium sanctissima virtus. Nunc etenim demones in insidijs latitantes tropheo christi dudum victiatque confusi: in aperto comparere vt ante incarnationem domini metuunt: & ideo se apud infideles pro bonis spiritibus mendaciter ostendunt. ¶ Sunt etiam qui proscriptis tribus adijciunt modis / quartum dicentes mentem siue spiritum ipsius hominis posse naturaliter miranda facere: modo sciat se ab omni aduentitio in seipsam supra sensum in vnitatem reuocare. Pollicentur enim qui talia astruunt nature miranda facere futura praedicere. secreta hominum pandere: morbos auferre: & hominum subito consilia immutare. Sed iste miraculorum modus non potest esse simpliciter naturalis certus communis & infallibilis: quam si verus esr quod ego non sum expertus, necesse est iam aliquid externe potestatis occurrere: & vel angelum bonum vel spiritum malignum cogitantem in parte occupare. Si autem nihil exterarum virtutum se intermiscet: necesse est vaticinantem vel ex coniecturis vel ex audaci præsumptione loquendi formare principium: & aliquando verum aliquando falsum pronunciare iudicium. Enimuero quam diu versatur in corpore spiritus: nihil naturaliter intelligit sine ministerio sensus. Vnum non obniterer penitus si confusum et rudem intellectum nostrum pari concedant ministerio adiuuari / Cernimus enim in his qui plerumque amoris interni ad Iesum desiderio carnis [34] modum contemplantes excedunt: a terra sursum leuatos in aera: quos non sua duntaxat acie mentis sed diuina nihilo minus virtute pondus excedere corporale putamus. Tria igitur memorate opinionis principia incognita multis: satis faciunt mea sententia paucis, vt mens in corpore posita mirandos extra se propria virtute operetut effectus. Quid enim? Dicat mihi nature quisquis ignarus: vtrum corporale pondus operatione mentis alleuiari possit. Ego contestantibus mecum duobus rem dico expertam. Cum prosequeter adolescent studia litterarum, in vno lecto quatuor eramus nocte quadam doemientes. Surrexit e latere meo coeuus & dormiens vt solebat in somnis domum oculis clausis & luna into lucente quintadecima quasi vigil circumambulabat. Ascendit muros: & elucrum agilitate sua vincebat. Lectum quoque secundo & tertio sopitus transcendit: calcauit nos pedibus omnes: nec maius sensimus pondus: quam simus nos contigisset exiguus. Quocunque dormiens corpus mouebatur: subito ianuarum omnes vltro aperiebantur clausure Altiora domus edificia velocissime penetrauit: & more passeris herebat in tectis. Visa loquor: non vaga relatione audita. Hec anime non corporis videntur officia: quae sua naturali potestate vt ita dixerim quasi libere vtitur: quando ligatis sensibus carnis extra domicilium corporis euagatur. Sed cum non sit præposite questioni materia ex omni parte conuenientes: de causis horum mirabilium in alud tempus remittamus tractatum Haut enim credimus ista miranda sapientibus qui mentis humane virtutem & nobilitatem optime intellexerunt: vtpote quae solo corporis inter iectu remorata, de reliquo par angelis estimatur. Fascinationum denique & varios modos protransimus et genera: quibus ad externa furiosus valde mirandos operatur effectus Multa etiam potest ad producendos mirabiles effectus fortissime confidentis imaginatio: siue in verum / siue inestimatum feratur obiectum. Vnde cum tot sint [35] operandi miranda & genera & modi: non est mirandum. si iudei, sarraceni, pagani, gentiles/ ac reliqui extra fidem, christi nonstituti quaecunque infideles qui facere miracula per publicam iusticiam nequeunt: miranda vel demonum suffragio vel articiosa industria committunt. Nec me fugit pari quidem rationi miracula sanctorum impugnari ab impijs quasi non virtute creatoris fiant sed potius implicatione vel suppositione diaboli. Quisquis christianam fidem solam veraciter credit esse veram: omnium infidelium miracula cooperatione demonum non dubitat esse patrata. Si quis vero contrarium temere & pertinaciter senserit: infidelem se non christianum ostendit.

DE SCRIPTVRA
Sacra. Questio Quarta.

QVarta vero serinissime maiestatis tue questio fuit ista. Quare omnipotens deus scripturam sanctam tam noui quam veteris testamenti mysteria fidei nostrae continentem, non dederit apertam, manifestam in omnibusque uniformem & palam ad omnia sufficientem: sed inuolutam potius, & in multis locis enigmatibus plenam. Multa enim ad perfectionem fidei sunt necessaria quae in diuinis scripturis non reperiunt sufficienter expressa. Ad hanc Maiestatis tuae sacratissimae quaestionem videtur respondendum: Omnis scriptura diuinitud inspirata perfectum diuinitatis est opus ante tempus omne praeordinatum, in tempore scriptum, non secus quam deus voluit, qui ut scriberetur hominibus inspirauit. Dei autem omnia perfecta sunt opera: ideoque cum scriptura de qua loquimur dei sit opus: necessarium est eam in omnibus confiteri perfectam. Summus etenim arbiter deus cuius omnia perfecta sunt opera, sicut voluit et quem voluit scripturis suis ordinem contulit: & excipientibus illas quemadmodum scriberent procul dubio infudit. [36] Sacre neque scripture tantam omnipotens deus auctoritatem & maiestatem contulit: ut in eius comparatione omnia huius mundi vocabula deficiamt: cum diuina humanis proprie nequeant comprehendi sermonibus. Diuina igitur scriptura que superficie verborum nescientibus apparet confusa: scientibus eam videtur manifesta: quam nisi legatur illo spiritu quo infusa honinibus [*hominibus] creditur, ad eius intellectum minime peruenitur. Aliter eam legit doctus qui carnis vmbraculo ac vanis desideriis estuat: et aliter intelligens quem exutus voluptatibus amor dei veraciter inflammat. Unde mirum non est si homines carnaliter sapientes diuinas scripturas non intelligant: qui carnis voluptatibus obcecati dei spiritus dulcedinem nunquam perceperunt. Quemadmodum si puero prima literarum elementa discenti volumen exhibeas quodcunque scriptum cuiuus character suo sit libello dissimilis cum legere nequiuerit scripturam ilico malam & non recte formatam exclamabit. Pari modo ad lectionem diuinarum scripturarum accedentes homines carnaliter dumtaxat sapientes: qui ea que diuini spiritus sunt non capiunt, viciis & temeritate grauati cum suam ignorantiam & indignitatem culpare debuissent scripturas quas non intelligunt sanctas reprehendunt. Non enim passim omnibus diuinas licet interpretari scripturas: ne bestia contingens montem lapidibus obruatur. Surgunt nunc ordine prepostero plures qui omne vite sue tempus in letteris humanitatis consumpserunt: & seniores facti diuinas scripturas quas nunquam didicerunt perperam interpretantes non enucleant, sed confundunt, & in proprio sense discutiunt. Vnde quicunque sacras scripturas non eo spiritu intelligunt quo scribentibus sunt infuse: velamen ignorantie & temeritatits [*temeritatis] super cordibus suis habent more iudeorum expansum: & inde sepius venenum pernitio si erroris hauriunt: unde in spiritu accedentes dei humiles [37] salutis poculum acceperunt. Non enim habetur doctrina celestis in verbis scripturarum sed in sense: non in superficie sermonum / sed in intellectu: non in foliis ornate orationis: sed in occulto mystice inspirationis. Hinc diuus papa Gregorius. Sacra inquit scriptura omnes huius mundi scientias / more locutionis sue longe transcendit: quoniam in uno eodemque sermone dum narrat textum occultum prodit mysterium: & quemadmodum simplices superficie refouet: ita sapientes mysterio exercat. Habet enim in publico unde paruulos nutriat: & seruat in occulto unde mentes sublimium in admirationem dulcedinis suspendat: quasi fluuius quidam mirabilis in quo & agnus simplex & paruulus ambulet, & elephas magnus natet. Et sanctus Augustinus super genisim dicit. Sic diuina loquitur scriptura vt altitudine sua superbos irrideat: attendos profunditate sua terreat: magnos virtute pascat: & sua paruulos affabilitate nutriat. Maior emin [*enim] est sacre scripture auctoritas: quam sit omnis ingenii humani perspicacitas. Propterea quatenus ad earum verum intellectum perueniatur, in primis purgandus est ab omni affectione carnali animus: implorandum sedulo cum humilitate diuine bonitatis auxilium: ut suo illuminet spiritu discentis intellectum. Auctoritati namque diuinarum scripturarum omnium colla subdenda sunt potestatum: & sicut diuus inquit Ieronimus nunquam sic adulandum est homini / ut sanctarum scripturarum veritas negligatur: que tota in utroque testamento & in narratione gestorum est vera: in monitionibus recta: in promissionibus certa: & in comminationibus terribiliter metuenda. Quo circa non omnibus data est posse diuinarum scripturarum penetrare mysteria: sed illis dumtaxat ut cumque permittitur: quibus & amor continuat studium: & dei spiritus purgatis mentibus verum confert intellectum. Quisquis autem caligine viciorum est sordidus: quisquis mente tumida incedit [38] superbus: quisquis de veritate scripturarum dei vel in parte vel in toto dubitat: nunquam ad earum intelligentiam se posse pertingere confidat. Dicit enim ipsius auctoritas scripture quoniam nisi credideritis non intelligetis. Nostri est tarditas ingenii, nostri quoque impuritas desiderii: quoties diuinas scripturas non recte intelligimus: quando videlicet velamen perniciose occupationis super cordibus nostris manet expansum quod non sinit nos ad verum peruenire intellectum. Hinc fit que sensum quem spiritus sanctus diuinis scripturis infudit non intelligimus: sed nuda scribentium verba capiens in alium sensum retorquemus. Enimuero si mentis nostre a viciis essent purgate carnalibus: si per continuum sobrietatis studium: ingenium exercitaretur in scripturis: si ea sanctis spripturis adhiberetur credulatis & reuerentia quam dignitatis requirit: luce clarius intelligeret omnis studiosus, nihil sacris lectionibus inesse confusum: nihil dissonum, nihil inconueniens / nihil absurdum: aut sine iustissima ratione insertum. Omnia siquidem diuine loca scripture sunt plena mysteriis: & quotiens aliquid in eis videtur obscure positum: diuina est prouidentia factum: quatenus & studiosa mens necessarium habeat pietatis exercitium: & fides simplicium debite reuerentie non amitteret locum. Non igitur a casu sed prouidentia sempiterna scripturas scta~s in multis locis voluit esse onscuras: quatenus tot abundaret misteriis: quot sensibus inspirante dei spiritu catholice a doctoribus explanatur. Nam ut sacer inquit Augustinus diuine scripture obscuritas utilis est & multum, proficua: propterea quae plures sententias, veritatis parit & in lucem producit hominibus: quia cum alius hunc alius vero alium sensum catholice eam exponendo eruit: quam sit alta & prufunda innotescit. Unde non existimet homo seculare litteratura tumidus que sacram scripturam intelligat: nisi prius velamen superbie, & omnis inordinate [39] concupiscentie deponat. Secularis enim litteratura maius valet ad exercitandum ingenium: quoque ad illuminandum ad veram sapientiam intellectum. Est ergo sine dubio scriptura diuina purgatis mentibus q' continuum exercitum diuini timoris / & frequens studium, lectionis & manifesta & lucide: que sordidis & seculari sapientia inflatis confusa videtur & obscura. Unde scripturas sanctas ille bene & recte intelligit: qui affectione purgata / in earum studio frequens, sic eas exponit sicut ille qui scripsit. Nam si alio spiritu legantur, q' illo qui eas ut scriberentur inspirasse creditur: necesse est que mens a vero intellectu penitus arceatur: Cum vero dissonantiam in eis aliquam offendimus: non sensuum sed verborum esse duntaxat intelligamus: que non a casu / sed prouidentia dei ordinate nascitur: ut mens in scripturis (ne torpescat omnino) excercitata diutius roboretur. Dei nanque consilium falli non potest, sed diuine scripture consilio voluntatis eius sunt scripture: sequitur necessario que sint vere & nullatenus false. Homines fuerunta quibus diuine nobis scripture tradite sunt: verba certe humana consuetudine usitata scripserunt: quibus hoc significarent posteritati que summa illa diuinitatis excellentia notum voluit esse mortalibus. Vos igitur nunc qui seculari sapientie dediti scripturas impugnatis diuinas dicite. Noui ac veteris testamenti quam ut veram auctentiam & sanctam christianorum suscepit et veneratur scripturam ecclesia, unde susceptam creditis? Ed deo: an ex hominibus? Si ex deo: quare vos ei non creditis? Omnis enim qui scriptira, impugnat quam ex deo inspiratam credit: diuine ordinationi manifestissime resistit. Si autem ex hominibus est: quare vos promissam in ea salutem speratis eternam: quam homo dare non potest? Nisi forsitan pergatis dicere insani conficta omnia: et nihil [[restare post fata quam cinerem, mentemque simul cum corpore subire interitum: quae professio non minus vos insanos demonstraret quam fatuos. Nam si in dominum nostrum Iesum Christum unigenitum filium dei veraciter creditis, .............. tiosis erroribus quasi lapidum]] [40] ictibus vulneratur. Nam sicut omnia munda sunt mundis: ita prophana videntur cuncta prophanis. Posuit ergo deus latibulum suum altitudinem scripturarum: quam sic inaccessibiliter & clausa est reprobis / ut tamen semper manifesta pateat sanctis. ¶ Quare autem omnipotens deus scripturam sanctam ad omnia que fidem respiciunt christianam non dederit sufficientem & manifestam: breuitur respondemus: Duo sunt quae ad confirmationem fidei christiane altissimus prouidit credentibus: ecclesiam videlicet et scripturam: ut quid in altera non satis manifeste expimitur: latus ab altera declaretur. Unde si quid in scripturis sanctis circa regulas fidei minus sufficienter inuenimus expressum: mox recursum habemus ad ecclesiam: & ubi ecclesia informatione salutario opus habet ad pietatem: ilico se confert ad scripturam. Hinc sit que neque sine scriptura: ut duorum fiat sententia una Augustinus enim dicit. Euangelio non crederem: nisi auctoritas ecclesie me compelleret. Ioannes autem gersonensis dicit. Ecclesie non crederem: nisi euangelium me compelleret. Confirmat autem scripturam sanctam ecclesia: & ipsa confirmatur pariformiter a scriptura. Ecclesia abundat quoties scriptura deficit: & si quando ecclesia dubitat ad scripture consilium recurrit. Unus enim est dei spiritus sanctus qui in fide Iesu christi fundauit ecclesiam: ipse idem omnipotens que solus inspirauit scripturam. Et hic est funiculus triplex, qui non facilerumpitur: ubi scriptura diuina per spiritum sanctum auctoritati ecclesie copulatur: usque adeo ut ecclesia scripturam: & scriptura rursus commendet ecclesiam. Causam itaque ut mihi videtur ad propositam questionem inuicte maiestatis o Cesar sufficientem assignauimus: quoniam si omnia in scripturis sanctis essent manifeste expressa quae pietatem fidei respiciunt: non videtur tante auctoritatis sanctam mater ecclesia: & euacuaretur magna ex parte meritum [41] obedientie salutaris: Simul ad principalem questionem satis puto responsum: ubi quidam existimant scripturam sacram in plerisque locis esse confusam & imperfectam: quam tamen si debita mentis puritate legerent inuenirent utique perfectam & solidam. Auctoritas ecclesie catholice magna est: que sola in his que fidem respiciunt in dubiis habet interpretari scripturas cui omnium subiicienda sunt colla potestatum: a cuius diffinitione su quis ausu temerario discesserit: euangelium christi negnauit. Una est fidelium congregatio mater christianorum sancta ecclesia: extra cuius unitatem nemo saluabitur: que & si in moribus quandoque videatur infirma: tamen fide semper constans nunquam errauit christi pietate salua.

DE REPROBIS
atque maleficis. Questio quinta.

QVinta serenissime celsitudinis tue questio fuit ista. Quare homines impii mali & reprobi circe fidem, ut sunt ille mulieres quas vulgo maleficas nuncupamus spiritibus queant imperare malignis: cum viri boni & fidei christiane studiosissimi obseruatores, neque bonis spiritibus imperare possint nec semper malignis. ¶ Ad hanc questionem ita me pridem memini respondisse. In omnibus diuine maiestatis operibus series et ordo pulchritudinis est / inuiolabilis equitas: quo singula conuenienter disposita: in eo quem accepterunt gradu perseuerant. Nam sine ordine proprio nihil subsistit in mundo. In hoc ordine libertas arbitrii quam creator omnium dedit hominibus: nulla impellitur violantia potestatis, quo minus semper maneat in ordine quem a principio creationis sue homo primus accepit. [42] Unde nemo bonud inter mortales nisi proprie consilio voluntatis adiutus per gratiam miserentis dei, & nemo malus nisi sua sponte gratia destitutus propter obstaculum peccati. Voluntatis autem rectitudine bonis spiritibus efficimur similes: si pietatem fidei quam habemus in christum sanctis & necessariis operibus comprobemus. Et sicuti bone voluntatis consummatio bonos homines spiritibus pares facit angelicis: ita peruersitas impiorum eos similes reddit demonibus. Vnde mali homines atque peruersi quanto amplius malicia proprie voluntatis deprauati fuerint: tanto fiunt demonibus affectu similiores. Similitudine vero amicitie familiaritas introducitur: ex qua paulatim confidentia mutua generatur. Ex confidentia minoris in maiorem nascitur imperium siue sit verum siue astutia simulatum. Prauorum itaque hominum si quod imperium esse videtur in demones ex magnitudine prauitatis oritur: quando videlicet affectus eorum usque adeo deprauatur: que concurrentium sibi daemonum maliciam voluntate reproba vel superant vel equant. Non enim sunt daemones omnes malicia vel intelligentia pares: sed est alius alio multum & astutior agilitate intelligendi & deprauata affectione longe deterior. Nam qui labentes e sedibus altis terre magis cuniuncti cauernas speluncasque inhabitant, ceteris profecto sunt obtusiores: usque adea que & gladios metuant & virgas minisque moneri videntur territantium hominum: ///............................................................... [43] [44] [45] [46] [47] [48]

DE POTESTATE
Maleficarum. Questio Sexta.

SExta inuictissime maiestatis tue questio fuit. Unde potestas hec tanta maleficis. qua patraretam multa varia & miranda possunt etiam in una hora; q'lia vel quanta nullus bonorum facere posset in oî vita sua. ¶ ..................................

[49] [50] [51] [52] [53] [54] [55] [56]

¶ Sextum vero demonum genus appellatur lucifugum, propterea quod lucem maxime horrent & detestantur: quia nec diebus unquam apparent, nec alio modo corpus quam de nocte possunt assumere. Hoc est negotium quod in tenebris perambulat, genus daemonum imperscrutabile, ac penitus tenebrosum, passionibusque frigidis agitatum, malitiosum, inquietum, & perturbatum, quod occurrentes homines nocturnis violenter comprimit horis, saepiusque deo permittente, aut flatu quosdam interficit, aut contactum. Maleficis non conuenit hoc genus daemonum, necque carminibus artari potest, quia & lucem fugit & voces hominum, simulque omnem tumultum aereum: maxime ad maleficia foeminarum consueuit occurrere, quoniam caeteris est omnibus magis subtile, & audacissimae temeritatis. ........

DE PERMISSIÕE
Diuina. Questio septima.

SEptima questio serenissime maiestatis tue: ista fuit. Quare ...................................

[57] [58] [59] [60] [61] [62] [63] [64] [65] [66]

DE PROVIDEN-
tia dei Questio Octaua.

[67] OCtaua serenitatis tue questio ista fuit. ................................... [68] [69] [70] [71] [72] [73] [74] [75] ....................................

AVCTORIS PRO-
testatio ad Cesarem.

HEc sunt MAximiliane Cesar inuictissime que mihi ad Octo Questiones a tua maiestate .......................................... [76] ...............

Ioannes Tritemius Abbas.



¶Impressum Oppenheym Impensis Iohannis
HAsselbergeñ/de Augia Constantiensis
dyocesis. Anno domini. M.D.XV.
xx. Mensis Septembris.

[finis]



Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev 8quest Next timeline