Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev antipalus Next timeline

Trithemius' catalogue of necromantic books

This catalog from Trithemius' Antipalus Maleficiorum (Book 1, chapter 2) was written in 1508, but not published until 1605.

It is still one of the best resources on the subject of Renaissance magic.

Text from Peuckert, Will-Erich. Pansophie [1.] Berlin: Schmidt, 1956, pp. 47 ff.

Compare Zambelli, Paola. White Magic, Black Magic in the European Renaissance. Leiden: Brill, 2007, pp. 101 ff.




[1] Claviculae Salomonis praenotatum volumen, quod incipit: Recordare fili mi Roboam, [Salomon Rex Hierusalem neque composuit, neque vidit unquam, et tamen eius nomini circumfertur inscriptum. Et quid continet, nisi vana, stulta, conficta et aperta mendacia, promittens omnia et nihil praestans operantibus in eo, nisi deceptionem, conscientiam laescam et animam daemonibus penitus subiectam?]1 Quicunque illud opus composuit, indoctus et christianae religionis desertor fuit, quoniam — ut oratio contra instituta grammaticorum est incongrua — et characteres simul et nomina daemonum per totum habentur inscripta.

1. Peuckert omits the words in [], noted by “...”. See Zambelli, p. 102.

Der König Salomo spielte im magischen Schrifttum eine große Rolle. Man sieht ihn anscheinend schon am Ende der hellenistischen Zeit auftauchen, in welche Zeit ein Testamentum Salomonis hinaufgeschoben wird. Gott schickte dem jüdischen König einen Zauberring durch Raphael und Salomo beschwor durch diesen die Dämonen, sich ihm in ihrem Amt und ihren Leistungen zu offenbaren. Im zwölften oder dreizehnten Jahrhundert erscheint, zusammengeschrieben mit dem Testamentum, ein Schlüssel Salomonis; die Handschrift Lemegeton oder eines Lesser Key of Salomon im Britischen Museum wird um etwa 1700 angesetzt.

King Solomon played a large role in the magical writings. We see him show up apparently already at the end of the Hellenistic period, to which time Testamentum Salomonis belongs. God sent the Jewish king a magic ring by Raphael, and Solomon commanded these demons to reveal to him their offices and services. In the twelfth or thirteenth century appear written together with the Testament, a Key of Solomon. The manuscript Lemegeton or Lesser Key of Solomon in the British Museum is placed at around 1700.

[2] Liber quoque Officiorum, qui incipit: Multi sapientes tractaverunt, quam sit vanus, confictus, et mendacio plenus, nemo est vel mediocriter doctus, qui non intelligat. Et quis sapiens illum sine risu vel audire, vel legere posset, in quo daemones distinguuntur in quatuor imperatores, reges quoque multos, duces, marchiones et comites? Quis denique ferat opinionem sanctorum his spurcitiis et superstitionibus mendaciter, et iniuste obfuscari, ut dicantur, vel credantur, [47] Adam, Seth, Noe, Thare, Abraham, Moyses, David, Salomon, Ezechiel, Daniel et reliqui patriarcharum et prophetarum artibus daemoniacis impendisse operam, tabulasque Schemhamphoras, et similia composuisse deliramenta, quemadmodum hi maledicti confingunt?

[3] Est et aliud volumen decem continens libros partiales, quod sic incipit: Progressus divinae conditionis, cujus auctor se magistrum Job de Arabi nuncupat. In quo tanta promittuntur miranda, quanta vix homo cogitare posset, ministerio et arte daemonum patranda, [quae omnia non solum vana et stulta, sed etiam prorsus impersuasibilia videntur.] Imitatur in parte Picatridem rebus et characteribus simul et conjurationibus infinita componens mendacia.

[4] Picatrix vero magnum composuit volumen librorum quatuor, quod sic incipit: Ut sapiens ait. Primum quid agere debeamus ex ducentis et 24 sicut dicit, veterum libris anno christianorum MCCLVI ex arabico in latinum traductum; in quo multa continentur frivola, superstitiosa et diabolica in fronte sermonis aperti, quamvis etiam naturalia quaedam videantur intermixta. Orationes facit ad spiritus planetarum; imagines quoque et annulos cum multis et variis characteribus [quae omnia sancta mater Ecclesia condemnat, ut illicita et superstitiosa.]

[5] Item est opus VII librorum, quod nuncupatur Sepher Razielis, et incipit sic: Dixi Salomon, gloria laus cum multo honore sit Domino omnium creatori. Et hoc opus multa tractat de spiritibus et promittit magna, [plenumque est vanitate et superstitione.]

[6] Deinde est liber Hermetis, quem angelicum vocant, sive angelorum, sive librum occultum quem fingunt ante diluvium a tribus angelis compositum, et incipit: Hic est liber magnus atque secretus. Continet autem sub 28 mansionibus lunae, et 12 signis Zodiaci multa conficta et vana nomina angelorum duodecim altitudinum, [et quicquid curiositas humana concupiscere possit audacter more talium ribaldorum pollicetur.]

[7] Alius est liber, qui nominatur Puritatum Dei,2 quem Razielem angelum confingunt revelasse Adae poenitenti, et multum concordat cum libro jam scripto, incipitque sic: Adam exulavit a paradyso. Est autem totus vanus, et nominibus ignotis et superstitione plenus, orationes et characteres continens, [promittitque multa curiosa et penitus impossibilia.]

2. Z: Puritatem Dei.

[8] Postea est unum opus, quod appellant librum perfectionis Saturni, et incipit: Invenit Abel filius Adae hunc librum. [Quam stulta et temeraria praesumptio perditorum hominum, qui sancto et innocenti Abeli suas superstitiones non verentur adscribere.]

[9] Item est liber alius pestifer 4 regum, ex daemonum numero praenotatus, cujus initium est varium, et nunc quidem incipit sic: Quicunque magicae artis; apud alios vero aliter inchoatur. Et hoc maledictum opus S. Martyri Cypriano audent adscribere, [quod ultimo supplicio esset vetandum.]

[10] Est etiam liber, qui praenotatur Ars calculatoria Virgilii, per quam se nomen et characterem boni ct mali spiritus uniuscujusque hominis posse calculare et invenire promittunt. Qui et conjurationes et characteres daemonum continet plures et incipit: Calculatione nunquam fatigatus aut lassatus fui. [49] [Sed vere tenendum est, quod nunquam Virgilius viderit eum, sicut in principio patet.]

[11] Item est liber Simoni Mago inscriptus, qui sic incipit: Cum itaque essem in Judaea. Continet autem vana, superstitiosa, conficta et ementita omnia, multa promittens per daemones, [quae nihil aliud sunt nisi mendacia et curiosorum deceptiones.]

[12] Praeterea est volumen nescio cui Ruperto inscriptum, quatuor continens libros, et nominatur Thesaurus spirituum, in daemonum characteribus nominibusque ludens multa pollicetur temeritate omnimodam malignorum spirituum obedientiam, quotiens ejus ministerio fuerint ad circulum vocati. Incipit autem: Ego Rupertus Lombardus. Alii vero codices aliud habent principium, videlicet: Incipit tractatus Necromantiae cum nota.

[13] Est et liber spiritualium operum, qui adscribitur Aristoteli philosopho, et sic incipit: Cuilibet populo septem climatum. Multa continent ad rationem astronomiae pertinentia, sed ad conjurationem daemonum vanissime, stultissimeque licet cum labore contorta.

[14] Item est opus magnum, quod praenotatur Flos florum, in plures libros divisum; quod continet varias daemonum conjurationes, nomina et characteres. [Multa quoque perniciosa et diabolica experimenta, quae penitus sunt contemnenda, quoniam christianae religioni omnino sunt contraria,] et sic incipit: Flos florum et experimentum omnium.

[15] Ad eandem vanissimam superstitionem est liber Almadel3 Solomoni adscriptus, qui sic incipit: Invenimus illuminationem spiritus sancti. [Narrantur enim spurca mendacia in eo, quae daemoniaca sunt omnia, et merito procul ab Ecclesia Dei removenda.]

3. Z: Almadal.

[16] Porro est liber fictitius, qui adscribitur Enoch, continens fabulosam narrationem de stellis quindecim, earum herbis ac characteribus, lapidibusque per quorum scientiam vanissimam, ut caeteri, curiosa promittit. Ex cujus principio auctoris stultitia cognoscitur. Incipit enim sic: Ego Enoch tanquam unus ex4 prophetis et philosophis, propono gratia Messiae, qui post me venturus est.

4. Z: e.

[17] Liber quoque annulorum, septem planetarum, qui adscribitur Messalae, et incipit: Cum operari volueris. [Omnia sunt vana, quae continet, superstitiosa et Christiano penitus abiicienda.]

[18] Alius liber est quatuor annulorum Solomonis, de quo perditissimi homines daemonum invocatores multum gloriantur, [quum tamen nihil contineat nisi vana et superstitiosa.] Incipit autem sic: Quatuor sunt annuli ad Idaeae.5

5. Z: ideae.

[19] Liber qui dicitur speculum Joseph, in quo visio promittitur in ipso speculo personalis, [vana, superstitiosus et impius est, ideoque et illicitus.] Incipit autem sic: Si cupis videre omnia.

[20] Liber etiam qui vocatur speculum Alexandri Magni regis Macedonum [simili malignitate perfidorum compositus et confictus est,] incipit autem sic: Hujus magni secreti.

[21] Item est liber secretorum Hermetis Hispani, qui incipit: Qui cum spiritibus loqui desiderat, opus est [similiter vanum, superstitiosum et diabolicum,] characteribus et daemonum conjurationibus plenum.

[22] Item est volumen magnum in multos divisum libros atque tractatus compositum a quodam Ungario (oder: Bugario?6) Ganello, qui praenotavit ipsum summam magicae, et incipit sic: Magica est scientia arctandi spiritus malignos et benignos (oder bonos?) per nomen Dei. [Bone Deus, quam stulta, frivola et superstitiosa auctor ille ex omnibus aliis comportavit in unum, quo se militem daemonum ostenderet, non Dei.] Item [50] circumferunt homines isti perniciosi complures libros et tractatus diabolicos cujusdam Tozigei,7 quem alii nominant Toez Graecus, de quibus paene omnes suas confirmant superstitiones.

6. *B'ngario = B[ere]ngario. Cf. Gilly.

7. Z: Tosigei.

[23] Est liber eujusdam Michaelis Scoti, in quo promittitur, diabolo docente, omnium rerum scientia: [in quo nihil est non superstitiosum et diabolicum;] [Incipitantem] sic: Si volueris per spiritum habere.

[24] Item est liber, qui incipit: Antequam incipias, quem Alberto fallaciter et mendaciter adscripsit, qui composuit author; in quo more caeterorum conjurationes daemonum vanissimae traduntur.

[25] Est alius liber, quem Alberti praenotant, de invisibilitate, spurcitia et superstitione plenus, qui sic incipit: Adjuro vos tres principes. Alia quoque multa volumina necromantiae et magicae isti maledici non solum Alberto Magno falso et mendaciter adscribunt, verum etiam aliis viris sanctis atque doctissimis, qui talia nunquam cogitarunt. Quin potius mihi constat Albertum virum sanctum libros talium semper condemnasse.

[26] Item est liber praenotatus Elucidarium necromantiae Petri de Apono medici Paduani, [Conciliatoris dicti, de quo fabulosa multa dicuntur.] In quo nihil sanum continetur, sed vana et superstitiosa sunt omnia, per annos, menses, dies et horas singulas confingens ad conjurationes sibi nova daemonia, spiritus nomina simul et opera. Incipit autem sic: Multi experimentatores diversimode. Sunt et alia plura superstitiosa volumina huic Petro inscripta, [quorum sit auctor quicumque fuerit, vanus et superstitiosus erat per omnia.]

[27] Item est liber perfidia et stultitia plenus incerti auctoris, quem praenotaverunt secretum philosophorum, et incipit sic: Incipit magnum secretum, in quo stultissimae operationes daemonum continentur.

[28] Similiter est liber, qui incipit sic: Schemhamphoras, ut dicunt doctores, est nomen, quod timent. Non continet nomen sui auctoris, et est fictitius totus et vanus, ementita veterum sub nominibus exprimens documenta Schemhamphoras, quae vanissimus auctor ad conjurandos spiritus confinxit.

[29] Item ese liber Salomoni adscriptus, qui nominatur Lamene (oder Lamem?); in quo rerum omnium scientia promittitur per orationes et ministeria spirituum. Vanus est totus, et sic incipit: Salomon rex prudentissimus.

[30] Item est alius liber de compositione nominum atque characterum malignorum spirituum, [similiter vanus et superstitiosus,] cujus nomen authoris non inveni, et sic incipit: Ad habendum scientiam experimentum.

[31] Est quoque liber, qui appellatur Rubeus (Rubens?), qui tractat de variis daemonum artibus et operationibus. [Totus est vanus et diabolicus, confictus, consimilis Libro officiorum,] et incipit: Hic traditur generalis.

[32] Et est liber mendaciter Alberto Magno adscriptus, quem stolidus auctor secretum Alberti praenotavit. In quo cujusdam spiritus maligni [51] familiaritas, ad omnia promittitur, et incipit: In nomine patris, filii et spiritus.

[33] Et est liber Salomoni adscriptus de officio spirituum.8 Magnus et alius ab illo, quem superius nominavi, execrabilis et totus diabolicus, qui sic incipit: In hoc libro sunt secreta omnium artium.

8. Z: De officiis spirituum.

[34] Est quoque liber, dictus vinculum spirituum, multas continens orationes et conjurationes, per quas vanissimi homines et perditi daemonas se posse constringere ad omnimodam obedientiam confidunt. Hic liber sic incipit: De vinculo spirituum non est silendum.

[35] Item est liber pentaculorum Salomonis falso dictus, in quo ad conjurationes daemonum agitur, continetque candarias et alia multa vana, et sic incipit: Quomodo et qualiter fiant pentacula.

[36] Et est liber Torzigei de stationibus ad cultum Veneris, [etiam vanus et superstitiosus,] multa promittens, qui sic incipit: Commemoratio historiarum.

[37] Et est9 alius ejusdem de quatuor speculis, [in quo similiter omnia superstitione sunt plena,] et incipit: Observa Venerem cum venerit ad Plejades. Item est liber alius ejusdem Totzgraeci, sive dicatur Tozigaei, ut quidam volunt, quem praenotavit de imagine Veneris, qui incipit: Observa Venerem, cum intrabit thoram (oder Taurum).10 [Et sicut dictum est superius, multa reperiuntur et eius vana opuscula.]

9. Z: Est et...

10. Z: intrabit Taurum thorum.

[38] Est liber Salomonis de novem candariis ad conjurationem daemonum compositus, [vanus et superstitiosus,] qui sic incipit: Locus hic monet, ut dicamus. Ejusdem de tribus figuris spirituum est liber alius, qui sic incipit Sum de coelestibus.11 Et est liber Mahumeth, quem praenotavit septem nominum, qui sic incipit: Dixit Mahumeth filius Abosen. Ejusdem est alius liber, qui sic incipit: Haec sunt quindecim nomina. Titulus etiam libri est Quindecim nominum.

11. Z: Sunt de caelestibus septem nominum, qui sic incipit: Dixit Mahumeth filius Abosan...

[39] Et est liber de capite Saturni ad necromantiam et spirituum convocationem pertinens, superstitiosus plane, qui sic incipit: Quicunque hoc secretissimum.12 Item circumferunt necromantici plures alios libros suae dementiae testes diversis auctoribus adscriptos, quorum per nomina facere mentionem nimis longum esset et taediosum. Nam Salomoni plures adscribunt, quorum praenotationes silentio pertransivi, Hermeti quoque, Balemio, Razieli, Aristoteli, Platoni, Zoroastri, Rogerio Bachoni Anglico, Ruperto Lombardo, Petro de Apono Paduano medico, Arcepio,13 Virgilio, Thebet Bemorat,14 multisque aliis, [quos non est huius propositi ad unguem enumerare].

[....]

12. Z: ... qui incipit: Quicunque hoc secretis.

13. Z: Artephio.

14. Z: “Thebiet Bencorat” i.e. mathematician Thabit ibn Qurra (a.k.a. Thebit).

Trithemii Catalogus fährt fort, daß außer diesen Büchern der Schwarzkunst es noch andere gebe, welche von der Anfertigung von Bildern, Figuren, Ringen, Siegeln unter bestimmten Konstellationen der Sterne und Planeten handeln. Wenn hier auch kein direkter Verkehr mit den Dämonen nötig sei, so könne doch die Art und Weise der Herstellung wie der [52] Gebrauch zum Bösen führen -, und ich erinnere an Ficino und seine Bedenken, ob Talismane wirklich erlaubt seien oder nicht. Der Abt gibt ein Verzeichnis solcher Schriften:15

15. Trithemius’ catalog adds that, in addition to these books of the black arts, there are others which deal with the making of images, figures, rings, seals, under certain constellations of stars and planets. If there also is no direct dealings with demons was necessary, it could yet lead the way in the production like the use of evil - and I recall Ficino and his concern about whether talismans were actually allowed or not. The abbot gives a list of such works:

[40] Unde ex libris Hermetis est unus, qui praenotatur Liber praestigiorum Hermetis, in quo multa vana habentur atque suspecta; qui sic incipit: Qui geometriae aut philosophiae peritus, expers astronomiae. Et alius ejusdem, qui sic incipit: Probavi tres libros, et agit de compositione imaginum, ut alii.

[41] Et est liber Abolemiten, de opere horarum, [qui totus est vanitate et superstitione plenus,] et sic incipit: Dixit Abolemiten, qui et Apollo dicitur. Est liber ejusdem alius de IV imaginibus, [seorsum a praescripto, qui continet frivola, vana,] et sic incipit: Differentia in qua [etc.].

[42] Est aliud volumen Hermetis de compositione imaginum, quod in plures libros dividitur, et continet Imagines Mercurii omniumque planetarum de annulis atque sigillis et sic incipit: Dixit expositor hujus libri, oportet quaerentem substantiam. Item Hermetis volumen aliud, in multos etiam libros divisum, quod praenotatur Liber Veneris, et continet varias compositiones, partim naturales, partim superstitiosas. Nec est finis vanitatum ejus. Incipit autem: Dixit compilator, quod Venus est. Et est alius liber Hermetis, qui praenotatur Liber Solis, continens similiter imagines, annulos, et characteres, et incipit: Lustravi imaginum scientias.16 Item est liber imaginum Martis, quem Hermeti similiter adscribunt, qui sic incipit: Hic est liber Martis, quem tractat Hermes. Est etiam alius ejusdem liber Jovis, qui sic incipit: Hic est liber Jovis, quem tractat Hermes. Item liber Saturni, qui sic incipit: Hic est liber Saturni, quem tractat Hermes. Est etiam alius ejusdem de imaginum compositione liber, qui sic incipit: Tractatus octavus in magisterio imaginum Hermetis. Et est liber Hermetis de annulis VII planetarum, de qua Picatris multa suscepit, qui sic incipit: Divisio lunae, quando semiplena fuerit.

16. Z: scientiae.

[43] Et est liber VII planetarum figurarum Geberi regis Indorum qui numeris includit septem nomina Dei, quemadmodum auctor in principio sermonis sui promittit, et sic incipit: Antiqui sapientes et philosophi in astronomia.

[44] Item est liber praestigiorum Thebit, in quo per compositionem diversarum imaginum mirabiles pollicetur effectus, qui sic incipit: Dixit Thebit Bencorat editor hujus libri. ‘Altissimus creator omnium posuit in fundamento stellas’.

[45] Et est liber Ptolemaei de imaginibus, [per quas vana praestigia et vaticinia pollicetur,] qui incipit: Ars imaginum est multiplex.

[46] Item est liber praestigiorum Nesbar magnus, in quo multa per imagines promittuntur miranda et stupenda, qui sic incipit: Quum voluerit aliquid operari in compositione. [53]

[47] Est liber Balenitz, qui et Abolemiten, simul et Apollo nominatus fuit de compositione imaginum VII planetarum, et incipit: [Dixit Balenus] ‘Magna est virtus imaginum’" Et est liber alius ejusdem de sigillis VII planetarum in quo similiter stupenda et miranda promittuntur [complura, quae non videntur mihi habere radicem veritatis, sed conficta magis apparent et ementita.] Sic vero incipit: Quoniam necessarium est volentibus in compositione imaginum.

[48] Item est alius liber Behencasin, praenotatus de sigillis VII planetarum, qui sic incipit: Saturnus habet in metallis plumbum, qui etc.

[49] Est quoque alius liber Bexeli (oder Beyelli)17 sapientis, de annulis VII planetarum praenotatus, qui sic incipit: Septem sunt stellae erratiles, quas planetas vocamus. Est etiam ex operibus memorati hominis, quem Bexelum vocaverunt, liber de figuris VII planetarum, cujus Picatrix meminit in secundo, qui sic incipit: Cum volueris fatere.18

17. Z: Liber Beyeli Bexeli...

18. Z: facere.

[50] Item est liber Ptolemaei de componendis imaginibus, annulis atque sigillis duodecim signorum, qui sic incipit: Incipiamus tractare de compositione.

[51] Et est liber Arnoldi de villanova, qui praenotatur de sigillis duodecim signorum, qui sic incipit: Antiquorum solertia coelum in XII partes.19

19. Z: ... in 2 partes.

[52] Est porro ex operibus Hermetis liber alius de compositione imaginum, secundum XXIV horas diei et noctis, qui a plerisque Balenitz adscribitur20 sapienti, sed mihi non videtur ejus habere processum. Incipit autem: Dixit Hermes ‘Quicunque voluerit in magnis operationibus’.

20. Z: ascribitur.

[53] Est inter opera Hermetis alius liber, qui continet tres tractatus: De quindecim lapidibus unus, et sic incipit: Dixit Hermes: ‘intentio nostra’; De quindecim herbis alter, et incipit: Dixit Hermes: ‘postquam docuimus’. Tertius de quindecim stellis, et incipit: Dixit Hermes: ‘Nunc dicamus de stellis’. Quartus [sic!] de XV figuris sive characteribus est, et incipit: Dixit Hermes, diversae21 sunt imagines’.

21. Z: diversa.

[54] Item est liber Thebit de imaginibus, in que per influentias astrorum mirabilis pollicetur effectus, qui sic incipit: Dixit Thebit Bencorath:22 ‘dixit Aristoteles qui philosophiam’.

22. Z: Bancorath.

[55] Est item liber incerti auctoris, qui praenotatur Figurarum XII signorum contra omnes infirmitates humani corporis, et sic incipit: In praesenti tractatu exponere volumus virtutem.

[56] Et est liber Thoczgraeci de compositione atque virtute imaginum in quo magna promittuntur, et incipit: Verba in imaginibus sunt, ut spiritus in corpore.

[57] Item est liber Dorothei sapientis Graecorum, [quem praenotavit Iudiciorum,] in quo multa dicit pulchra de astrorum influentia, qui incipit: Dixit Dorotheus.

[58] Item sunt libri plures Alrazi cujusdam Arabis, cujus meminit Picatris in secundo de magicis institutionibus, qui sic incipit: Dixit Alrazus, [54] ‘scientia imaginum’. Et alius de formis planetarum atque sigillis, qui sic incipit: Forma Saturni. De magica quoque librum composuit magnum.

[59] Et sunt Geberi regis Indorum multa in magicis volumina, sicut Picatris testatur in secundo. Inter quae circumferuntur ista: Liber secretorum magicae. Aliud quoque magnum opus in libros VIII divisum. Item liber, qui nominatur Clavis figurarum. Item de astrolabio librum composuit mille capitulorum, in quo mirabiles narrat effectus. Complementum etiam magicae volumen magnum, in quo dicta veterum sapientum multa comportavit.

[60] Est liber Zeherit Chaldaei de compositionibus et effectibus imaginum planetarum superstitiosus, in quo spiritibus orationes facit, et offert sacrificium planetis. Incipit autem: Spiritus planetarum.

[61] Est alius liber Namionis [Mirabilium effectum praenotatus, in quo miranda narrantur,] qui sic incipit: Cum unusquisque planetarum. [Continet etiam multa ad electiones pertinentia.]

[62] Est alius liber Zabel,23 qui praenotatur Liber eventuum fortuitorum, vanus quidem, sed nihil continens artium diabolicarum, et partim accedit ad omnia. Quicquid enim fortuito acciderit, ad significationem aliquam occultorum reducit. Incipit autem sic: Rerum accidentium occultos eventus.

23. Z: Zahel.

[63] Est alius liber Balenitz, qui de conjecturis praenotator, et tractat de judiciis occultorum ad omnem quaestionem, et incipit: Dixit Balenitz ‘dum furto’. Et est alius liber ejusdem [ad electiones faciens pro itineraribus rarus et singularis: sed non caret vanitate.] Incipit autem: Itinerarium hoc composuit.

[64] Item est liber Alcandrei, praenotatus, de nativitatum inventione, quem majori ex parte vanum reputo, quia per litteras nominis horam nativitatis cujuslibet hominis posse invenire pollicetur. Et sic incipit: Cum sit necessarium iis, qui.24

24. Z: ... iis, quis.

[65] Et est liber praestigiorum cujusdam Thomae, in quo miranda promittuntur, ex annulis compositis secundum XXVIII mansiones lunae25 in characteribus et fumigationibus vanis, qui sic incipit: Ego Thomas omnium scientiarum amator.

25. Z: 8 mansiones Lunae.

[66] Est et alius liber Balenitz qui nominatur Lunaris; in quo multa tradit vana et superstitiosa pro diversorum effectuum assecutione mirabilium, et sic incipit: Dixit Balenitz ‘liber iste dicitur’. Item est alius liber de inclusione spirituum in annulos VII planetarum, cujus nomen autoris non repperi. Incipit autem sic: Die et hora planetae, ipso planeta existente in domo, vel. Est et alius liber Balenitz de imaginibus VII planetarum, ad multos effectus mirabiles, quem vanum reputo, et superstitiosum; incipit autem sic: Dixit Balenitz qui vocatus est Apollo cognomine.

[67] Item est ex operibus Hermetis liber de imaginibus, et annulis VII planetarum, sic incipiens: Est homo equitans currum imago solis ductum. Et est liber Hermetis alius de diebus et horis VII planetarum; in quibus [55] pro imaginibus est operandum, qui incipit: Dixit Hermes operaturus. Est et liber alius Hermetis de imaginibus, quae sculptae reperiuntur in lapidibus pretiosis, qui sic incipit: In jaspide Mars stans armatus.

[68] Et est liber Ptolemaei de XII annulis Veneris, qui tractat de lapidibus insculpendis ad producendum mirabiles effectus, et incipit sic: Accipe jaspidem viridem in die et hora.

[69] Item est liber Petri de Apono26 [Paduani medici Experimentorum] de annulis mirabilium, secundum XXVIII mansiones lunae, qui sic incipit: Primo et principaliter in hac parte.

26. I.e. Petrus de Abano.

[70] Et est liber Thebit de proprietatibus XV stellarum, lapidum et herbarum praenotatus, qui sic incipit: Prima stella vocatur Algol.

[71] Item est liber imaginum mirabilium Abenhali, qui sic incipit: Dixit Abenhali: ‘Quia omnes orientales operabantur per has Imagines’. [etc.,] Adscribitur autem idem liber a plaerisque Ptolomaeo.

[72] Item Kyrannidarum27 sunt plura volumina in magicis et medicinis, sed continent quaedam foeda non solum legi, sed etiam naturae spernenda. Fuit autem Kyrannus rex Persarum, et multa valde obstrusa in rebus comportavit. Est autem Kyrannus liber dictus a nomine auctoris, major et minor. Major enim praenotatur Philosophicalis (oder Physicalis?). Minor tractat de XXIV herbis, totidem piscibus, XXIV lapidibus et XXIV volatilibus. Qui sic incipit: Elementum planum alpha ampelos losti, quod sonat vitis, alpha, aquila volucris. Sunt autem ejus operis partes VII in uno volumine.

27. Z: Kyranidarum.

[73] Est etiam liber Hinnaxii (oder Humayie?)28 filii Zachariae, qui praenotatur Institutionum activarum Platonis, qui mirabilia pollicetur, prorsus incredibilia. Qui sic incipit: Galliennez quum praeparavit, ut abbreviaret.29 Et nota, quod Hinnaxius, alias vero Isaac fecit librum aggregationum, super praescriptum librum Platonis, qui nominatur Augnempere (oder Aguemi?).30

28: Z: Hinnaxii [Hamay].

29: Z: Galiennez....

30. Z: Augnempere [Augemis].

[74] Et est liber incerti auctoris sortilegiorum, qui praenotatur Sphaera Pythagorae, Platonis et Apuleji philosophorum, confictus, vanus, et inutilis, qui sic incipit: Omnis sapientia a Domino.

[75] Item est liber Algabor Arabis de sortilegiis, etiam vanus, quem praenotavit Almachbale, incipit autem sic: In nomine Dei summi, qui omnis creavit.

[76] Et est alius liber sortilegiorum Albedach, similiter vanus et fictus ad Darium regem Persarum, qui sic, incipit: Dario regi magno Persarum.

[77] Est etiam liber Jacobi Alkindi, theoricarum artis magicae, qui nominatur alias, De radiis physicis, cujus tale initium est: Omnes homines qui sensibilia. Feruntur ejusdem alia multa in magicis opuscula, de quibus non est meum per singula judicare. -- [56]

[De libris autem geomantiae et chiromantiae non est huius propositi singulatim facere mentionem, quum praescripto generi maleficiorum tertio in nullo deseruire multis videantur. Praescripti vero libri non omnes a suspicione probantur alieni, sed secundum plus et minus, ut ego intelligere potui multa in eis continentur Christianae puritati contraria, quamvis apertum non habeant cum daemonibus commercium, sicut libri necromanticorum, quos primo ordine commemoravimus. Sunt enim characteribus et vana superstitione in multis foedati, quamquam, ut dictum est, alii plus, alii minus. Verumtamen, si quis eorum lectione voluerit uti, caveat, ne ductus curiositate mentem daemonibus prostituat suam. Qui Deum veraciter diligit, his conceptibus non intendit. Omnes igitur qui daemones per libros et artes necromanticorum invocant, coniurantes illos ad circulum, ad vitrum, ad speculum, ad crystallum, ad capita mortuorum, ad annulum, ad manum, ad unguem, ad imaginem, ad aquam, ad ignem, val ad quamcunque aliam rem vel procurantes sibi per eos visiones, somniam revelationes sive iudicia, sciant se abnegatores Christi, et ab Ecclesia eius penitus alienos ad tertium genus pertinere maleficarum, et ignibus hic temporaliter, et post mortem aeternaliter digne cruciandos. Quisquis enim hinc vult esse diaboli discipulus, nisi poenitentiam agat ante mortem, socius erit sui magistri in poenis.]



Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev antipalus Next timeline