Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | Book 2 | Next | timeline |
This digital edition by Joseph H. Peterson, Copyright © 2000. All rights reserved.
N præcendenti libro, Dei summi auxilio freti, vnum & triginta per ordinem
spiritus supremos artis nostræ Imperatores cum ducibus, comitibus & seruitoribus
suis nobis ad operationem necessariis non sine magno sudore digessimus:
quorum et si ad omnium arcanorum nunciationem, quantumlibet secretam,
ministeria copiose omni operanti sufficiant: ne quid tamen eorum, quæ ad perfectionem huius
artis conducere possunt, videremur obmittere: libro primo secundum statuimus copulare.
Cum autem singulis horis diei & noctu spiritus singuli per quorundam sapientum træditionem
sint ad varias operationes diuersosque & mirandos effectus deputati: placuit nobis
eorum ordinem duntaxat, non superstitionem, imitari: vt sumamus sine læsione Christiani
nominis ab eis quod nobis ad nostrum conducit propositum: reliqua vero tanquam magicis
artibus plena, & fidei nostræ contraria spernendo transeamus. Singulis itaque horis tam
diurnis quam nocturnis deputatos per secretum Salomonis, cognominati Hermetis in suo
de Magia volumine Spiritus principales tanquam artis supremos imperatores cum cæteris
officialibus, nobis ad operationem propositam necessariis, assumentes prosequemur: dabimusqe
& modum & doctrinam omnibus in hac arte studiosis, quibus mentium suarum cõceptum
secretum & arcanum qualibet hora tutiori consilio patefaciant amicis. Quilibet
namque princeps suis Spiritibus, ducibus, comitibus & seruitoribus tanquam speculator
præsidet: ad cuius præceptum vocati à nobis legitimo carmine veniunt: arcana commissa
perferunt, & se nobis obedientes promptosque in omnibus ostendunt. Sed cum denuo Spirituum
mentionem sini habiturus, rursus mihi reor esse præfandum: Nihil in hac arte nostra
haberi friuolum: nihil Euangelicæ traditioni aut Catholicæ fidei contrarium: nihil omnino
tradi superstitiosum. Omniæ enim, quæ vel in præcedente volumine diximus, vel in sequentibus
dicturi sumus, naturalibus, licitis & honestis sunt subnixa principijs: solisque peregrinis
institutionibus velatum mysterium, & verba nominibus inuoluta spirituum, lectorem
requirunt eruditum. Vtimur enim ministerio Spirirus ad velandum secretum, quud noceret
reprobis publicatum. Et ne quis in horarum supputatione ex errore deficiat: horas planetarum
tam in die, quam in nocte, nos accepisse noscat.
PRIMÆ horæ diei, quæ in ortu solis sumit exordium, Spiritus & Imperator Samael dicitur: qui habet sub suo imperio duces, comites, & subseruitores plurimos: qui vocati per operantem in hac hora duntaxat in Steganographia veniu~t: Arcanum quod eis committitur perferunt, sed venire extra horam penitus contemnu~t. Et nota, quod duces & primi Samaelis principes raro mittuntur ab eo ministerium huis scientiæ quippe qui magicis & nocturnis illusionibus hominum concitandis gerunt officium.
[86]
Comites autem cum seruitoribus suis ad ministerium huius artis specialiter deputati sunt: in quod etiam sine ducum presentia crebrius mittuntur: qui cum sint ex supremo inter spiritus ordine: aliquantulum superbos se & rebelles exhibere vocantibus sole~t: nec facile alicui nisi peritissimo in arte Steganographiæ sine labore & periculo obtem pereant: procaces enim sunt, & ad illusiones irrisionesq; hominum promptissimi, deridentq; & subsannant maxime illos, quos in arte Steganographie minus offenderint esse peritos. Eos autem, quos audaces, constantes & expertos in arte ipsa considerant, reuerentur & metuunt, eorumq; mandatis cum tremore & reuerentia promptissime semper obediunt. Iam itaq; ex comitibus eorum, qui nobis sunt necessarij in operationibus Steganographiæ hac hora, nomina referemus.
R. | R. | R. | R. | |||
Ameniel | Brumiel | 10 | 100 | 1000 | m | n |
Charpon | Nestoriel | 10 | 100 | 1000 | a | b |
Darosiel | Chremas | 10 | 100 | 1000 | 10 | 20 |
Monasiel | Meresyn | 10 | 100 | 1000 | 20 | 10 |
Habemus iam ex ducibus magni Samaelis 4. & ex comitibus totidem, ex seruitoribus ex triplici ordine 4440 quorum ministerium ad omnem operationem artis Steganographiæ, quo ad primam horam diei, copiosè nobis sufficit.
Cum itaque in prima hora diei operari in arte volueris , characterem
domini ascendentis scribe in schedulam primo, deinde
lunæ postea reliquorum planctarum omnium secu~dum ordinem
consuetum, & in sine characterem signi eadem hora ascendentis.
Cumque hoc compleueris, scribe in dorso eiusdem schedulæ
istam coniurationem cum silentio, tacens.
SAMAEL afluar onayr mylco layr madiel cuhiel naniel nabruys satiel
atharbiel nadian naslon, ranyalcoha pemarson. Hac Coniuratione scripta
in schedula, vt præfertur, pulchrè, clarè & distinctè literas mittendas ad
eum, quem volueris scire arcanum, aptabis, inquacunque forma tibi placuerit,
[87]
quia nihil refert, quales (modo nullum in se secretum contineant literas
mittendæ) formatæ fuerint. Deinde, literis etiam scriptis, voca vnum aut
duos ex comitibus secundum ordinem, si mnultis vicibus in hac ipsa hora dici
prima operaris, & dic coniurationem præscriptam ex eadem schedula, fortissima
intentione, nihil metuens: qua rite completa, spiritus vocati statim
apparebunt tibi visibiles in forma familiari, sibique consueta, placidi, beneuoli,
ad omnia promptissimi seruitiis occurrentibus: quibus apparentibus
committe principaliori inter eos arcanum tuum, dicens: Ameniel tibi per
virtutem occultam huius Coniurationis mando, vt ad Albertum Goëler de
Rauenspurg, præfectum in Creutzenach, quanto citius pergas, eique ex meo
nomine dicas sic vel sic. His dictis subiunge verbum secretum, quod non est
scribendum: statimque spiritus auolabit. Literas autem charctere Samaelis
obsignatas (sicut moris est) per nuncium mitte, in quibus nullum contineatur
secretum, & quæ nullius vereantur conspectum.
SIT arcanum magnum, arduumque secretum, qualecunq; pro
tempore occurrit & tale, quod nulli debeat communicari: nec
literis credendum, nec tabellionibus: quia non est in hac arte, maximé
per spiritus huius secundi voluminis, operandum pro paruis
leuibusq; causis, quæ alias per literas nunciari possunt.
MAIESTAS Catholicæ fidei, cunctis firmiter seruanda hominibus foelicitatem
vitæ sempiternæ Christo famulantibus spopondit. Tenete
Catholicam fidem Christianam, glorificate Omnipotentem, fugientes tumultum
vanitatis. Nemo prauorum operum viram beatam habebit. Homo
fidelis sequatur Christum tramite virtutum. Operibus bonis decoratur integritas:
& Catholicum nomen Christiana fidelitate seruatur. Nam prauus
homo fidem obnubilat. Christus odit temerarios, amatqe Christianos exercentes
Catholicas operationes, tranquillitatem venerantes.
Cum literas acceperit is, cui mittuntur, in arte peritus præmittat
[88]
ea, quæ sunt ex generalis artis institutione præmittenda: &
dicat præscriptam coniurationem eo modo & ritu, quibus prædiximus
in schedula scriptam cum charactere domini ascendentis,
cæterisq; exprressis. Mox autem vt coniurationem compleuerit:
spiritum videbit præsente~, quo viso, imperterrite dicat + penador
auenal + solmenial phanu + sauear caschanti hernoty maduran.
Amen. His dictis, sileat, & vicebit spiritum appropinquantem ad
se, & commissum arcanum referre in aurem secrete atque secure,
quem sine timore ita audiat cum magna industria, vt si aliquis circumsederit,
ne vel nutu vel verbo spiritum indicec præsentem.
RÆSIDENS & Imperator secundæ horæ diei principalis
vocatur Anael, qui habet sub suo Imperio deputatos
in ministerium huius artis Steganographiæ Duces
10. Comites, Centuriones & Præside~tes omnibus
spiritibus suis 100. seruorum adhuc mihi non est certus numerus.
Hora autem diei secunda vocatur Ceuorym, in qua mutabiles
operationes fiunt cunctis stupendæ hominibus. Istius Imperatoris
spiritus omnes sunt satis beneuoti, iucundi, hilares, & ad obediendum
operante in arte ptomptissimi: modo sit peritus in arte, fortis
animo, constans & bene intelligens.
R. | R. | R. | ||||
Menarchos | Orphiel | Quosiel | 10 | 100 | G. | n. |
Archiel | Cursiel | Ermaziel | 10 | 100 | G. | n. |
Chardiel | Elmoym | Granyel | 10 | 100 | G. | n. |
In hac tabula posuimus ex ducibus Anaelis 3. ex comitib. 6. & ex seruorum n.330. qui nobis ad omnem operationem Steganographie in hac secu~da hora diei per suos ordines missitando sufficiu~t.
Cum itaque in hac hora volueris aliquid in Steganographia [89] operari, scribe in munda schedula characterem domini ascendentis, & secundum ordinem sequentem illum: cæteros planetas ac nouissime signu~ domus XII. cum encausto facto ex materia istius artis. Deinde scribas in dorso prædictæ schedulæ istam coniurationem cum silentio, facie conuersa ad solem.
ANael otiel aproisy rachymas, thulnear layr meuear theor cralnotiel amersoty mouear phroys lierto mear vrnesa elty famelron.
Coniuratione scripta, fac cætera, que nosti secundum artem facienda. Deinde Carmen sub silentio dicas: & spiritum mox videbis præsentem, hilarem, iucundum atque beneuolum ad omnia: cui arcanum committas secure.
SIt nobis arcanu~ qualecunq; pro tempore occurrens, quod nec literis videatur vtiliter nec tabellioni committendum. Vocentur ex spiritibus Anaelis dux & comes vnus, vel alter eoru~, vt libet. Committatur principaliori secretum debito modo, sicut oportet secundum artis præceptum: & fideliter perferet.
TVis respondere literis gauderem, ita me Christus gaudere faciat: transmitteremqe volumina flagitata, si tandem habuissem. Zelatus sum n.pro maximis atqe grauissimis occultis tractatoribus naturæ zelo bono, quem habuere philosophi antiquissimi. Habeo aute~ tibi gratias longe immortales, frater mi dulcissime, qui glutinum mutui tenuisti inuiolatum. Hoc n. familiari negocio, quod graui modestia diligentissime pro curasse videris, plane cognoui: quod factum laudo: gratiasqe habeo nunquam morituras. Itaqe morem gerere tuis petitionibus maxime cuperem, si postulata (nouit Christus) haberem. Ficiati varias translationes nuper vidi latinas: Pici Mirandulani excellentissimi [90] viri, multa volumina fulgentissima legi Hippolytum vidi græcum si translatus sit penitus, nescio Veritas summa, Christus cui nihil tenebræ occuktant quid ex corde morem tibi gerere cupio postulanti. Rogo zelato virtutem zelo rectitudinis: laudes honoresqe perituros contemne. Laude~ existima veram præcedente~ Christum imitari. Fac rogo, quatenus sacerdos existas operibus, Christumqe omni, quo viuis te~pore diligas. Verus amator Christi seruet zelo iusticiæ. Vera animæ requies, & cognitio saluatoris piaqe obseruantia Catholicæ traitionis gloriam sempiternam omnibus præparat. Iesus Christus, gloriosus bonoru~ omnium largitor, conferat tibi æternitatis amore~ Catholicum sacerdotem Christianoru~ efficiens. Vale. 4. Cal. Ap. Anno M.D.
Cum literas missas acceperit is cui missæ sunt, in arte petitus:
præmissis generaliter præmitti consuetis, ordinet dominu~ ascendentis
cum cæteris: quæ sunt de more in chartula: dicatque coniurationem
præscriptam. Qua dicta, spiritus missus apparebit visibilis:
ad que~ conuersus in trepide dicat. Fabelmerusyn passoriel
liertos ryneas melchus thyrmo nydran vear padroys. Completo
hoc Carmine, spiritus mox blandus acceder, referabitque mysterium
commissum fideliter. Caueat autem omnis in hac arte
operaturus, tam is qui mittit spiritum, quam ille ad quem fuetit
destinatus: ne in publico vel inter alios, qui non sunt huius artis periri,
quicquam operari præsumant quia omnes spiritus horarij amant
secretum, & publicum detestantur: & sine periculo non abirent.
ERTIA hora appellatur Dansur, cuius supremus spiritus & imperator vocatur Vequaniel, habens sub suo imperio duces 20. comites 200. Seruorum incertus est numerus. Horum officium est ad omnia generale: suntque satis prompti atque beneuoli in omnibus, quæcunque eis fuerint commissa, & fideles & securi: nec sunt inuoluntarij ad obedientiam; sed vocati in publico sine læsione aut periculo [91] vocantis minimè possunt. Amant enim secretu~, sicut & cæteri omnes, qui horis & earum operationibus præsunt. Nomina vera omnium non noui, sed paucorum tantum, quæ reuelantibus ipsis in hanc tabulam redacta nobis sufficiunt.
R. | R. | R. | R. | |||
Asmiel | Drelmech | Gemarij | 20 | 20 | 200 | 200 |
Persiel | Sadiniel | Xantiel | 20 | 20 | 200 | 200 |
Mursiel | Parniel | Seruiel | 20 | 20 | 200 | 200 |
Zoesiel | Comadiel | Furiel | 20 | 20 | 200 | 200 |
In hac tabula nominatos habemus ex ducibus 4. ex comitibus 8. & ex seruitoribus eorunde~ innumeratos 1730. qui nobis ad omnes huius artis operationes in hora tertia diei sufficiunt. Cum ergo volueris in hac hora Spiritum pro aliquo nuntio perferendo ad amicum vocare: non pauciores, quam ad minus duces duo, comites totidem cum seruiws eorum vocentur. Si aute~ plures vel pauciores vocare volueris; poteris quidem, sed oportebit coniurationem habere ad imperatore~ vniuersalem, sine cuius mandato non violant ordinem suum Spiritus. Itaque scribe in chartam nouam, characterem domini ascendentis, ceterosq, per ordinem planerarum, cum signo domus duodecimæ, eo modo quo institutio artis requirit. In dorso chartæ scribe istam Coniurationem.
VEquaniel, odiel mesrij reuoij sotiel mear iamy otiel aslofian yrsoti breotion drearij fabel merusin. Coniuratione scripta subiunctisq; his quæ requiruntur ex arte; dic eam voce submissa, ne à quoquã audiatui: & statim venient spiritus vocati, quos vt videris, committe potiori secretu~, quem facile cognosces ex habitu: quia semper, qui primus est inter cæteros spiritus, coronatus apparet.
SEcretum tibi sit qualecunq; ad amicum absentem, quod nec literis,
ne á quopiam legantur, ut committendum, nec tabellioni,
ne quauis occasione aut precio corruptus aut metu te tradat in
publicum. Voca spiritum horæ deputatum, committe illi arcanum,
nil metuens: perferet fideliter.
[92]
CVm te amatorem artium humanitatis nouerim, deuotumqe Christianæ fidei cultorem, maximumqe fautorem omnium philosophorum, libenter gratificor petitionibus tuis mira voluptate amicitiæ adductus. Librum de scriptoribus prænotatum Ecclesiasticis Catholicisqe doctoribus, tibi hortanti ecce transmitto, vt habeas, quo animum oblectes. Codicem autem Hermetis, & libros Dionysii de Spiritibus, opusqe grande Euencii de hibernis quæstionibus mihi remittas. Christus dignetur cordis nostri oculos zelo feruentissimo sui amoris exornare: faciatqe nos habere amorem coelestium bonorum atqe desideríis infimis exutos vanos honores doceat contemnere, quatenus artis sublimia, naturæ quoqe grandia secreta penetrare queamus, habeamuaque continuum ad Philosophiam desiderium, purifiare affectus, quo Catholicam fidem semper honestissimis exornemus moribus. Tene magnum verbum: philosophus es, dimitte omnia & inuenies: horam suspicare proximam mortis: quatenus paratus occurras. Vale. 3. Cal. Apr. M.D.
Cum literas quascunq; charactere Vequanielis obsignatas acceperis;
scribe figuram domini ascendentis, & domus XII. cum
cæteris quæ requiruntur ad artem in schedula noua, & in dorso eius
coniurationem prædictam; & statim Spiritus missus apparebit
visibilis; quem mox vt videris, dic carmen istud.
FAmeron aprois liernoti stadiuear diuiel sauean Lamersy. His
dictis, suscipe verbum ex ore Spiritus sine pauore, quia satis fidelis
est. Et caue, ne in publico coram aliis opereris.
[93]
VARTA hora diei vocatur Elechym, cuius supremus angelus apparatur Vathmiel, qui habet sub se deputatos ad hanc artem Steganographiæ duces nominatissimos 10. comites vero 100. seruorum infinitus est numerus. Habentq; officium nunciandi generaliter omnia arcana: & sunt valde boni, beneuoli & obedientes ad omnia, quæcunq. iubentur. Verum secreti amatores tumultus hominum valde detestantur. Ergo caue, ne inter alios constitutus, qui non sunt in arte periti, aliquid per eos operari attemptes: quia nec facile coniurati accederent: & sine tuo periculo non abirent. Custodi omnia, quæ tibi præcipimus: & habebis magnum in hac scientia profectum.
R. | R. | R. | R. | |||
Ammyel | Emarfiel | Iermiel | 10 | 100 | 100 | 100 |
Larmich | Permiel | Thuroz | 10 | 100 | 100 | 100 |
Marfiel | Queriel | Vanesiel | 10 | 100 | 100 | 100 |
Ormyel | Strubiel | Zasuiel | 10 | 100 | 100 | 100 |
Zardiel | Diuiel | Hermiel | 10 | 100 | 100 | 100 |
Habemus in hac tabula ex ducibus Vathmielis 5. ex ducibus vero
10. & seruorum numero 1550. quorum ministeriu~ nobis ad omnem
operationem Steganographiæ ad quartam horam est sufficiens.
Cum itaque in hac hora volueris operari: characterem domini
ascendentis & domus duodecimæ cu~ cæteris scribe in charta
noua,& in eius dorso istam Coniurationem, sicut decet.
VAthmiel adres rheareso rafer rheotij venosi sayr fatiel cafa irsoti
verotiel does ro fabel merusin. Deinde, post ea quam præmiseris
ea quæ sunt ex more præmittenda: eandem Coniuratione~
submissa voce dicas: & statim spiritus vocati aderunt, ad minus
vnus dux & vnus comes, cum seruitoribus eorum prompti ad obediendum
tuis mandatis.
SIt arcanum qualecunq; magnum & valde secretum, quod nullum omnino scire velis præter vnum. Voca spiritus horæ deputatos, quot volueris, & committe principaliori secretum. Literas [94] scribe, in quacunque forma volueris, in quibus nihil contineatur secretum, & quæ nullius omnino vereantur conspectum.
EA, quæ mihi soluenda proposuisti, Christo adiuuante, resolui. An bene, tu, qui proposuisti ferto sententiam. Referam tibi breuiter factam rem stupendam. Retulit mihi nuper frater quidam, amicus, quoque vnus, non vltimus: resuscitatum fuisse iuuenem ad Christi inuocatione~ ex mortuis referentem miranda horrendaqe apud inferos, prauoru~ Christianorum narrantem tormenta: eorum scilicet qui Christum peruerse agendo crucifixerunt: illius maximereos, quod benignissimæ redemptionis beneficium obliti, extiterunt semper Christo ingrati: horribiliaqe pati eos, qui beneficiis, non bene viuendo, noscebantar ingrati: peccatisque occæcati neglexerunt futura gaudia, voluptates mundi sectantes: qui commissis negligentiis remordentibus amarissime clamabant. Merito ista sustinemus, qui redempto ri generis humani semper ingrati fuimus; Christiani nomine, actione gentiles. Terrenas consolationes miseri semper inquisiuimus: ideò debitam retributionem accipimas æternæ damnationis. Heu nos infoelicissimos: quare Christum offendimus? Quare tempus indultum contempsimus? Multa alia iuuenis resustitatus nobis retulit: quæ scribere penitus iam non valeo: grauibus negociis maxime præpeditus. Ideoque, frater Christi vestigia zelose imitemur gratias semper mitissimo Saluatori nostro agentes: rogantes, quatenus indulgeat nobis reatus commissos. Vale. 3. Calend. April.
Cum literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus: obseruet
dominum ascendentis eiusdem horæ, & signum domus duodecimæ
scribatque eorum characteres cum cæteris in charta, cum aliis
quæ requiuntur ad operationem, dicatque postea coniurationem
supra dictam, & viso spiritu ista verba: Camerusin aproysi lierto
thulnear venean maueas fabelron. His dictis, accedet spiritus
missus: & commendatum sibi arcanum fideliter & sine periculo
reuelabit.
[95]
VINTA hora diei vocatui Fealech, & spiritus eius
nominatur Sasquiel, Imperator magnus & potens, qui habet
sub suo Imperio inter multos duces 10. comites
100. cum famulis eorum, in ministerium diuersarum
& maxime secretarum artium & huius scientiæ nostræ deputatos.
Et notandum, quod duces raro vocantur in hora quinta ad operationes
Steganographiæ, quia non sunt semper necessarij: cum
comites vna cum seruis sibi deputatis ad omnem operationem
nobis copiose sufficiant. Si quis tamen etiam ex ducibus videre aliquos,
potestateq; vti eorum voluerit: potest vocare vnum, duos
aut plures: & venient sine mora, qui satis beneuoli sunt & prompti
ad obediendum operantibus.
R. | R. | R. | R. | ||
Damiel | Iameriel | Omerach | 10 | 100 | 1000 |
Araniel | Futiniel | Lameros | 10 | 100 | 1000 |
Maroch | Rameriel | Zachiel | 10 | 100 | 1000 |
Sarapiel | Amisiel | Fustiel | 10 | 100 | 1000 |
Putifiel | Vraniel | Camiel | 10 | 100 | 1000 |
Ex ducibus Sasquielis, iam nominatos 5. habemus, ex comitibus
vero 10. & ex seruorum numero 5550. quorum ministerium ad omnem
operationem præsentis horæ sufficit. Cu~ itaq; per aliquem
ex prædictis operari ad Steganographiam in quinta hora diei volueris:
scribe characterem domini ascendentis, domus duodecimæ
cum cæteris, quæ ad artem requiruntur in chartula munda: &
in eius dorso Coniurationem istam, eo quo scis modo.
SAsquiel adres rhetroseti rosiel emelto satu olmeniel irsoti sauear nauediel liernoti chameson. His completis, cæterisq; necessariis subiunctis, dic ipsam coniurationem, sicut oportet: statimq; videbis spiritum, quem vocasti, visibiliter præsentem, cui arcanum secure committere potes.
[96]
SIt nobis arcanum qualecunq; ad amicum, quod scire preter ipsum velimus nemine~: sitq; tale, quod nec literis tuto committatur, nec tabellionibus. Vocemus vnum ex comitibus Sasquielis supradictis: committamus illi secretum, literas adiungamus charactere illius consignatas: tutique erimus.
Ioannes Trithemius Abbas Spanheimensis Reli-
gioso fratri, Nicolao Baselio ex Durckheim,
Monacho Hirsaugiensi, S.
SAnctam obedientiam, bone frater humilitatemqe negligis: Benedicti constitutiones labefactas. Relatione omnium successiue conuenientiu~ cognoui te Zelam bonum odio habere: normam Religionis, Catholicamqe obedientiam spernere: operibus artibusqe sæcularibus occupari. Bone frater quid agis? turbasti nos: fatuosque zelaris bilingues: odium, amaritudinem, rixas, contentionesqe amas, bonitatem odis, bilinguis es, contentiosus, superbus. Fatue quid agis? Tempus adest ocyus secundum iustitiam corrigendi zelose has negligentias tuas: zelumque amaritudinis flagellis humilitatum nisi accurras humiliter nobis infringere: officio zelare cogimur contra omnia, quæ actitas fidei moribusque Catholicis seditiosa. Vale ex Spanh. prid. Cal. April. Anno M.D.
Cum literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus: cognito
charactere Sasquielis, præmissisq; præmittendis ex more, dicat supra
dictam coniurationem: & statim Spiritus missus apparebit &
se visibilem exhibebit. Quo viso, mox dicat ista verba: Fabelmerusyn
aueual vear plyan cralti penason. His dictus Spiritus auditis
mox accedens reuelabit arcanum:
[97]
EXTA hora diei vocatur Genapherym, & angelus eius est Saniel, magnus & potens in operationibus suis: qui habet sub suo imperio duces 10. comites 100. seruos 5550. in ministerium diuersarum operationem deputatos: qui nobis ad omnia; quæ per Steganographiam in hac hora voluerimus operari, sufficiunt.
Duces tamen rarius vocãtur; licet prompti sint & valde voluntarij
ad obediendum mandatis nostris: quia comites eorum officia
vt plurimum peragere consueuerunt: cum in alijs experimentis
magicis sæpe occupentur.
R. | R. | R. | R. | ||
Arnebiel | Gamyel | Nedabar | 10 | 100 | 100 |
Charuch | Ienotriel | Permon | 10 | 100 | 100 |
Medusiel | Sameon | Brasiel | 10 | 100 | 100 |
Nathmiel | Trasiel | Camosiel | 10 | 100 | 100 |
Pemiel | Xamyon | Euadar | 10 | 100 | 100 |
Habemus ex ducibus Samielis hic nominatos 5. ex comitibus 10. & ex seruoru~ numero 5550. per quos fit operano Steganographiæ in sexta hora diei. Cum itaq; per istos Spiritus operari volueris, fiat omnino in loco secreto: & si ducem vnum aut plures vocare volueris, in tua sit potestare, quamuis non sit opus, quia comites ad omnia intimanda nobis sufficiunt; Itaque scribe in Chartula munda characteres planetarum & signorum consuetos, & in dorso eius coniurationem.
SAmiel asiel thebrean pothijr ersoty mear pornys layr moas, famerosyn. Deinde, præmissis præmittendis, dic eandem coniurationem eo ritu, quo nosti: statimque Spiritus vocatus aderit, ad omnia promptus & alacer, quem mittas procul aut prope ad amicum, vt perferat secretum.
ARcanum qualecunq; habueris, ad quemcunq; in arte Steganographiæ peritum per Spiritus Samielis in sexta hora diei secure mittere potes: quia ad omnia sunt intimanda generales, & in
[98]
commissis omnino fideles, si debito modo in omnibus secundum præcepta nostra processeris.
HVmilimis lamentis orantes gratiam remissionis consequemur, gemitibusqe recipiemus reatuum libertatem. Homines assidue poenitentes lætitiam merito percipient: iustitiæ operibus Catholicam pietatem adornantes: benignitatis lege~ tenebunt Catholicæ laudem. Omnes liberabit piissimus saluator, remisitqe peccata indulgentiam optantibus, diligentibus tramite~ Catholicæ religionis: gaudia percipient beatitudinis. Bona potestas libertatis tramitem legis seruantibus; gloriose triumphabunt, beatitudinem lucidam obtinebunt lumine trinitatas. Anno M.D. Cal. Apr. Ioan. Trith. Abbas scripsit.
Cum has literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus; præmissis præmittendis, dicat coniurationem: & mox Spiritus missus apparebit, quem vt præsentem viderit, dicat hæc verba:
Charmes pormeniel vear saseuij liernoty noty ersy melron. His
dictis sicut in arte præcipitur, Spiritus accedet propius, commissumque
sibi arcanum fideliter & secrete reuelabit.
ritus eius Barquiel, habens sub suo imperio duces 10. comites 100.
seruorum mihi non est certus numerus.
EPTIMA hora diei vocatur Hamarym, & angelus eius
appellatur Barquiel: qui habet sub suo imperio duces
10. comites 100. seruorum magnus & incertus est numerus.
Quorum omnium ministeria per vices & ordines
suos ad omnem operationem Steganographiæ in hora diei
septima nobis abunde sufficiunt. Cum autem operari volueris per
Spiritus prædicti imperatoris in septima hora: non voces pauciores,
quam ad minus vnum ducem, & vnum comitem, qui habent
seruos sibi deputatos, quilibet in ordine suo. Vt autem habeas ad
manum nomina aliquorum ducum & comitum, per quos queas
operari: tabulam attende.
[99]
R. | R. | R. | |||
Abrasiel | Harmiel | Pasriel | 10 | 10 | 100 |
Farmos | Nastrus | Venesiel | 10 | 10 | 100 |
Nestorii | Varmay | Euarym | 10 | 10 | 100 |
Manuel | Tulmas | Drufiel | 10 | 10 | 100 |
Sagiel | Crosiel | Kathos | 10 | 10 | 100 |
Hic nunc habes nominatos ex ducibus 5. ex comitibus 10. &
numeratos ex seruorum ordine 600. Duces & comites vocantur
ex nomine, & sunt satis prompti ad obediendu~ vocanti in omnibus,
quæ pertinent ad huius artis ministerium. Cum itaq; per eos
operari volueris; scribe in charta munda characteres domini ascendentis
domus 12. cu~ ceteris ex more scribe~dis; & in dorso eius
scribas istam coniurationem secundum artis præcepta, vt scis.
LAmedon mosco vrsoty tharuean: dayr Lays emel thebrean rasoty bamerson.
Deinde subiunctis, quæ sunt ex more artis subiungenda, dic ipsam coniurationem cum forti intentione, sicut oportet: & statim Spiritus vocatti visibiles apparebunt. Arcanum non comiti sed duci committas, nisi forte comitem sine duce vocasti; quod etsi fieri posse non nego, tamen secundum præceptum artis ad minus dux vnus cum comitibus, quod volueris, vocantus est.
ARcanum tibi sit qualecunq; ad amicum, quod nulli alteri velis
esse commune. Ideo neque literis neque tabellionibus confidendum:
quia vtrobique fraus interuenire potest. Voca ex supradictis
Spiritibus, quot volueris: committe potiori arcanum nihil
metuens, quia boni & fideles sunt ad omnia.
COmmodaueram libros tib~ meos sub conditione restituendi, miles charissime
Bunane: sed ecce minime eos restituisti quos in breui remittere
debuisses. Contra legem facis, quã fides Catholica de promissione sanciuit: non
[100]
differas, quod promisisti, soluere cunctis: non decet bonu~ & honestum virum,
ortum parentibus maioribusqe nobilibus, violare promissum. Promiseras
autem breui diligentissime restituere. Leuitatis est quasi ad Calendas Græcas
promissionem differre. Nonne satis expectaui cum beneuolentia grandi? Maxima
promittere turpissimum est minima reddenti. Militem ornat bona fides.
Quod grauius crimen accommodatum denegare promissum: nec decet
Christianum nolle seruare condictum. Iubet autem Christianæ legis constitutio
seruare promissum, reddere mutuum: & quod tibi desideras fieri, etiam
aliis facere libenter oportet. Ego libros expostulo meos, quos tibi supplicati accommodaueram,
Longiores excusationes, quas ad Calendas Græcas pro mittis,
dimittito. Mentem meam breuibus tenes. Nomen tuum honestumqe genus
Buna Wensiu~ considera: mihiqe mea volumina remitte. Vale ex Spanh.
4. Nonas April. Anno Domini M.D.
Cum has literas aut quaslibet alias acceperis ab eo, qui spiritum ad te misit: cognito signo Barquielis, obserua in eadem hora dominu~ ascendentis & scribe characterem eius cum cæteris ad chartam mundam: & coniurationem scriptam in dorso leges occulte, sicut oportet: & statim spiritus missus apparebit, quem mox vt videris, dic ista verba ad eum.
Mefarym burne; theor alueas casuean cralti lierto aply charmoys.
His dictis, spiritus missus propius accedens reuelabit tibi arcanum
commissum sibi fideliter. Sed vide, vt sis fortis, constans &
imperterritus in omnibus.
gelus eius dicitur Osmadiel: qui habet sub suo Imperio duces 10. comites
100. seruorum incertus est numerus.
CTAVA hora diei vocatur Iafanym, & spiritus eius
principalis appellatur Osmadiel secundu~ Picatricem
in magicis: qui habet sub imperio suo duces 10. comites
100. seruos innumerabiles deputatos non solum ad
operationem Steganographiæ nostræ, sed etiam ad multa experimenta
magica. Et dicit Salomon Iudæus cognomento Hermes,
in libro de natura spirituum: quod omnes isti prænominato Osmadaeli
[101]
obedientes & subiecti duces & comites in diuersis transformationibus
ad libitum operantis venire consueuerunt: que~admodum
ab operante iussi fuerunt. Sed iam aliquorum nomina
ponamus.
R. | R. | R. | R. | |||
Sarfiel | Demarot | Mariel | 10 | 10 | 100 | 100 |
Amalym | Ianofiel | Remasyn | 10 | 10 | 100 | 100 |
Chroel | Larfuty | Theoriel | 10 | 10 | 100 | 100 |
Mesial | Vemael | Framion | 10 | 10 | 100 | 100 |
Lantrhotz | Thribiel | Ermiel | 10 | 10 | 100 | 100 |
Ex ducibus quinque; & ex comitibus 10. iam nominatos in tabula
habemus, qui nobis ad omnem operatione~ huius horæ sufficiunt.
Cum autem per eos operari volueris in Steganographia:
scribe in chartula munda cum characteribus & coniurationibus
consuetis: & primo subiunctis subiungendis, dic ipsam coniurationem
scriptam, quæ est talis.
OSmodael aneor ersoty neas, hays layr Caphrayn thelreas mear
penarsy. Hoc Coniurationis carmine dicto, spiritus vocati
aderunt, prompti & obedientes ad omnia. Arcanum duci committas,
non comiti, nisi ille fuerit absens: quia semper principaliori
inter venientes debet commendari.
SIt nobis arcanum qualecunq; (quod velimus scire amicum procul absentem) & tale quod non velimus venire ad alicuius alterius notitiam; & sæpe contingere potest. Ne ergo vel tabellarius mysterium qualibet occasione reuelet, vel in manus peregrinas literæ perueniant; operemur, & per spiritum erimus securi.
EXiit rumor de Lympurgensi Abbate, quod dimiserii fratrem Ioannem
Rielsdorfensem, virum fidelem, & temporalium rerum maxime peritum:
[102]
nouosque introduxerit monachos Pantimoranos, ipsosqe sibi deputauerit
officiales. Miror vehementer factum inutile. Veruntamen cum recordor consuetudinem
Lympurgensium, nescio quid dicam. Temporaliu~ siquidem sunt
nescij: ideoque dimiserunt virum fidelem, quoniam facta eorum redarguebat:
qui debuissent gratias dixisse saluatori nostro Iesu Christo pro fidelitate
tanti fratris, qui reuelare eorum necessitates potuisset. Miseri quare repellitis
bonum necessariumque adiutorem? Quid dicam? Non laudo recessum
tam vtilis fratris, temporaliumque peritissimum rerum, qui Lympurgensibus
subuenisset quam citissime. Doleo vehementer: ita desipuisse Lympurge~sis
monachos, qui virum dimiserunt optimum: & monachos nihil penitus
valentes in rebus temporalibus Oeconomos constituerunt. Machari Abba,
non sic virum decebat. Primo laudasti, nunc repulisti tibi virum multum
necessarium, nulliqqe postponendum. Fateor si Christus eum mihi dedisset: vt
Christianum decet, maximas nunc gratias agerem: curaremqqe ne discederet
vnquam. Verum tu Christo ingratus maluisti virum fidelem prauorum fatuo
consilio fatigatum dimittere: ne videretur rebus tuis desertis spes esse
recuperationis. Ex Spanh. 3. Non. April. M.D.
Cum literas istas vel quaslibet alias receperit, signo Osmadaelis
signatas, is cui mittuntur in arte peritus, præmissis præmittendis,
dicat coniurationem præscriptam, & mox spiritus missus visibiles
apparebit: quem vt videris, dic: Menason aproysy elmano
thulneas assierto mauear veneas cralnoti permason, His dictis,
nuncius spiritus arcanum tibi manifestabit.
men supremi Angeli eius est Quabriel, habens sub suo Imperio
duces 10. comites 100. seruorum non est cer-
tus numerus.
ONA hora diei vocatur Karron, & spiritus eius principalis
appellatur Quabriel, qui habet sub suo Imperio
multos & pene innumerabiles duces, comites & seruos,
è quibus in ministerium huius artis nostræ Steganographiæ
deputati sunt ex ducibus 10. & ex comitibus 100. qui
seruos deputatos sibi multos habent in ordinibus. In primo ordine
[103]
sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 500.
in sexto 600. in septimo 700. in octauo 1000. & 80. in nono 90000.
in decimo vero sunt 100000. Sed raro per omnes ordines vocantur
spiritus: & si vocati fuerint: non omnes sed aliqui cum ducibus
& comitibus suis secundum Imperatoris iussionem venire consueuerunt.
Dixit autem Raziel magnus in libro suo de præstigiis
& transformationibus, quod istorum spirituum maximus est numerus:
& ordines suos singuli in omnibus ministeriis & officiis diligentissime
custodiunt: & Salomon Hermes Iudæus de natura
spirituum dicit istos apparere solitos in ea forma, quam operans
in arte descripserit, in sua voluntate. Sed nunc iam aliquorum ducum
& commitum nomina exponamus.
R. | R. | R. | R. | |||
Astroniel | Kranos | Trubas | 10 | 10 | 10 | 100 |
Charmy | Menas | Xermiel | 10 | 10 | 10 | 100 |
Pamory | Brasiel | Lameson | 10 | 10 | 10 | 100 |
Damyel | Nefarym | Zaznor | 10 | 10 | 10 | 100 |
Nadriel | Zoymiel | Ianediel | 10 | 10 | 10 | 100 |
Hic iam habemus nominatos duces 5. comites 10. numeratos, ex seruis eius deputatis 650. qui nobis sufficient. Cum autem in nona hora diei per istos spiritus operari volueris; obserua dominu~ ascendentis, & scribe in charta munda ea, quæ sunt secundum artis institutionem præcepta, & in eius dorso coniurationem.
Quabriel, odiel, amear, cayn alco mean chyr pareos payr peray,
thubro menasry. Deinde, præmissis ex more præmittendis, dic ipsam
coniurationem, sicut in arte præcipitur: & statim Spiritus
vocati aderunt, in quacunque forma volueris, prompti & fideles
ad omnia: potiori committe secretum.
ARcanum nobis sit qualecunque ad amicum: quod volumus esse secretissimum, & nulli omnimodo reuelari præter ipsum. Vocemus itaque ex supra dictis ducibus & comitibus vnum aut duos iuxta institutionem artis; & committamus potiori secretum.
[104]
Ioan. Trithem. Abbas Spanh. Ord. S. Ben. Religioso
Patri, Ioanni Hugonis Guardiano, fratrum mi-
norum sancti Francisci in Creucenach,
Salutem & charitatem.
REligiose venerandeqe pater, scio quod omnia libenter amicis concedis
aptata: propterea deprecor humiliter, quatenus intuitu Catholicæ pietatis
diutius apud nos detentos summa cum charitate tuos zelosos fratres non
agre feras: oportuit namqe eos, me obsecrante, manere. Gloriosum nobis gaudium
erat: gaudentibus nobis omnibus sine delicto. Exultauimus in domino
gaudio spirituali gratias Deo omnipotenti bono zelo referentes. Quid tali,
obsecro, conuentu religiosius? vbi nihil dicitur ociosum, nihil zelatur iniquum,
Christus Iesus saluator omnium nos faciat gaudere in gloria sempiterna:
Gloriosi virtutum Zelatores veritati nihil præponunt. Gauifi sumus
gaudio sancto, orantes vt memoratos fratres tranquille suscipias, omnemque
amaritudinis zelum deponas. Vale ex Spanh. 3. Non. April. Anno Domini
M.D.
Cum literas has aut quaslibet alias acceperit is charactere Quabrielis
consignatas in arte peritus: præmissis præmittendis, dicat
præscriptam coniurationem: qua dicta mox Spiritum videbis destinatu~, quem
vt viderit, dicat ista verba: Mesraym pasloriel vear
reneam cralty thio phroysy ma mear hamorsy. His dictis, Spiritus
missus placide accedens dicet tibi commissum arcanum.
Imperator eius supremus Spiritus Oriel appellatur, qui habet sub
suo imperio duces, comites & seruos multos.
ECIMA hora diei vocatur Lamarhon, & angelus eius
supremus appellatur Oriel Imperator magnus & potens,
qui secundum Salomonem Iudæum multos habet
sub suo imperio duces, per quos sunt miranda experimenta
in magicis hora diei decima. Habent autem inter se
ordines decem illi duces, & comites illi, qui ad operationem Steganographiæ
[105]
deputati sunt cum famulis eorum. In primo ordine
sunt 10. in secundo 20. in terto 30. in quarto 40. in quinto 500. in
sexto 600. in septimo 700. in octauo 800. in nono 900. in decimo
1000. Nos autem ex primis quinque ordinibus comites 10. ex vltimis
vero duces quinque duntaxat assumentes in operationibus
nostris contenti sumus Si quem delectat pluriu~ nomina scire; vocet
vnu~ ex nominatis in tabula, & interroget eum; & audiet, quæcunque
voluerit; & quotquot voluerit scire, perfecte sciet ex illo.
R. | R. | R. | R. | |||
Armosy | Lemur | Xantros | 10 | 10 | 100 | 100 |
Drabiel | Ormas | Basilon | 10 | 10 | 100 | 100 |
Penaly | Charny | Nameron | 10 | 10 | 100 | 100 |
Mesriel | Zazyor | Kranoti | 10 | 10 | 100 | 100 |
Choreb | Naueron | Alfrael | 10 | 10 | 100 | 100 |
Habemus hic ex ducibus Orielis quinque & ex comitibus 10.
cum seruis sibi deputatis per vices suas in numero 1100. qui nobis
ad omnem huius horæ operationem sufficiunt. Cum autem operari
per ipsos in hac hora diei volueris; præmissis præmittendis ex
more, & scriptis scribendis in charta munda: & ista coniuratione
in dorso eius ordinata, fac cætera, vt scis.
ORiel burnadiel irasmny crismean pormy ersoti amear medusen.
Postquam istam coniurationem compleueris secundum
rectam institutionem artis: videbis ducem cum cæteris Spiritibus
vocatis præsentem, cui committas arcanum.
SIt nobis amicus cui bonum fauemus: hunc ab aliquo
circumcellione supplantandum & circumueniendum timemus. Cupimus
ergo auisatum iri. Apertis verbis per nuncios non possumus:
per literas, ne in manus alicuius deueniant, similiter non audemus.
Vt ergo simus tuti, & arcanum nostrum semper maneat
secretum: vocemus Spiritum vnum ad minus prædictorum duce~.
Venit, obedit, perfert nuntium fideliter.
[106]
Ioan. Tritthem. Abbas Spanh. Henrico deBanauu,
Equiti Aurato, Philosopho & Mathematico
insigni, Salutem dicit.
CVm sis artiu~ humanitatis studiosissimus; gaudebis, vt opinor, vehementer, te inuenisse nouum studioru~ socium. Is qui tibi has literas exhibebit vir magnæ scientiæ est, summus Philosophus, subtilissimus Arithmeticus, eloquentissimus Rhetor, Mathematicus profundissimus, omnifariamqe excellentissime doctus. Ornatissime loquitur, Tulliana nitens facundia. Nisi maxime tibi essem amicus, tantu~ virum penitus retinuissem: quonia~ eo vsus philosophum doctissimum expertus sum. Tibi maxime faueo tu gratanter suscipe philosophu~ quem tibi singulari amore inductus mitto. O vtinam tales essent nostri quicunqe studentes, qui timido corde nobilem contemnunt scientiam. Iste vir studium Philosophiæ & alias scientias, altissimaqe naturæ profunda scrutattur assiduè, continuè tractat & acutissimè penetrat. Hominem igitur Heinrice Bunavv liberali vultu tractare pro Christio memineris. Vale ex Spanh. 2. Nouemb. Anno Domini M.D.
Cum literas acceperit amicus cui mittuntur in hac scientia Steganographiæ
peritus: faciat omnia quæ sunt secundum artem facienda,
& subiungat præscriptam coniurationem, sicut moris est.
Et cum viderit Spiritum missum præsentem, dicat hæc verba ad
ipsum inter Spiritus potiore~. Camyn aparsy aslotiel omear reneas
vean triamy cralty penason. Quibus prolatis, statim Spiritus accedet
propius: & manifestabit ei arcanum.
premus imperator eius dicitur Bariel, qui habet sub suo dominio princi-
pes, duces, comites & seruos multos.
NDECIMA hora diei vocatur Maneloym, & angelus
eius supremus imperator appellatur Bariel, qui vt Hermes
Iudæus scribit, multos sub suo imperio Spiritus
habet, per quos miranda fiunt in hora diei vndecima,
in experimentis variis. Ex his deputati sunt ad operationem
[107]
Steganographiæ per ordines suos multi. In primo ordine sunt 10.
in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 500. in sexto
600. in septimo 700. in octauo 800. in nono 900. in decimo 1000.
Hi omnes per vices & ordines suos in ministerium huius artis
mittuntur: inter quos sunt duces & comites cum seruis eorum,
multi valde, quorum omnium nomina non est facile depromere,
nec quidem opus est: cum paucorum nomina scire
sufficiat, & operans in arte semper ex vnius relatione spiritus plura
aliorum nomina scire possit. Et nota, quod secundum Razielem,
omnes isti spiritus ad voluntarem operantis se formant &
transformant: ita vt in quacunque forma eos videre voluerit, iubeat
ante Coniurationem eo modo quo præcipit ars: & obedient
ei promptissime ad omnia. Sed iam aliquorum nomina nobis
sufficientia exponamus.
R. | R. | R. | R. | |||
Almarizel | Menafiel | Almas | 10 | 10 | 100 | 100 |
Prasiniel | Demasor | Perman | 10 | 10 | 100 | 100 |
Chadros | Omary | Comial | 10 | 10 | 100 | 100 |
Turmiel | Helmas | Temas | 10 | 10 | 100 | 100 |
Lamiel | Zemoel | Lanifiel | 10 | 10 | 100 | 100 |
Hic iam habemus ex spiritibus Barielis nominatos 15. quorum
quinque sunt duces & 10. comites, qui habent numerum
seruorum 1100. qui nobis pro nostris operationibus vndecimæ
horæ diei in Steganographia sufficiunt. Cum itaque volueris per
istos spiritus operari, dominum ascendentis cum cæteris obserua,
secundum quod in superioribus diximus, & istam coniurationem
cum aliis scribe in charta munda, sicut moris esat in hac
scientia.
BAriel mylan theory madruson alfayr dreschym taparoys mear
moas layr penason. Præmissis præmittendis, dicistam coniurationem,
sicut oportet: & statim spiritus vocati apparebunt
quos vocasti: committe eis secretum, quodcunque habueris.
[108]
ESt nobis arcanum ad amicum, siue ad alium quemlibet in arte
nostra peritum, quod neque per literas neq; per tabellionem
significare possumus, quia periculum vtrobique formidamus. Vocamus
itaque spiritum, commendamus potiori secretum: & in
omnibus tuti sumus.
Ioan. Trith. Abbas Spanh. ordinis diui Benedicti,
fratri Quirino, Monacho Corbeiensi
in Francia, S.
DE Genitrice perpetuæ Virginis Maariæ transmitto orationem meam, quam nuper postulasti Quirine: Aue benignissima mater Anna, Mariæ Virginis parens fulgentissima: tu omnium inuocantium te adiutrix fidelisstima: tu quærentium te nobile refugium: quietum sanctitatis beneficium. Salue pauperum aduocata mitissima Consolatrix gementium pulcherrima: virtutum apotheca ornatissima. Aue tristium Rofocillatrix Iuda: medicina infirmorum saluberrima: fideliumque Christianorum promotrix celeberrima: veniam nobis orntibus impetra: tremendum iudicem Christum mitiga: tuis intercede pro famulis, vt beatitudinem consequamur: nos te intercedente sua benignitate petimus suscipiat miseros. Amen. 8. Iduum April. Anno Domini M.D.
Cum literas acceperit is cui mittuntur in arte peritus, attendat
in primis characterem horæ literis annexum: quo cognito, operetur
per dominum ascendentis horæ, in qua literas suscepit, cum
cæteris in arte præceptis. Deinde subiungat orationem præscriptam,
eo modo & ordine, quibus oportet: & mox spiritus missi apparebunt.
Quos vt videris, dicenda sunt ad principaliorem inter
eos ista verba: chamerusin maslotiel vear reneas liernoty trismy
penason. Cum hæc verba dicta fuerint ad spiritum inter alios potiorem,
qui ex habitu & corona facile cognoscitur & semper: alios
præcedit: mox reuelabit arcanum in aurem.
[109]
VODECIMA. hora diei vocatur Nahalon, & angelus
eius supremus Imperator appellatur Beratiel: qui secundum
Salomonem Iudæum sub Imperio sub spiritus
habt ad diuersas operationes deputatos pene innumeros.
Ex his omnibus deputati sunt ad operationem Steganographiæ
in diuersis ordinibus diuersi. In primo ordine sunt duces
& comites 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto
500. in sexto 600. in septimo 700. in octauo 800. in nono 900.
in decimo. 100. in vndecimo 200. in duodecimo 300. Hi omnes
per vices & ordines suos cum infinita copia seruitorum ad operationes
istius artis deputati sunt intelligens & perfectus
operator in arte, quos & quot voluerit in hora diei duodecima,
poterit aduocare. Omnes autem huius horæ principes, duces &
comites (secundum sententiam Razielis) formas assumunt ad
placitum operantis.
R. | R. | R. | R. | |||
Camaron | Plamiel | Edriel | 10 | 100 | 10 | 100 |
Astrofiel | Nerostiel | Choriel | 10 | 100 | 10 | 100 |
Penatiel | Emarson | Romiel | 10 | 100 | 10 | 100 |
Demarac | Quirix | Fenosiel | 10 | 100 | 10 | 100 |
Famaras | Sameron | Hamary | 10 | 100 | 10 | 100 |
Hic iam habemus ex spiritibus Berathielis nominatos numero
quindecim, quorum 5. per totidem ordines sunt duces, & decem
comites, quibus coniuncti, sunt famuli ad diuersas operationes
in secretis magicæ 1100. Cum itaq; volueris per aliquem eorum
operari in vltima hora diei, obserua dominum ascendentis
ipsius horæ & domum duodecimæ: & characterem vtriusq; cum
cæteris necessariis in chartula munda scribe; & in eius dorso istam
coniurationem.
[110]
BErathiel Odiel irsoti rodu dreor rauezo melros ethiel aty nodiel
hayres penason. Deinde, præmitissis omnibus præmittendis
ex more, dic istam coniurationem debito modo: & statim spiritus
vocati apparebunt. Tunc potiori committas arcanum, secundum
institutionem artis: & fideliter obediet in omnibus.
ESt nobis amicus procul absens: huic periculu~ scimus imminere,
quod ipsum latet: auisare illu~ cupimus, sed ob certas causas
in aperto non audemus. Vocamus ergo secundum horam huic operationi
deputats spiritus: arcanum secure commendamus.
OMnis, qui de rebus temporalibus gloriatur, virtuosus nequaquam restat appellandus & qui amat res transitorias, non potest amator esse Iustitiæ: quoniam Catholica integritas detestatur homine~ cupiditatibus inhiantem. Sancta enim religio fidei Christianæ mundi amore~ interdicit hominibus suis: quoniam qui diligit mundana gaudia foelicitatem superna~ amittit. Catholicus non Catholicè viuens Christum negasse arguitur: & qui amat res temporales, bonus esse Catholicus non dicitur. Qui creatore~ amat, gaudia inquirit rerum spiritualiu~. Christi amator cunctas mundi vuluptates contemnit, nec curat gloriam, diuitiasqe instabiles. Sed mundi amator odit virtutes: de futuris gaudiis nihil curat. Heu quid agitis Christiani, vanis rebus intenti? Cogitatis quæ non sunt honesta, agitiqe religioni contraria. Nolite miseri obsecro nolite huius mundi perituras mox vanitates diligere. Curate potius Christum amare, quatenus nos recipiat ad cælestia regna. Ioan. Trith. Abb.
Cum hanc præscriptam oratiunculam aut quaslibet alias
charactere Berathielis obfirmatas susceperit in arte peritus: faciat
diligenter omnia quæ præcipiuntur in arte; & dicat coniurationem.
Cumq; Spiritus, qui sine mora venient, viderit esse præsentes: dicat
ad potiorem, qui coronatus incedit: Famerulyn melysno alny
vemoby dreary drymes charsony. Hic dictis, propius accedet
[111]
det Spiritus, dicetque arcanum operanti in aurem fideliter. Sed
oportet eum esse constantem, & non timere: quia boni Spiritus
sunt, & neminem lædunt in arte bene institutum. Si quis autem
imperitorum accedere præsumpserit, non euaderet periculum.
angelus eius supremus appellatur Sabrathan, qui habet sub suo
imperio principes duces, comites & ser-
uos multos.
RIMA hora noctis vocatur Omalharien, & angelus
eius appellatur Sabrathan, qui multos alios Spiritus
sub se habet, diuersis operationibus magicis deseruientes
temporibus & ordinibus suis, sicut testatur
Hermes Salomon Iudæus in magicis expertissimus. Ex his ad operationem
artis nostræ multi per vices & ordines suos deputati
sunt. In primo enim ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in
quarto 40. in quinto 500. in sexto 600. in septimo 70. in octauo 80.
in nono 90. in decimo 100. Hi omnes in ministerium secretorum
mittuntur per vices suas & ordines occultos, de quibus nos nec
plenam habemus notitiam, nec loquimur.
R. | R. | R. | R. | |||
Domaros | Ramesiel | Hayzoym | 100 | 100 | 100 | 100 |
Amerany | Omedriel | Emalon | 100 | 100 | 100 | 100 |
Penoles | Franedac | Turtiel | 100 | 100 | 100 | 100 |
Mardiel | Chrasiel | Quenol | 100 | 100 | 100 | 100 |
Nastul | Dornason | Rymaliel | 100 | 100 | 100 | 100 |
Hic iam habemus ex Spiritibus Sabrathan duces 5. comites 10. nominatos, qui habent sibi per vices & ordines suos deputatos famulos 2000. Cum itaq; per istos operari volueris, obserua dominum ascendentis, & characterem eius cum cæteris necessarijs in schedam mundam scribe, & istam coniurationem in dorso.
SAbrathan odiel melros rhupis othia~ elroz adiel methiel mear
nasutiel lafian irsoti brestion dreor chamerson. Deinde præmissis
[112]
ex more premittendis, mox vt coniurationem præscriptam
dixeris, vocatos Spiritus videbis adesse, cum quibus facito secundum,
præcepta artis, quodcunque volueris.
ARit arcanum magnum, & arduum secretum, quod noceat publicatum:
& ob id nec literis, nec tabellioni committendum:
sed ministerium Spirituum subeat, qui horæ præsunt, in qua operaris.
Non est tutum in leuibus causis aduocare Spiritus: sed vbi
ministeria humana deficiunt, eorum in arte requirantur.
Ioannes Tritth. Abb. Spanheim. fratri Nicolao Bas-
selio, Monacho Hirsaugiensi, cum salute
præsentem dicat ora-
tionem.
OMnipotens Deus, Creator excelsus omnium, qui per Christum nos Christianos
redemit, Zelum sui dedit amoris Catholicis, per lumen fidei credentibus
remissionem peccatorum insinuans. Dedit autem liberalissime
suum dilectum filium, lumen gratiosum liberare nos omnes credentes de potestate
regis Tartarei luctuosi, destruereque carcerem tenebrosum Zabulumque
crudelissimu~. Quid nos Christiani passionibus Christi reddere digne poterimus:
homines infirmi, sine operibus iustitiæ profitentes Catholicam fidem?
Orantes itaque deuotissime te redemptorem nostrum summis laudibus collaudamus,
dicentes: laus tibi lumen æternum, omnium Saluator benignissime,
qui redemisti nos sanguine tuo. Fragilitatem nostram Zelo amoris tui
confirma. Salua nos dulcissime Iesu Saluator, cordibusque nostris Zelum fidei
Catholicæ infunde. Sanctus est Zelus tuus: compunctionem operatur in
cordibus quærentium te Christe Saluator benignissime. O Lumen æternum,
Iesu dulcissime: illumina tenebras seruorum tuorum bonitate solita. Iesu
Saluator æterne salua animas nostras: æterna nobis conferas gaudia Christe
audi seruos tuos humiles, & omnibus indulge peccata exorantibus. Saluator
salua nos miseros, licet indignissimos. Concede nobis Zelum bonum humiliter
postulantibus, Amen. Scripsimus 18. Calend. Maij. Anno Domini.
M.D.
[113]
Cum acceperit literas is cui mittuntur in arte peritus; obseruet
& scribat dominum ascendentis illius hore cum reliqui in hac arte
præceptis: & præmissis; præmittendis, dicat præscriptam
coniurationem; & statim Spiritus missi visibiles ei apparebunt, quos
mox vt viderit, dicat ad potiorem ista verba: chameros burnean
aslotiel vear reneas cralty triomy penason. His dictis, reuelabit
arcanum in aurem.
ECVNDA hora noctis vocatur Panezur, & angelus eius appellatur Tartys, habens sub suo imperio principes, duces, comites & subseruitores multos, quos vocatos ad diuersa ministeria operantium in occultis naturæ secretis per vices & ordines; suos mittere consueuit. Ex his duodecim ordines ad nostram scientiam Steganographie deputati sunt: qui nobis ad omnem operationem sufficiunt. In primo namq; ordine sunt 10. in secundo 20. in terno 30. in quarto. 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000.
Raro tamen contingit, vt per omnes istorum Spirituum fiat operatio,
quia non est opus in altioiibus occupari: cum infirmi nobis
ad omnia copiose sufficiant: nisi quis in arte bene institutus &
omnino perfectus omnium præcriptorum ordinum principes
videre optaret, & eorum nomina scire: ille posset omnes per ordinem
aduocare.
R. | R. | R. | R. | |||
Almodar | Permaz | Gabrynoz | 100 | 10 | 100 | 10 |
Famoriel | Vameroz | Mercoph | 100 | 10 | 100 | 10 |
Nedroz | Emaryel | Tameriel | 100 | 10 | 100 | 10 |
Ormezyn | Fromezyn | Venomiel | 100 | 10 | 100 | 10 |
Chabriz | Ramaziel | Ienaziel | 100 | 10 | 100 | 10 |
Praxiel | Granozyn | Xemyzin | 100 | 10 | 100 | 10 |
[114]
Hic habemus nominatos ex ducibus Tartys 6. ex comitibus 12.
seruos quoq; numeratos per vices & ordines distributos 1320. qui
nobis ad experimentum artis hac in hora sufficiunt. Et nota quod
(secundum Salomonem & Ratielem) omnem isti duces & principes
Tartys beneuoli & promptissimi sunt ad obedientiam: & in
quacunque forma iussi fuerint apparere, illam libenter assumunt.
Cum itaq; volueris in hac scientia operari: obserua dominum ascendentis
cum cæteris, quæ præcipimus, diligenter: & scribe omnia,
quæ sunt scribenda cum ista coniuratione.
TArtys chrybes faziel yrsoti haelnot dreor aduear afy mearo Vény
satu pemerson. Deinde omnibus diligentissime completis,
& lecta coniuratione debito modo sicut oportet: spiritus vocati
mox aderunt ad Imperium tuum parati.
ARcanum, quod per spiritus intimare volumus amico, sit qualecunque pro tempore & negotiorum varietate nobis occurrerit: ita vt non sit leue, & tale, quod alias secure nunciari potest.
ÆTerni regis misericordia prouidenter mittimus vobis, multo expectatum tempore, virum magnæ in temporalibus experientiæ, Iohannem de Raunenstat oriundum, monasterij Violsdorpiensis reuerendum & zelosum multo tempore Abbatem, eandemque Abbatiam libere resignantem. Accessi propter eum, sicut vobis promiseram, monasterium Lunapurgense, in quo Christo seruiebat, precibus continuis & sanctarum lectionibus scripturarum occupatus, cum monachis eiusdem monasterii: & petii, vt ad vestrum coenobium descenderet, temporaliumque rerum susciperet curam, procuratorque fieret & cellarius. Abbas Lympurgensis instabilitate solita, animo [114] mutatus, dimittere eum ab eo cunsensum potui. Christo inspirante tandem consensit, licet timide: ideo quod monialibus seruire timeat, quæ leuissime mutantur. Timet non immerito, quoniam sicut nos instruxit experientia, alsquotiens moniales Oeconomis suis reddiderunt pro benefactis non laudabilem mercedem. Foemineus animus repente mutatur zelo amaritudinis. Christo autem tribuente, scio eum vobis esse vtilem. Christianus est, monachus est, saluatorem timet, bonique est intellectus. Muliebrem itaqe mutabilitatem coercere assuescite, quatenus esse constantes memineritis: suscipientes eum cum sancto honore atque syncera charitate, omnem leuitatem animi muliebris deponentes: maxime cu~ adiuuare vos, & recuperare statum rerum temporalium vestro in monasterio collapsum possit, auxiliante Christo redemptore, qui zelatur charitatem. Valete, ex Spanh. l7. Calend,. Maij. Anno Domini nostri Iesu Christ, M.D.
Cum literas charactere Tartys insignitas susceperit is cui mittuntur
in arte nostra peritus: obseruet dominum ascendentis, &
faciat omnia & singula diligentissime, quæ sunt facienda, subiungatque
solitam coniurationem: & cum viderit spiritus missos esse
præsentes, dicat ad principalem ista verba: Chabor massotiel tuseuo
reneas porean trismeny penarson. Et cum hæc verba cum
forti intentione dixerit ad ducem principalem: statim placide accedens
reuelabit arcanum.
ERTIA hora noctis appellatur Quabrion cuius
Imperator & Angelus supremus est Serquanich,
habens sub suo Imperio principes; duces & comites
multos per ordines duodecim, cum multa continua
famulorum distinctos. In primo namque ordine sunt 10.
in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60.
in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo
1000. in duodecimo 10000. Ex his, de quoru~ ordine per vices
[116]
in ministeerium diuersorum experimentorum vocantur & mittuntur
duces, comites & serui sufficientes.
R. | R. | R. | R. | |||
Menarym | Euanuel | Vanosyr10 | 10 | 100 | 100 | |
Chrusiel | Sarmozyn | Lemaron10 | 10 | 100 | 100 | |
Penargoz | Haylon | Almonoyz10 | 10 | 100 | 100 | |
Amriel | Quabriel | Ianothyel10 | 10 | 100 | 100 | |
Demanoz | Thurmytz | Melrotz10 | 10 | 100 | 100 | |
Nestoroz | Fronyzon | Xanthyoz10 | 10 | 100 | 100 |
Hic iam nominatos habemus ex spiritibus Serquanich potioribus
duodecim, ex quorum ordine vnum, qui secundu~ vices suas
& ducum & comitum suscipiunt dignitate~. Reliqui sex nunquam
mutant officium suum, sed semper sunt duces. Qui vero plurium
nomina scire voluerit, facile intentum suum per eos, quos nominauimus,
consequi potest. Cum itaque per istos operari volueris,
obserua dominum ascendentis & eius characterem cum cæteris
necessarijs scribe in chartula munda, & in eius dorso istam
coniurationem.
SErquarnich osiel theory dreochy amersoty omear, pornis layr
mear penarson. Deinde subiunctis subiungendis, & lecta coniuratione,
spiritus vocati mox aderunt ad obedientiam parati, cum
quibus secundum artis præcepta est agendum.
DE imminente periculo cupimus auisare amicum, sed nos
ipsum periculum formidamus, quoniam si nos illum auisasse
notaretur: non minori incommodo subiiceretur. Ergo cum nec
literis, nec nuncijs sit confidendum: spiritui horæ duximus
confidendum.
Ioan. Trithem. Spanh. ordinis Sancti Benedicti
Pastori Ecclesiæ Vallis amygdala-
rum, Salutem dicit.
[117]
DE ecclesiasticis scriptoribus grandem feci Catalogum, quem fraternitati tuæ nuper videndu~ exhibui: nimisqe repente concludens fateor me nonnullos præterisse famosissimos viros: non quod nomini eorum beneficium inuiderem Catalogi, quemadmodum manum pensator tumidus criminatur, verbis stulissimis Catalogum vituperans, qui me existimauit suos homines non memorasse sola ex inuidia, quod est falsissimum. Enimuero conceptionem sanctissime genitricis Dei ego scripsi & affirmaui venustissimã semper fuisse sine næuo originalis excessus, quod tumidus pensator tumide repræhendere volens, dixit, fulgentissimam virginem reatu originalis noxæ (contra catholicam obseruantiam vanissima temeritate) extitisse maculatu~. Temerarium est, beatissimam virginem velle deturpare. Coloniensis autem nominatissimi doctores, volentes insani fraterculi opinionem veritati contrariam extirpare, citatum vanas eum fabulas suas reuocare compulerunt: virginem beatissimã asserentes, confirmantes quoque, statuto debere credi mundissimam, nulloqe tempore (quantu~libet breuissimo) originali foeditati subiacuisse. Tibi hæc, quoniam veritatem amas, scribere volui, quatenus beatissimæ virginis exprobratores deuites. Vale, 16. Cal. Maÿ An. Dn. M.D.
Suscipiens autem literas is cui mittuntur in arte peritus, signum
principalis Spiritus attendat, vt sciat, quem debeat secundum
horæ vices aduocare. Deinde obseruet dominum ascendentis
in ipsa hora, qua literas suscipit, cum reliqua dispositione cæli
per duodecim domos Zodiaci, nihil obmittens omnino illorum,
quæ præcepta sunt. Dicta coniuratione, cum viderit præsentem
Spiritum, dicat sequentia verba: chamerusyn maslotiel vean reneas
cralty thyrmo venear penarson. His ad Spiritum principalem
dictis, propius mox accedet, & commissum sibi arcanum reuelabit
in aurem.
[118]
VARTA hora noctis vocatur Ramerzy, cuius angelus
appellatur Iefischa, habens sub suo imperio principes,
duces, comites & ministeriales Spiritus multos:
qui instar eorum, quos in præcedenti capitulo
descripsimus, per vices & ordines duodecim sunt distributi.
In prima namq; ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30.
in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80.
in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo
10000. Et ex his duodecim ordinibus per vices suas Spiritus in ministerium
nobis mittuntur in operationibus artis Steganographiæ
de quibus iam aliquos nominabimus.
R. | R. | R. | R. | |||
Armosiel | Rayziel | Lamediel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
Nedruan | Gemezin | Adroziel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
Maneyloz | Fremiel | Zodiel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
Ormael | Hamayz | Bramiel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
Phorsiel | Iapuriel | Coreziel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
Rimezyn | Iasphiel | Enatriel | 10 | 100 | 100 | 1000 |
Hic iam habemus ex Spiritus Iefischa duces 6. & comites 12. nominatos,
quibus deputati sunt ministeriales 72.60. qui per vices &
ordines suos mittuntur in obsequium operantis in arte. Isti autem
principes secundum dictum Salomonis Philosophi sunt mulriformes;
& quascunque formas iussi fuerint, assumunt. Cum itaque
per eos operari volueris in quarta hora noctis, obserua dominum
ascendentis & rotam figuram coeli, & fac omnia secundum quod
tibi præcipimus, scribens omnia in schedulam mundam, & in eius
dorso istam coniurationem.
IEfischa osiel mear pathyr lays mean theor dreochis fazan moab
lofeas orsoti breo pornys tayr penarson. Deinde subiunctis subiungendis,
cum dixeris coniurationem ipsam debito modo, forma
& ordine: Spiritus in qua præceperis forma visibiles apparebunt,
prompti & voluntarij ad omnia.
[119]
ARcanum qualecunque tibi pro tempore occurrit, quod velis
absentem in hac hora noctis quarta scire: Spiritibus potes secure
committere: modo sit tale, quod nec per literas nec per nuncios
illi tuto possis intimare. Ea enim, quæ sine periculo vel per literas
vel per nuncios intimare possumus, nequaquam intimare
ministerio Spirituum debemus. Quicunq; autem Spiritus aduocare
propter res leues & arcana, quæ sine periculo per literas aut
nuncios intimari possunt, temptauerit; sine dubio damnum & incommodum
cum periculo reportabit.
Venerabili in Christo patri, Lympurgensium Oe-
conomo, religioso domino, Ioanni
nuncupato, Ioannes Ouilis Spanheimensis
humilis Abbas, gaudia Coe-
lorum.
MOniales Sancti Ruperti ie gubernatorem suum nimia auiditate concupiscunt, teque humili rogant beneuolentia, quatenus rerum temporalium gubernationem ipsius monasterii suscipias. Seruire deuotis Christi virginibus, laudabile est atqe meritorium. Bonum habes rerum Spiritualium eiusdem Coenobii nominatissimumqe visitatorem, te maximo honore complectentem: grauem moribus, ornatum virtutibus, consilio cautum, omnib. dilectu~, conuersatione monasticæ religionis bene famatum, & cunctis hominibus notabilem (quæ vita merito Christo est gratissima) monasterii sancti Ioannis optimum Abbatem. Literis tam Christianorum quam gentilium eruditissimus studiosissimus, doctissimusqe est, qui cunctorum hominum sapientiam procul notabiliter excedit. Gregem sibi creditu~ optime nouit regere Zelosqe virginum Christi custos est, quarum claustrum seruat firmissime. Non timeas sub eo tam honestis seruire monialibus, qui nouit sponsas Christi secundu~ legem monasticam optima discretione gubernare: qui virtute & Zelo fidei Christianæ tibi libenter in necessitate subueniet. Hunc viru~ tam clarum benignumqe patore~ cu~ habeas familiare~: rogo gubernaculu~ tam religiosarum virginu~ libenter assumas. Labore~ tuu~ Christus æternis gaudiis remunerabit. [120] Monialium Sponsus, tutor & benignissimus remunerator concedat tibi Zelo bono zelari meliora. Vale, ex Spanh. 15. Cal. Maÿ. Anno M.D.
Cum literas charactere Iefischa insignitas susceperit is cui mittuntur
in arte peritus; obseruet in primis dominum ascendentis
illius horæ cum tota figura cæli, & describat eam in schedulam
mundam, & in eius dorso coniuratione~ præscriptam, quam cum,
præmissis præmittendis, dixerit, & Spiritus missos ad se præsentes
astare viderit: dicat ad potiore~ in ordine sic: chamerusin aphroys
aslotiel mean reneas vear tryamo cralti penason. His rite ad principalem
Spiritum dictis, ipse accedet propius, & arcanum sibi
commissum in aurem illius reuelabit.
VINTA hora noctis vocatur Sanayfar, cuius angelus
primus & supremus imperator dictus est Anasdarhon,
qui habet sub suo dominio principes, duces, comites &
ministeriales multos per ordines & vices duodecim instar
priorum distributos: quos in ministerium diuersarum artium
& experimentorum ad operatores rite institutos mittere consueuit.
In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto
40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono
90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000. Et
per hos fit omnis operatio Steganographiæ in quinta hora noctis.
R. | R. | R. | R. | |||
Meniel | Gemarii | Barmas | 100 | 100 | 100 | 100 |
Charaby | Vanescor | Platiel | 100 | 100 | 100 | 100 |
Appiniel | Sameryn | Neszomy | 100 | 100 | 100 | 100 |
Deinatz | Xantropy | Quesdor | 100 | 100 | 100 | 100 |
Nechorym | Herphatz | Caremaz | 100 | 100 | 100 | 100 |
Hameriel | Chrymas | Vmariel | 100 | 100 | 100 | 100 |
Vulcaniel | Patrozyn | Kralym | 100 | 100 | 100 | 100 |
Samelon | Nameton | Habalon | 100 | 100 | 100 | 100 |
[121]
Hic iam habemus ex spiritibus Abasdarhon nominatos 40.
quorum primi duodecim in ordinibus suis sunt duces, reliqui vero
12. sunt comites: & sunt de quolibet ordine duo, videlicet vnus
dux & vnus comes. Habemus deputatos ministeriales 3200. quibus
per vices in diuersis operationibus magicis vtuntur. Dicunt
autem Salomon & Raziel, sapientes & in magicis expertissimi,
quod principes Abasdarhon apparere solent, in quacunq; forma
iussi fuerint ab eo qui operatur: quod cum frequenter simus experti:
veritate subnixum fatemur. Cum itaq; volueris per ipsos in
Steganographia operari in quinta hora noctis: obserua dominum
ascendentis, & tam ipsum, quam totam dispositionem Cæli in
schedulam munda conscribe cum cæteris quæ docuimus, & in eius
dorso istam coniurationem.
ABasdarhon morca lafias tharuean buel dreschin tayr moab ersoty
layr pornys theori mean asar penason. Subiunctis deinde
subiungendis, mox, vt ipsam coniurationem dixeris, apparebunt
tibi spiritus, quos vocasti, parati ad omnia quæ præceperis eis.
ARcanum quodcunq; habueris, quod alioquin sine periculo amico
notum facere procul aut prope existenti non vales, potiori
ex spiritibus eo ricu & forma committe, quibus secundum
artem oportet, nihil metuens: quia beneuoli & fideles sunt.
FIdes Catholica neminem saluat, qui ardorem diuini amoris contemnit Credere & Zelum amoris diuini non habere, nihil omnino conducit redemptioni animæ. Plures autem inueniuntur nunc homines fide gloriante Catholica, sed pauci habent fidei Christianæ opera: sed ociosa fides moritur. Credunt multi, sed mandata Dei paucissimi obseruant. Heu zelus credent debilis: quo habere fortiorem homines etiam increduli possunt, habentqe complures. Poenis cruciabuntur Inferni gentiles hominesqqe, qui non credunt saluatorem nostrum hominem factum omnipotentis filium. Excruciabunt; [122] autem suppliciis grauioribus omnes, qui credunt in mundum venisse Dei filium, hominemqqe factum, zelu redemptionis humanæ: sed Christianam fidem sanctis operibus minime exornant: peccatisqe semper inuioluti mundi honores æternæ beatitudini præferunt; zelantes impias actiones, fideiqqe puritatem prauis moribus contra obedientiam maculantes. Amatores autem Dei, qui habent rectum Christianæ fidei zelum, Deo nihil præferunt, Christum imitantur, peccata fugiunt, diuitias mundi honoresqqe contemnunt. Nunc ergo intendite sermonibus his qui de fide gloriamini, amate Deum: & habebitis mercedem beatitudinis iustitiam zelantes. Si amaueritis vanitates seculi contra honorem Dei, brauium recipietis zelantium iniquitatem, horrores inferni. Scripsi 15. Calend. Maÿ. Anno Domini M.D.
Cum literas charactere Abasdarhon consignatas susceperit is
cui mittuntur in arte peritus: mox dominum ascendentis, & totam
cæli dispositionem consideret, obseruet & scribat cum tenore
coniurationis & aliis necessarijs in schedulã mundam: subiunctisque
subiungendis, & dicta coniuratione, cum viderit spiritus missos
sibi astantes, dicat ad potiore~ ista verba: Chameron massotiel
taseuij renean pornas thilmeuij penason. Quibus dictis mox accedet
propius, & commissum sibi arcanum fideliter reuelabit in
aurem operantis.
EXTA hora noctis appellatur Thaazaron, & nomen Angeli eius est Zaazenach, qui habet sub Imperio suo principes & duces, comites & ministeriales pene innumerabiles, qui diuersis operationibus magicis præsunt per vices & ordines suos. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 10000. Cum autem eos volueris vocare, in quacunq; specie tibi placuerit, prompti sunt & omnino obedientes, sicut testantur prædicti sapientes, & nos sumus experti.
[123]
R. | R. | R. | R. | |||
Amonazii | Tuberiel | Pammon | 100 | 100 | 100 | 100 |
Menoriel | Humaziel | Dracon | 100 | 100 | 100 | 100 |
Prenostix | Lanoziel | Gematz | 100 | 100 | 100 | 100 |
Namedor | Lamerotz | Enariel | 100 | 100 | 100 | 100 |
Cherasiel | Xerphiel | Rudefor | 100 | 100 | 100 | 100 |
Dramaz | Zeziel | Sarmon | 100 | 100 | 100 | 100 |
Hic iam habemus ex duodecim ordinibus spirituum Zaazenach
duces 12. & comites 6. nominatos cum seruis suis, rite per ordinem
deputatos numero 1860. qui nobis in hora noctis sexta ad
omnem operationem Steganographiæ sufficiunt abunde. Cum
ergo in hac hora noctis operari volueris, obserua dominum ascendentis:
& tam ipsum, quam totam coeli dispositionem , cum cæteris
necessariis scribe in schedulam mundam & coniurationem.
ZAazenach eneos fari neabdiel lasmy chyrmean ersoty layr
pornys theor mean penason. Deinde subiunctis rite subiungendis,
& dicta coniuratione, spiritus vocati sine mora placidi &
beneuoli apparebunt, ad omnia parati.
ARcanum qualecunque nobis occurrit, quod neq; per nuncios,
neq; per literas amico tuto intimare possumus: in hora
noctis sexta vni ex præscriptis ducibus, vel etiam comitibus, si dux
non affuerit, quod sæpe contingere potest, committamus eo modo
ac ordine, quibus in hac arte extat præceptum, nihil omnino
metuentes: quia omnes boni & fideles sunt in cunctis, quæ eis per
operantem commissa fuerint, nihilque obmittunt.
Ioan. Trithem. Abb. Spanh. Adæ fullonis ex solita-
ria artium & philofophiæ doctori salu-
tem & charitatem.
[124]
MEmor esto promissionis tuæ qaam Christo suscipiens Catholicam fidem: voto solenni obtulisti Æterna lætitia, quibus est promissa? Pænite~tibus, an sordidis? Sine dubio promittitur temporales voluptates & gaudia præsentis vitæ intuitu æternæ quietis futur& contemnentibus, æternumqe Deum amantibus. Amatoribus Dei nouimus præmia optima esse promissa: sed amatoribus mundi, Christianisqe reprobis Deus præparauit amarissimas poenas inferni. Qui fidem habet; sed habere diuinum amorem negligit, infidelis est; de fide quoqe frustra præsumit. Diuini Zelator amoris, qui Christianam fidem deuotis ac bonis operibus quotidie exornare non disinit: exercitans se humiliter in artibus pietatis. Vale, 14. Cal. Maÿ. Anno Domin. incar. M.D.
Cum literas acceperit, charactere Spiritus horæ consignatus,
is cui mittuntur in arte peritus: obseruata in primis figura coeli, ipsam
cum reliquis necessarijs conscribat: ac deinde completis omnibus
que ad operationem pertinent, dictaq; coniuratione præscripta,
cum Spiritus apparuerit visibilis, dicat: Chamerufi fetion
notiel aseuomy rean, badian, laso sear vaobry hastoripeson. His
dictis, Spiritus reuelabit arcanum sibi commissum fideliter & secretissimè
operanti in aurem.
gelus eius appellatur Mendrion, habens sub imperio principes,
duces, comites & ministeriales pene innu-
merabiles.
EPTIMA hora vocatur Venaydor, cuius angelus &
supremus Spiritus dicitur Mendrion, qui habet sub suo
imperio multos alios Spiritus, tanquam principes, duces,
comites & ministeriales; qui ad diuersas operationes
in magicis sunt deputati. Ex his ad Steganographiam & eCius
operationes in septima hora noctis deputati sunt per vices & ordines
suos principes, duces & comites cum seruitoribus suis multi
nunero. In primo ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in
quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in
nono 90. in decimo 100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000.
Hi omnes per vices vocantur & veniunt ad operationem.
[125]
R. | R. | R. | R. | |||
Ammiel | Ventariel | Rayziel | 10 | 100 | 100 | 100 |
Choriel | Zachariel | Tarmytz | 10 | 100 | 100 | 100 |
Genarytz | Dubraz | Anapion | 10 | 100 | 100 | 100 |
Pandroz | Marchiel | Imonyel | 10 | 100 | 100 | 100 |
Menesiel | Ionadriel | Framoth | 10 | 100 | 100 | 100 |
Sameriel | Pemoniel | Machmag | 10 | 100 | 100 | 100 |
Hic habemus ex duodecim ordinibus Spirituum supremi angeli
horæ septimæ noctis Mendrion duces 12. & comites 6. qui
nobis hac vice ad omnem operationem sufficiunt cum subseruitoribus
suis. Veniunt autem Spiritus isti, vt Hermes Hebræus &
Raziel Arabs testantur, in quacunque forma iussi fuerint ab eo,
qui secundu~ artem operatur. Qui autem non fuerit in arte nostra
perfectus: non obedientiam, sed periculum & incommodum reportabit,
si ad operandum accesserit. Tu autem cum in septima hora noctis
aliquid per istos Spiritus operari volueris; obserua dominum
ascendentis, & totius coeli figuram, quam cum reliquis in
arte præceptis scribas in charta munda, inq; eius dorso istam
coniurationem.
MEndrion suriaco breotnirus ersoy neuo, omear nyco lays ersota
theory pornys Azan mean lafias asto penason. Deinde
subiunctis subiungendis, dictaq; coniuratione sicut oportet: statim
Spiritus vocati apparebunt tibi ad omnia parati.
DE nunciando arcano prope vel procul absenti amico in hac
arte spirituum antea perito, parum refert, quale sit: modo non
sit leue aut tale, quod alioquin per nuncios aut literas tuto nunciari
potuisset. Literarum etiam non est nobis cura, quales sint: modo
characterem angeli principalis horæ illius, in qua fit operatio,
habeant: & nullum omnino
secretum
[126]
Ioannes Trithemius Abbas Nicolao Basselio mo-
nacho S.D. & hanc diui Nicolai oratio-
nem transmittit.
OMnium rerum conditor, reformator & factor creaui primum hominem Adam, cui vxorem coniunxit pulcherrimam nomine Euam, omnium viuentium matrem: Catholicam Ecclesiam præfigurans coniungendam pastoribus, moribus rectitudinis pulchre refulgentem, parituramqe bonorum filios operum homines, qui regna coelorum sine fine mansura humilitate percipiunt. Redemit nos Christus per benignitatem suam humilians se propter nos. Oportet itaqe benignissimum nos amare, qui nobis fidem dedit Catholicam: quam amantes veraciter foelicitatem angelicam iure obtinebunt. Omnes ergo conditorem nostram omnipotentem, vera religione conuersantes Catholiceqe viuentes, quotidie honoremus. Domine Iesu, benignissime saluator, qui nos omnes misericorditer redemisti de barathro mortis, fragilitatatem & infirmitatem nostram benigne attendens, Cathoticæ nos fidei conforma: quatenus post transitoriam vitam requiem æternæ consolationis & foelicitatis perpetuo habere mereamur, Amen. l4. Cal. Maÿ An. Domini M.D.
Cum has literas consignatas charactere Mendrionis acceperit is cui mittuncur in arte nostra peritus: obseruet dominum ascendentis: & tam ipsum, quam totam dispositionem coeli scribat in schedulam mundam, & in eius dorso coniurationem. Deinde subiunctis omnibus subiungendis, & dicto carmine, mox, vt Spiritus sibi astare viderit, dicat ad priorem hæc verba: Chamerusyn merion nodiel burmy raueto badria sauepo elayreas penason.
Cum hæc vera insonuerit ad eum, qui inter cæteros spiritus
apparet esse præstantior: mox ille placide accedens commissum
sibi reuelabit arcanum.
gelus eius imperator supremus appellatur Narcoriel, habens sub
se princeps, duces, comites & seruos.
[127]
CTAVA hora noctis vocarur Xymalim, & angelus eius
Imperator primus & supremus apellatur Narcoriel,
qui habet sub imperio sub multos Spiritus alios, principes,
duces, comites & ministeriales: qui per ordines
suos ad diuersos effectus vocantur ab ijs, qui in secretis philosophie
operantur. Et ex his omnibus duodecim sunt ordines eorum
qui Steganographiæ deseruiunt. In primo ordine sunt 10. in secundo
20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto 50. in sexto 60. in septimo
70. in octauo 80. in nono 90. in decimo 100. in vndecimo
1000. in duodecimo 10000. Hi omnes ita ordines obseruant suos,
vt nemo tuto per eos possit operari, nisi fuerit in omnibus ad plenum
institutus. Quisquis enim non obseruat debitum ordinem:
& se ipsum exponit periculo, & optato frustrabitur effectu.
R. | R. | R. | R. | |||
Cambiel | Amelzon | Xanoryz | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
Nedarym | Lemozar | Iastrion | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
Astrocon | Xernifiel | Themaz | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
Marifiel | Kanorsiel | Hobrazym | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
Dramozyn | Bufanotz | Zymeloz | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
Lustifion | Iamedroz | Gamsiel | 100 | 100 | 1000 | 1000 |
Hic iam habemus nominatos duces 12. & comites 6. per omnes
duodecim ordines occulta dispositione constitutos, qui habent
sub se ministeriales numeratos XIII. & c c. qui nobis ad omnem
operationem octauæ horæ noctis sufficiunt. Cum itaq; per eos in
Steganographia octaua hora noctis operari volueris: obserua dominum
ascendentis, & tam ipsum quam totam dispositionem
Cæli in chartam mundam scribe, & in eius dorso cum cæteris ex
more consueris istam coniurationem.
NArconiel aples pornya nauelo meas. Triomé ilneas azyfan lafias
my bression ersoti penason. Deinde subiunctis ex more
subiungendis, & dicta coniuratione, spiritus vocati aderunt in ea
forma, quam eis sumendam præceperis, ad omnia prompti.
[128]
ARcanum, quod volumus scire amicum procul absentem, si
nec literis confidimus nec tabellionibus: in octaua hora noctis
potiori ex spiritibus Narcorielis committamus, nihil omnino
metuentes, quoniam omnes fideles sunt, & ad obedientiam paratissimi.
O Benignissime Iesu, gratias ogo pietati tuæ sanctissimæ, qui sanguine tuo genus humanum patri coelesti reconciliasti, pendens eleuatus in Cruce miserabiliter. Floridam nobilissimi corporis iuuentutem propter nos vulneribus duris subdidisti, vt hominem viuificares mortuum. Gratias igitur, quas possumus, redemptori nostro Catholici agamus: gementes & laudantes memoriam passionis more Christiano saluatoris generis nostri recolendo. Miserere mei clementissime Iesu, clementiæ fons pietatis abyssus, gloria sanctorum, lumen supernorum ciuium: tuique sanctissimi amoris suauissimum mihi gustum infunde. Erue me ex omnibus calamitatibus meis. Da mihi cordis veram lætitiam, vt exultem in laudibus tuis, glorificans te: quniam dolore vulnerum tuorum sanasti me. Quid retribuam clementiæ tuæ, Redemptor meus, viuificator meus? Compatior tuis laboribus lachrymisque feruentibus, & sanctissimis vulneribus corporis tui benedicens. Saluator benignissime Iesu gratias immortales ago, indulgentiam facinorum postulans. Anno Domini M.D. 13. Kal. Maÿ scripsi hanc orationen .
Cum literas, qualescunque fuerint, charactere Narcorielis
consignatus, acceperit is cui mittuntur in arte peritus: dominum
ascendentis eadem hora obseruet, & tam ipsum, quam totam cæli
dispositionem, cum reliquis scribat in schedula munda, subiunctisque
omnibus necessariis ex more, & dicta coniuratione, cum
viderit sibi altare spiritus, dicat ad potiorem ista verba: Medaro
Cassotiel va reneas thasny thyrmo thea penason. His dictis, secundum
huius artis institutionem, mox spiritus principalis accedet
proprius, & arcanum verbum indicabit.
[129]
spiritus eius appellatur Pamiel, multos sub se habens
principes.
ONA hora noctis vocatur Zeschar, & Angelus eius
supremus Imperator appellatur Pamyel: qui habet more
præcedentium sub imperio suo multos alios spiritus,
bonos & malos, principes, duces & comites & ministeriales
per vices & ordines eius deputatos, In primo namq;
ordine sunt 10. in secundo 20. in tertio 30. in quarto 40. in quinto
50. in sexto 60. in septimo 70. in octauo 80. in nono 90. in decimo
100. in vndecimo 1000. in duodecimo 100000. Nos autem in operationibus
Steganographiæ non indigemus his omnibus, cum
pauci nobis sufficiant.
R. | R. | R. | R. | |||
Demaor | Comary | Befranzij | 10 | 100 | 10 | 100 |
Nameal | Matiel | Iachoroz | 10 | 100 | 10 | 100 |
Adrapon | Zenoroz | Xanthir | 10 | 100 | 10 | 100 |
Chermel | Brandiel | Armapy | 10 | 100 | 10 | 100 |
Fenadroz | Euandiel | Druchas | 10 | 100 | 10 | 100 |
Vemasiel | Tameriel | Sardiel | 10 | 100 | 10 | 100 |
Hic iam habemus ex spiritibus Pamielis 18. principes: qui per
vices suas aliquando sunt duces, aliquando comites: quorum ordines
qui nescierit, frustra in hac arte laborabit. Ministros sibi habent
deputatos per vices & momenta horæ 1320. cum quibus operantur
mirandos effectus. Cum itaque per eos in nona hora noctis
operari in Steganographia volueris, obserua dominum ascendentis
eiusde~ horæ, ac totam figuram cæli: & scribe omnia in charta
munda, & in dorso ipsius chartulæ istam coniurationem.
PAmyel lyraz Iafian mauelo breothis thirmoan ersoti layr pornis
theory moar azas, penason. Deinde completis omnibus
quæ præcipiuntur in arte, dic ipsam coniuratione~, diligentissime
præcauens, ne aliquid ob mittas eorum, que ad perfectionem operationis
[130]
requiruntur. Dicta autem conjuratione, statim spiritus
nominati visibiles apparebunt in ea forma, quã eis, vt induerent,
precepisti. Sunt enim omnes, quos nominauimus, beneuoli, boni,
prompti, & ad obedientiam rite operantis voluntarij, & in commissis
fideles.
ARcanum, quodcunq; nobis occurrit; quod alioquin neq; per
literas neq; per nuncios tuto possumus notum facere amico,
primo inter spiritus nobis apparentes committimus, & securi sumus.
Potior autem inter alios habitu & corona discernitur.
VLulate mortales qui nunc ridetis: benignitatemque nofiri gloriosi redemptoris grauissimi peccatis horrendisqe sceleribus multipliciter ingratissime spreuistis. Ecce Turcus, Christianorum letalis inimicus, ab Vngaria mouebit exercitum, trucidabit homines more bestiaru~. Transiuit Danubium truculentus, & zelo impietatis quasi igne succensus. Propterea lugete miserrimi, horrenda cæde morituri, in zelo amaritudinis moriemini, quia compræhendent vos delicta vestra. Leges Dei redemptoris vestri benignissimi contempsistis. Propterea hostibus trademini crudelissimis, qui deuorabunt vos quasi locustas. Auditu percepimus, quam crudeliter Turcus Vngariam, Bohemiam, Poloniamqe inuaserit: ciuitates destruxit validissimas: mulieres virginesque consecratas Deo, zelo sanctitatis tenentes castitatem, turpissime stuprauit, horribiliter mactans Catholicos quoscunque homines, instar bestiarum crudelium grassans vbique. Crudelitatem eius horribilem in breui sentietis: Germaniam enim subito turbabit suo exercitu bellicosissimo, nisi generalis principum defensio sine mora resistat. Gementes igitur humilitatem assumite: mores emendate: cum lachrymis Deum orate, quatenus vobis concedat remissionem delictorum, & liberet nos ab inimicis qui nostrum sanguinem maxime sitiunt, Scripsi 13. Calend. Maÿ Anno Domini M. D. Ioan. Trithemius.
Literas vel istas, vel alias quascunque signo Pamielis firmatas,
suscipiens is cui mittuntur in arte peritus, obseruet & scribat dominum
ascendentis, & totam cæli figuram sicut præcepimus in
[131]
charta munda, faciatque omnia & singula quæ sunt secundum artem
facienda: & dicta coniuratione, cum viderit spiritus missos
astare visibiliter, dicat ad potiorem: Chasmeron apornys veto mean
ilno vean aplois cralta ilso pamerson. His dictis ad principalem,
statim accedet propius, & arcanum sibi commissum in aurem
sensibiliter reuelebit.
gelus eius Imperator, appellatur Iasguarim, qui habet sub suo Imperio principes, duces & comites & ministros plures.
ECIMA hora noctis vocatur Malcho, & Imperator
eius Angelus supremus appellatur Iasguarim, qui habet
sub suo imperio principes multos, duces comites
& ministeriales, mirãdis & diuersis operationibus magicis
deputatos: quemadmodum Salomon cognomento Hermes
in suo secreto Magicæ testatur. Ad Steganographiam per vices &
ordines suos deputati sunt duces 100. & comites 100. ministeriales
multi, vt:
R. | R. | R. | R. | |||
Lapheriel | Chameray | 30 | 10 | 100 | 100 | 300 |
Emarziel | Hazaniel | 30 | 10 | 100 | 100 | 300 |
Nameroyz | Vraniel | 30 | 10 | 100 | 100 | 300 |
Quamuis autem multi sunt duces & comites ad operationem
Steganographiæ in decima hora noctis deputati: tamen cum nobis
pauci ad omnia sufficiant; ex ducibus tres, & ex comitibus similiter
tres nominatim posuimus in hac tabula: subijcientes [sic] numerum
seruorum eorundem per vices & ordines legitime distributum.
Qui autem plurium nomina scire voluerit, aduocet vnum
ex prædictis, & interroget eum de singulis. Cum vero per istos spiritus
operari volueris in decima hora noctis: obserua & fac vniuersa,
quæ præcepta sunt, diligentissime scribens omnia in schedula
munda, & in eius dorso istam coniurationem, eo modo, quo
præceptum est.
[132]
IAsguarim apornys vesale moes labiel throe. Tadrys asiel cachylos
thubla nailso thirmiel vear. Turiel cralty solmys aslotiel naemes
renhar, vear thirmo cralnoti saon dremion lauiel odres, notiel
pornys. Pornis mear moab sayr aslotiel lo raytu lian aseuo, Bian
eory churio bays astro penason. Deinde subiunctis subiungendis,
& dicta coniuratione, sicut oportet: mox Spiritus vocati
astabunt.
SIt arcanum quodcunque. Cum illud per literas & nuncios
notificare non potes amico prope vel procul existenti: vocatum
vnum aut duos ex spiritibus Iasguarim tabellarios constitue tuos:
committe arcanum, nihil dubitans.
HÆc est prophetia Nicolai Basselii Irbusiensis S. Episcopi, quam vidit in
Spiritu. Et dixit: Hæc dicit Dominus pastoribus Ecclesiaru~. Cito peribitis,
quoniam calamitas maxima vestrum dominium latu~ dissipabit, totamqe
Europam resperget. Væ Ismaelitis, qui tabernaculi foedera rumpunt: quoniam
liuore & temeritate pascua rapiunt. Ecce rumpetur dominiu~, quod habetis,
nisi poenitentiam ampliorem acceleretis: trademiniqe dilacerandi. Heu tota
Ecclesia respersa est pessimis moribus: simulatio inuasit ministros eius: fugite,
nolite respicere, desolabimini, eritisqe tractus canibus: totam terra respergent
sanguine. Quærite poenitentiã habitatores terræ. Beniamen adolescentulus
turbationes experietur. Væ habitatoribus Genesarethi, quæ est Europa:
quoniam propter multitudinem peccatorum suorum peribunt sub manibus
Bulgarorum. Explicit propheta Nicol. Epis. lr. 12. Cal. Maÿ.
Cum literas qualescunque signo Iasguarim prænotatas acceperitis
cui mittuntur in arte peritus: faciat omnia, quæ secundum
artem præcipiuntur, & obseruet ordinem planetaru~, scribatq, scribenda.
Et dicta coniuratione supra scripta: mox vt Spiritus apparuerint
missi, dicat ad priore~ inter eos: Chamerusin othriel arnotiel
solais elty. Naeles proy vear sato cralnoti, penason. Hic dictis,
statim accedens spiritus commissum sibi nuncium fideliter ac
placide reuelabit
[133]
gelus eius supremus Imperator appellatur Dardariel: qui habet sub suo
imperio duces, comites & spiritus multos.
NDECIMA hora noctis vocatur Aalacho, & Spiritus eius
imperator supremus appellatur Dardariel, habens
sub suo imperio multos potentissimos principes & duces:
qui præsunt comitibus & ministerialibus pene infinitis.
Sunt autem ipsi duces supra modum beneuoli, hilares &. iucundi:
& delectantur conuersari cum hominibus. Suntque operantibus
in arte bene institutis obedientissimii. Et nota, quod ducum
istorum infinitus est numerus, quia pene totus aer repletus
est: & numerari non possunt. Dicit aute~ Salomon Hermes: & nos
sumus experti, quod inter duces, comites & ministeriales Spiritus
Dardarielis multi sunt boni, vtiles & honestissimi, qui hominibus.
semper prodesse cupiunt, cohortantes eos semper quodam inuisibili
magisterio ad bonum, ad honestatem, pacem, concordiam,
ad integritatem fidei, ad amorem Dei, & obseruantiam mandatorum
eius, ad contemptum mundi, ad supernæ foelicitatis desiderium,
& ad omne bonum. Isti sunt boni & sanctissimi Spiritus, qui
Deum amant, venerantur & habent, qui delectantur esse cum hominibus
sanctis & Deum timentibus, quia sunt eis protectores deputati
à Deo Creatore omnium. Alij autem sunt mali & pessimi
apostatæ á Deo, omnium bonoru~ inimici, qui continue temptant
mortales, & insidiantur hominibus. Et quicquid boni Spiritus ad
honorem Dei instituunt, hoc isti semper destruere & reuocare conantur.
Et aer isti malignis Spiritibus plenus est: inter homines
currunt & discurrunt inuisibiliter, semper incitantes eos ad malum:
& incautos secum trahunt ad infernum. Per istos malos Spiritus
Dardarielis fiunt infinita maleficia, non solum apud Christianos,
sed etiam apud infideles: & maxime, decipiunt mulierculas ad
malitiam promptiores. Et quicunq; per eos maleficijs insistere voluerint,
erunt in malis super omnes alios maleficos potentes & æterno
incendio digni. Nos autem qui non malum, sed bonum &
[134]
docere & operari semper pro viribus cupimus; non ex malis, sed
ex bonis Spiritibus duces nobis nuncios paucos ponamus.
R. | R. | R. | R. | ||||
Cardiel | Masriel | Nermas | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Permon | Hariaz | Druchas | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Armiel | Damar | Carman | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Nastoriel | Alachuc | Elamyz | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Casmiroz | Emeriel | Iatroziel | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Dameriel | Naueroz | Lamersy | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Furamiel | Alaphar | Hamarytz | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Ex bonis itaq; spiritibus Dardarielis duces hic nominauimus
quatuordecim, & comites septem, qui nobis ad omnem operatione~
Steganographiæ pro vndecima hora noctis sufficiunt cum
seruitoribus eorum multis & pene infinitis. Cum itaque per aliquem
vel aliquos eorum operari volueris: fac omnia quæ sunt in
arte Steganographie præcepta: & postquam compleueris omnia,
dic istam coniurationem cum attentione.
DArdariel pirno nadeuym pornis melto, nachir pheon pliros
euali estafri thyrmano, Oniel maniel, vear raby cralnoti Vemy
Throe orbasiel asar rauean. Purgiel near iano masiel arlay. Naseui
myrsos modias merchul noti penason. Hac coniuratione
completa cum attentione debita, spiritus vocati cum beneuolentia
astabunt.
OMnes supradicti duces & comites, boni & fideles sunt, nemini omnino nocentes, qui Deum amat in veritate. Ergo committe eis, quicquid in 11. hora noctis nunciare volueris amico prope vel procul absenti, nihil hæsitans secundum artem.
[135]
DOminus noster Iesus Christus, mitissimus animarum nostrarum saluetor,
promisit nobis foelicitatem æternæ consolationis, si mandata eius puro
semper corde obseruemus. Tu ergo charissime frater custodi mandata Dei
& sanctæ regulæ, diligenter: quia nisi omnia vsqe ad mortem inuiolata
seruaueris, quæ omnipotens Deus tibi mandauit: morte peribis æternae. Idcirco
tadidi tibi formam & legem religiosæ & sanctæ conuersationis. Caue igitur
diligenter, ne cor tuum per amoris desideriu~ alicui creaturæ mortali dederis
possidendum: quia nemo venit ad illa suaprema gaudia, nisi qui mundam pro
Deo contemnit. Iterum ergo per has meas literas te hortor, vt amicum charissimum:
monitiones meas, quas feceram, obserues tibi. Me enim foelicem
existimo, cum scripsero aliquid boni isto sacro tempore maxime ad ædificandu~
de modo bene viuendi, quo te semper melior efficiaris. Idcirco nunc iterum
tibi scribo in bonum tuum: quia non minus periculum tuum, quam meum timeo.
Sed oro: semper vigila, in timore Dei proficiens quotidie, & viuens innocenter,
nulli nocens, in sanctoque proposito omnino perseuerans. Non confidas
tempori, non fortunæ non ætati: quia nihil sunt, nisi sumus. Reuera ego te diligo
syncere in Christo Iesu orans, vt ipsemet tibi quoqe sim dilectus, disponat,
& qui absens sum tibi corpore, præsens semper in spiritu existam. Vnde cum
tui memoriam iugiter habeam in orationibus meis: ne tu mei obliuiscaris, te
vehementer oro. Vale. 12. Calend. Maÿ Anno M.D.
gelus eius supremus Imperator dictus est Sarandiel: habens
sub se principes, duces, comites & seruos
multos.
DVODECIMA hora noctis, quæ contingit auroram, vocatur
Xephan, & Angelus eius appellatus est Sarandiel: qui
habet sub suo imperio multos spirius, bonos & malos,
principes, duces, comites, & ministeriales: qui sunt diuersis
operationibus deputati: boni bonis, & mali malis. Isti principes (vt
dicit Hermes Hebræus, qui dictus est Salomon, in libro quarto
de officiis spirituum) frequenter apparere, solent in ea forma,
in qua Diabolus Euæ legitur apparuisse, habentes vnum caput
pulchrum instar virginis, capillis ab vtraque parte dependentibus:
[136]
sed duo corpora serpentina, quæ tamen semper velant
& abscondunt sub quibusdam tegumentis aut frondibus, ne videantur.
In facie autem sunt pulcherrimi, beneuoli & iocundi, & ad
omnem obedientiam operantis promptissimi & hilares.
R. | R. | R. | R. | ||||
Adoniel | Marachy | Hardiel | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Damasiel | Chabrion | Nefrias | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Ambriel | Nestoriel | Irmanotz | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Meriel | Zachriel | Gerthiel | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Denaryz | Naueriel | Dromiel | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Emarion | Damery | Ladrotz | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Kabriel | Namael | Melanas | 10 | 20 | 00 | 20 | 10 |
Hic iam habemus ex bonis spiriribus Sarandielis duces 14. & comites 7.
Cum multis seruitoribus eorum, qui nobis in duodecima hora noctis ad omnem
operationem sufficiutur. Cum itaque volueris operari per eos in vltima
hora noctis: obserua & fac omnia quæ præcepimus, diligenter: & postea
dic coniurationem.
SArandiel marfo porno ioniel schendiel iano Nati chilpres iosaschar
meon prissi dyon volayr penason. Carmine dicto, statim spiritus vocati astabunt
ad omnia parati.
CVm videris spiritus in forma sibi astare peregrina: non terrearis, quia
boni, beneuoli sunt, neminem lædentes & monstrosam formam, ne
quem exterreant, quasi semper abscondunt, facie pulcherrima apparentes.
Committe secure, quicquid in hora noctis volueris scire amicum.
O Miser homo, & vere miserabilis, cur non attendis omnium temporalium instabilitatem? & cur te non moriturum breui cogitas? Memento, quod primus homo promeruit: quod mandatum violauit. Vtinam, sicut optauit Balaam, moriatur anima nostra iustoru~ morte, vt contemnentes voluptates præsentes, & vanos mundi honores, simus immaculati custodientes nos ab omni peccato. Sed non curamus, quousque tandem horrenda vincula mortis incidimus, cruciandi in perpetuum. Foelicem illum existimo, qui ista præcogitat. [137] Igitur ô homo proÿce mundum sicut fecit Dei filius: & cogita, quanta ex eius amore mala nos sequantur. Multa enim pericula nobis ingerit: & quoniam suis amatoribus est damnabilis, merito contemnitur. Vere est dignus æterna morte amator mundi. Quid tibi prodest iste mundus, miserabilis homo? qui du~ amatur, fugit: dum præsens est, transit: dum exaltat, dei joit: dum blanditur, decipit: dum floret, arescit: du~ amatores suos emittit, ad perpetuas miserias transmittit. Anno M.D. 12. Calend. Maÿ.
Acceptis literis & cognito signo Spiritus principalis, peritus
in arte faciat, quæ sunt ex more facienda. Dicta deinde supra scripta
coniuratione secundum artem, apparebunt Spiritus, commissum
fideliter reuelantes.
generalem accedendi ad hanc artem Steganographiæ, & operandi in
ea sine periculo, cum maxima vtilitate.
VICVNQVE ad huius artis nostræ occultæ scientiam accedere desiderat: quicunque operari per eam mirabilia & multis commodosa periculis optat: in primis oportet eum ornatum esse virtutibus, & conscientiæ mundæ, ac voluntatis bonæ, ad Deu~, ad seipsum & ad proximum: ne sit inclinatus ad nocendum alicui, neque commercia turpitudinis quærat. Deinde necesse est, vt sit bonis artibus literarum aliquantulum imbutus, & maxime in scientia astrorum, vt sciat generales motus, cursus, discursus, mutationes, ordines, naturas, situs, ortus, occasus, & effectus stellarum, signorum & planetarum: quia sine istorum competenti scientia nemo potest ad huius artis promfunda habere accessum. Consequenter necesse est, vt præceptorem habeat in arte perfectum & expertum: quia non, nisi paucis & in multis eruditissimis, & maxime in magicis peritis ad hanc scientiam venire sine præceptore, possibile credimus. Oportet autem præceptorem non solum in scientia esse probatum & expertum sed etiam fidelem, probum & Deum timentem: quia quanto fuerit cum Deo in bona conuersatione purior, tanto erit in huius scientiæ operatione securior: Spiritus enim virtutibus obtemperant. [138] Cum itaq; ad hanc artem quisquam accessurus est, accipiat eum præceptor, & ducat in locum aliquem secretum & mundum: sit tempus tranquillum & serenum, & luna in oppositione completa, sole clare splendente: & sit Mercurius in ascendente coniunctus Veneri aut Ioui, si fieri potest: sintq; Saturnus remoti & Mars: quia si ipsi aut alter eorum fuerint cum ascendente, non eri-institutio perfecta. In primis iurabit instituendus in arte hoc iurat mentum:
Ego N. iuro & promitto per virtutem omnipotentis Dei, per sanguinem Domini nostri Iesu Christi, per resurrectionem mortuorum & extremum iudicium, & per salutem animæ meæ in fide sancta catholica omnipotenti Deo, beatæ Mariæ virgini, omnibus Sanctis, & tibi N. quod hanc artem Steganographiæ omnibus diebus vitæ meæ occultam fideliter seruabo: nec docebo illam aliquem sine tua voluntate & consensu. Insuper in eadem virtute iuro & promitto, quod hac scientia non vtar contra Deum & eius mandata: nec contra Ecclesiam sanctam Romanam & vniuersalem seu ministros eius, neque contra iustitiam æquitatem. Sic me Dcus adiuuet, & sic saluet in extremo iudicio.
Deinde præceptor legat sequentem coniurationem in lingua
mystica, & interpretetur eam, & omnes coniurationes in hoc opere
contentas, coram discipulo: ne suspicetur, aliquid esse diabolicum,
superstitiosum aut Deo contrarium, vel pactum cum dæmonibus
implicite vel explicite quomodolibet latenter esse absconditum.
[139]
MEsari cosmeniel archea sameor critas.
Dricho mosayr vsio noes veso tureas.
Abrithios naselion pyrno chyboyn ormon.
Ceruali myrbeuo lian saueao sayr.
Rhymano caue iapion nospiel saseuo rhaony.
Naty thirpolian ionayr chuleor nefris.
Mistriona nayr dauosy tyuamo turmy.
Pleon nomeato turias bresne nasephon
Adion sayr catros chyrosny aschyon ermy
Otyel layr romays theory naias atreuo.
Aliar measco trisna vseori iesaschor.
Bios pailon rauemy sear astro penason.
Er postquam magister artis huius discipulo suo explanauerit
omnium coniurationem spirituum, ordinem & seriem: aperiat sibi
arcana secretissima scientiæ huius, quæ nec scripta sunt, nec
scribenda; prohibens sub iuramento præstito, ne illa reuelet alicui
quamdiu vixerit, nisi dignis & in arte iuratis; nec scribat ea quouis
modo vel causa. Deinde doceat eum naturas, nomina, loca, numeros,
officia & proprietates omnium Spirituum, qui ad hanc
sunt artem deputati: quomodo, quando, & vbi per eos sit operandum:
& reliqua arcana, quæ ad huius artis perfectionem pertine~t;
de quibus non est scribendum.
Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | Book 2 | Next | timeline |